Lazari Riuerii ... Praxis medica 1

발행: 1653년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

711쪽

6 o Praxeos Medica L b. X. enim in toto corpore reitagnantis euacuatio fit. Id autem limitatione indiget. Verus siquidem est Aphori mus , si talis alui fluxus in morbi principio , & adhue constantibus viribus accidata, alioqui non morbum, sed aegrum de medio tollit. Mulieri utero gerenti, si aluus multum fluat, perieulum est ne abortiat. Hipp. Aph. 34. sect. 1. Alimenta

enim foetus nutritioni necessaria per aluum maiori parte excernuntur, & vires deiiciuntur, tum vincula uteri continuo humorum ad illas partes affluxu laxantur ; tum foetus ac uterus tetro excrementorum continenter deiectorum vapore inficitur. Alui deiectiones vitellinae, virides, aeruginosae, liuidae , nigrae, variegatae, aut valde foetidae, malae. Hae

deiectiones malae simi propter eas rationes quas des mili vomitu capite proprio retulimus. Quod ad curationem spectat:cum di arrhoea symptomatica , plerumque Oriatur ex prauis corruptisque humoribus biliosis, pitui ipsis, melancholicis, aut serosis , & praecipue biliosis , acrimonia sua facultatem intestinorum expultricem irritantibus ; illius curatio ab humoris peccantis euacuatione auspicanda est quod fiet medicamento , quod purgando astringat I ne humoribus commotis alui fluxus nimium irritetur , quod in similem modum concinnari poterit. Rhab. elect. 3. j. myrobal. citrin. 3. si . sentat. eitrin. B. g. Infundantur in aqua plantag. In expressione dissolue rhab. puluerati 5. g. 0rupi rosac. i. Fiat potio. Poterit addi catholicum , vel aliud medicamentum purgans , pro conditione humoris expurgandi. Vomitus etiam interdum conuenire poterit, quia reuellit & euacuat materiam morbificam. Si sanguinis redundantis indicia suerint, & robur virium s

712쪽

Cap. V. De Diarrhina. 6 rvirium, phlebotomia initio celebranda est. At si febris adfuerit, sanguis detrahendus est, etiamsi nulla pi

thora appareas.

Ante & post purgationem , clysteres detergentes iniiciendi sunt, quorum descriptio talis ella poterit. V. Hordei integri P. ij. furfuris macri & rosar. ruinbrar. an a P. j. liquirit. rasae & passul. in: egr. ana j. Coquantur ad la. j. In colatura dissolue sacchari albi

J.j. vitellos ouor. num. ij. Fiat clyster. Corpore sessicienter euacuato , tum medicame tis purgantibus , tum ipso alui fluxu , altringentia,& roborantia usurpanda erunt, tum per os assismenda , tum per clysterem iniicienda , tum ventri admouenda ; quorum formulae a curatione dysenteriaeeturit repetendae.

Praeterea vero sequentia utiliter usurpari poterunt. 2G. Aceti chalybeati partem unam , aquae chalybeatae partes duas , fol. & fructuum myrti, cydonior. me spilor. sorborum , an a M. ij. nucum cupressi par. vj. Coquantur ad medias. Colatura foueatur totus venter, tepide frequenter. Ol. mastiches , cydonior. & myrtin . ana 3. i. sing. drac. thuris, & gummi tragacanth. ana 3. I cerae quantum satis. Fiat unguentum , illinendum post solum. Vel Micae panis assatae, & in aceto chalybeato infusae, & carnis cudonior. sub cineribus cociorum, vel cydoniati, ana iij. thuris, mastiches , sang. drac. ana 3.ij. Cum strupo de absinthio & cydoniorum, fiat cataplasina.

Σμ. Mastiches 3. ij. Bulliant in m. iij. aquae sontis

pro potu ordinario. Praestat aqua ferrata quae aluum turbat, sed in affectu calido non valet: in cuius cura-zione conuenieS uti tinctura rosarum 3 vel conserua rO-

713쪽

d 7B Praxeos Medicae Lib. X.

sar. cum aqua fontis permixta ἷ vel aqua extinctionis auri , cum syrupo cydoniorum agitata. Amatus Lusitanus refert quenda curatum di arrhoeabiliosa largo frigidae potu in aestate. Nos verδ cuidam viro sanguineo , diari licca biliosa aestate media labo Tanti , cum stiti intensa , praescripsimus salem prunellae in potu ordinario , tum etiam tulepis cum aqua lactucae & portulacae, ter in die sumendis , & intra viginti quatuor horas curatus est. Si humor fuerit valde acer & adustus ,parcius de mirioribus medicamentis purgandus est aeger , alioqui a Lfectus ingrauescit ; sed refrigerantibus & humectantibus temperandus est , tum etiam sanguine parca manu detracto. In eodem casa plurimum confert semicupium te. pidum, cuius exemplum habetur in obseruationibus

nostris.

Folia plantaginis in iustulis decocta, ad hunc asse ctum utilissima sunt.

Ne vero di arrhoea in dysen reriam transeat, ad demulcendam humoris acrimoniam , clysteres ex lacte chalybeato usurpandi sunt I tum etiam emulsio . ex seminibus frig. maj. Ac sem. papau. albi. Ad eandem diarthoeam biliosam strupus sequenserit conuenientissimus. Succi cydonior. vj. sucei endiuiae & acetosae,ana 3. iij. sem. acetosae , & plantag. ana 3. ij. Coralli rubr. 5. j. aquae plantag. g. iiij. Coquantur ad mediae partis consumptionem.Colentur & fortiter exprimantur. Adde sacchari parem colaturae quantitatem, & fiat syrupus . de quo capiat s. ij. mane & serδ. In omni autem diarrhina , praemissis uniuersalibus, bolus sequens usurpari poterit. Consertim rosar. antiquae Shcydonior. condit. 5.j.

714쪽

Cap. V. De Diaraha a. 67 3

pulueris tormentillae Θ. j. boli armeni B. si . eum sac- charo fiat bolus frequenter iterandus. Vel si affectus sit diuturnior, ex iisdem aut similibus maiori quantitate praescriptis , Optata concinnari poterit, ad plures d ses sumenda. Vel ad potentius astringendum Vtatur aeger puluere sequenti. Sang. drac. thuris, mastich. numiae, terrae sigill. lapidis haematit. trochisc. de carabe, ana S. j. boli arm.

veri 3.iij. Fiat puluis, de quo capiat B. ij. cum liquore

Rhab. bis infusum, dc postea aqua rosar. lotum bis aut ter , & exsiccatum , Vtile. Tahellae triasin tali quadruplicato rheo, bis in die exhibitae, pondere g. ij. alui fluxus materiam auferunt,& viscera corroborant. Conyzae folia super prunas iniecta , ut fumus in ca thedra perforara recipiatur specificavi alui fluxui medentur. Tum si eadem herba cum aceto trita , regioni stomachi admoueatur. Sussitus etiam lapsi barbati in cathedra perforata receptus , insignis est essicaciae , cuius exemplum habetur in obseruationibus nostris. Syrupus corallorum ad idem est essicax,& multo magis illius tinctura,vel magisterium.

Conserua cynorrhodi per se ad diarthoeam biliosam utilissima est , tum etiam, si optatis astringentibus permisceatur.

Vbi vero ex fluxu frequentiori,& acriori,periculum est ne vires deficiant laudanum optatum cum mastiche, dc terra sigillata utiliter exhibetur. In contumaci alui fluxu,clyster ex iusculo δc theriaca recenti utilis.

Pitulae de bdellio bis aut ter in septimana,vel alternis V v diebus

715쪽

674 Praxeos Medicae Lib. X.

diebus usurpatae: ad diuturnos, & contumaces alui fiu-xus sistendos utilissimae sunr. Ad idem valet mes pilorum usus frequens, Ut se experientia comprobasse testatur Forestus obl. i. lib. . his verbis. Qui diuturno alui fluxu laborabat , ct omnem suam substantiam frustra in Medicorum ope consum erat; consil3 causa , ut ab hoc malo liberari posset, ad me accessit. Cui consilium dedi, ut messila etiam immatura in maxima copia devoraret. Quibin comestis alui profluuium paucis diebus cessauit. Vtict cuidam euenit mercatori Zelando , ad Ioannem virinchium quondam Medicum Lovaniensem celebriorem profecto , τι ab eo curaretur. sui cum multis mensium laborasset profluuio, ct tandem etiam sesenteria , neque ab ustis Meaicis cura vi posset, tandem me filis comesis , ex eiusdem Medici consilio, samtatem consequutus est , ct Medico trecentos aureos , pro sola me filorum praescriptione mimerauit, qui-b- solis in pristinam sanitatem fuerat restitutus. H.ec Forestus. i . verum aduertendum est, ut ante mespilorum usum corpus ab excrementis , & omni cacochymia liberum praestetur. In diarrhoea inueterata sequentia vilissima sunt. Ra eboris 3. iij. consect. alcherm. 54. sacchari in aqua ros dissoluti 3. iiij. fiant tabellae. v.Croci martis reuerberati gr. vj. bezoard. miner. B.ss. conseruae ros. 5. ij. spirit. vit r. gutt. iij. misce, fiat

bolus, qui detur bis in die, longe a pastu.

' 'i succi persicariae maculatae , & semperuiui maj. an. J. iij.bulliant ad tertiae partis consumpt.& dentur m ne. Certo curant quemlibet fluxum quantumuis inue

teratum.

Mercurius diaphoreticus per aliquot dies ad gr. xij. exhibitus, Omnes corporis impuritates aufert , quae

', i contumaces. L . t . . . s

716쪽

Cap. VI. De D enteria. 67 s

contumaces interdum alui fluxus parere consueuerunt. Decoctum granorum iuniperi in vino paratum , per triduum exl, bitum multum confert. Tum puluis cica-darum cum vino albo exhibitus ad 3. i. Haec duo conserunt , materiam alui fluxum committentem derivanis do ad utinae vias. Paratur ausem decoctum iuniperi insequentem modum.

duarum tertiarum consia mptionem i colaturam capiat mane per triduum. Potus aquarum sulphurearum , totum corpus expuris gando, & ventriculum roborando, inueteratam diaris rhoeam curat. Cuius rei exemplum habu urinobseruationibus nostris.

Si diarrhoea fiat a catartho, cerebro prospiciendum est velut parti mandanti, iis remediis, quae in catarrhi curatione proposita sunt. Si vero pendeat ab hepatis, aut lienis obstructione , vel imbecillitate; illis affectibus mederi oportebit, prout in peculiaribus eorum curationibus docebitur : itimque astringentium medicamentorum usus nullus, aut parcissimus esse deber. Platerus in cura haemorrhoidum, licit sanguinem calentem inlcctum mirabiliter aluum fluentem cohibere.

De Duenteria. 2DYsenteria est frequens,& cruenta alui deiectio cum

ventris dolore , ac torminibus , ab intestinorum exulceratione dependens. Dysentinae nomen apud veteres plerunque sinnitur communiter pro omni cruenta alui deiectione : stricte V v a tamen

717쪽

tamen & proprie eam tantum alui fluxus sanguinolenti speciem significat, quae ab ulcere intestinorum exoritur. Gal. 3. de symptomat. Cauc cap. 2. quatuor Cruenistae deiection is species proponit , quibus etiam dysenisteriae nomen communiter usurpatum tribuitur. Prima est , quando propter aliquam putem praecisameorporis; aut intermissam aliquam exercitationem, aut sanguinis euacuationem per alias partes, puta nares, vel uterum suppressam ; sanguis copia luxurians , per venas mesaraicas ad intestina detruditur, & per aluum eua

cuatur.

Secunda differentia est, quando propter iecoris imis becillitatem anguis aquosus, & loturae carnium sit in fluxu hepatico contingit , de quando sanguis melancholicus& splendens eiicitur, qui propter nimiam moram in hepate , aut liene, ustionem concepit, & cum humore melancholico permixtus est; splendor ustionem significat , quandoquidem sanguis qui ex refrigeratione nigrescit, splendorem non habet , imbuero eum quemptilis habebat, amittit. Quarta differentia est, ubi breuibiis quibusdam interis uallis aegri cum humoribus, & excrementis sanguinem reiiciunt, cui interdum puris aliquid admixtum est, idque cum dolore,& torminibus,quibus intestinorum vicus arguitur. Et haec est propriὸ dicta dy senteria,de qua

tantum hic agimus. Causae internae dysenteriam essicientes sunt,humores acres & exulcerantes;ut bilis flaua, porracea, aeruginosa,&atra ; tum etiam pituita falsa ab intenso calore in ea-

Pite genita,vel per putredinem in ventre salsedinem adepta, de ad intestina delata, ubi propter lentorem diutius. ' haerens milis excernitur, quocquo infra tractabim us.

Tettia differentia est

718쪽

haerens assidue detergendo,tandem exulcerat. Hie dubium non leue proponitur ab autoribus,quomodo bilis flaua interdum breui temporis spatio dysenteriam faciat cum ramen non raro bilis porracea,& aeruginosa simplicem faciat diarrhoeam ad longum tempus perdurantem , quae tamen nunquam in dysenteriam de generat;cum bilis porracea & aeruginosa ex flava gener tur ulteriori adustione,& proinde maiorem habeat acri

moniam.

Respondet Mercatus,cum humorum acrmonia tequiati lentorem & visciditatem,cuius ratione diutius morentur in intestinis,eaque magis corrodant. Et ita si flava bilis lentorem habeat dysentetiam efficiet, contra verb siporracea & aeruginosia fluidior sit,& minorem in intestianis moram faciat, simplicem producet diarrboeam. Sennertus hanc responsionem probabilem esse dicit, eam tamen omnino dubium non soluere.existimat,quAd saepe alui fluxus dentur , in quibus visciditas & lentoreum acrimonia reperitur,& tamen dysenteria non exciaitatur.Contra Vero visciditas & lentor saepὸ non adest in biliosis humoribus dysenteriam excitantibus,ideo censet humores qui dysenteriam pariunt, peculiarem, Moccultam quamdam qualitatem habere, qua peculiaritet intestinis infensi sunt, eaque exulcerant, sicut i pus marinus pulmonem, & cantharides vesicam exul cerant , non autem alias partes. Illam verδ qualitatem malignam & intestinis viplurimum insensam probae ex eo quod dysenteria plerunque contagiosa est, ita vemiasmata lex deiectionibus dysentericorum exhalantia, sola intestina assiciant in iis qui contagium recipiunt, non autem alias partes. Idem contingit in aliis morbis epidemicis & contagiosis, in quibus venenum grassatur parti cuidam peculiari insensum.Sic dantur pleuritides,peripneumoniae,& anginae siς venenum

719쪽

6 8 Praxeos Medicae Lib. X.

canis rabidi solo cerebro infensum est. Id apertius in medicamentis purgantibus videre est, quae peculiarem vim obtinent humores in corpore commouendi,& ad intestina propellendi ; cum enim illa non soluinore sumpta, sed etiam umbilico admota , imo vapore ipsorum naribus attracto , alnum mouere, & purgare soleant; verisimile est illa per poros cutis, & vasorum extremitares in venas eY arterias penetratia, agitationem quamdam & fermentationem in humoribus excitare,

quia vitiosi humores a bonis separantur ,& ij deinceps naturam stimulantes ad intestina propelluntur, vi medicamenti ad ea loca expulsionem dirigente. Parietiam ratione , sed modo diuerso, sudorifica ad cutem,& diu retica ad vesicam insita vi humores propellunt. Ex quibus licet colligere, contagium dysentericum quocunque modo, & loco intra corpus admissum, fermentationem quamdam in humoribus excitare, & sibi similem dispositionem imprimere quae intestinis inimica , ad ea cursum humorum promouet , eaque labefa-

e, atque exulcerat ;& illa demum tali dispositione infecta humores, & alimenta inficiunt; unde vera &proprie dicta dysenteria emergit. Quaeritur etiam apud autores,quidnam sit illud muro sum, & album, quod magna copia plerunque in dysenteria excernitur cam sanguine, aliisque humoribus pςrmixtum. Quidam putant esse pinguedinem intesti. norum abrasam; alij mucum quo intestina oblinuntur, ad faciliorem transitum excrementorum ἱ alij pituitam eribro, aliisque partibus defluentem ; alii pus ex vlceribus manans. Nos vero statuimus hanc mucosam substantiam nihil aliud ella quam intestinorum excremen-ἰum praeternaturale. Intestina si quidem labefactata,& naturali constitutione deiecta, proprium alimentum ritu conuertere nequeunt in suam substantiam , sed illud impe. secte

720쪽

imperfecte assim dando in mucosam illam substantiam

commutant, quae cum nutritioni illarum partium inepta sit, expellitur foras. 6c pars demum nutritionis in- diga, nouum attrahit alimentum, quod denuo cum perfecte transmutari non possit ob vitium partis,in substantiam illam heterogeneam , dc mucolam ciniuertitur cuius magnus est prouentus, quoniam pars ad lui nutritionem, continuo sanguinem attrahit a venis , qui iamucos,in substantiam conuertitur, atque adeo pars suo genio fraudata noust iterum attrahit sanguine ad sui nu tritione,quam perpetuo intedit,qui cum propter deprauatam homici sun m praedicta substantiam commutetur,

magnus fit mucosi illius excrementi prouentus. Idem inquam plurimis aliis partibus contingit,& praesertim in iis quae magna & profunda ulcera patiuntur,pars siquideri vicerata cum ab prauam diathesim probe, nutriri nequeat, sanguinem continuo attrahit a venis,qui in putalentam substantiam commutatur, unde rosum corpus sensim exhauritur,& tandem contabescit. Neque solum partibus ulceratis hoc vitium contingit, sed etiam alii nullo vicere aut abscessctu affectis, ita ut licet excrementum praedictum puris naturam aemuletur, non sit tamen

verum pus, quod non nisi ex ulcere vel abscessu procedit. Id praecipue apparet in ophthalmia . in qua oculus

simplici inflammatione affectus, copiosum excrementum puri simile continuo emittit , quod ex sola partis intemperie & deprauata homiosi procedit; idem contingit saepe asthmaticis & aliis qui pulmonum affectibus

laborant , eorum enim pulmones male affecti proprium alimentum malὸ concoquunt, & in excrementum pituitosum atque interdum puri simile conuertunt, quod per ana catharsin expellitur; in iis tamen nullum ulcus est

in pulmone,quod multi medici etiam periti statim pronuntiant, eonspecta illa materia puris speciem reserente.

SEARCH

MENU NAVIGATION