- 아카이브

Institutio astronomica iuxta hypotheseis tam veterum, quam Copernici, et Tychonis. Dictata à Petro Gassendo regio matheseos professore. Eiusdem oratio inauguralis iteratò edita

발행: 1647년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

191쪽

Moris vero est, ut eadem varietas figura prox, me consequente repraesentetur, ut intelligi quadam- tenus possit, quemadmodum circumeunte Terram

Luna, Sol quidem ipsius dimidium continenter illuminet ; sed eius ce dimidij nunc amplius , nunc mi niis, nunc nihil nobis obvertatur. Tametsi semici culi ad Terram, oculumve conuersi concipiendi sunt, quasi semulobi, & curuatura, quae in plano repraesentari non potest , imaginatione supplen

193쪽

Pauca quaedam heic adnoto. Vnum, quando requiritur , Quare, cum Phases Lunae omnes demon strent Lunam easdem semper maculas Terrae obue tere , admittand tamen ipsani volui circa centrum

Epicycli ; quo casia pars globi illius antica ficta in Apogaeo, deberet postici neri in Perigaeo 3 Respontasionem esse, idcirco id fieri, quod ipuim Lunae corpus ita reuoluatur circa sui centrum, ut quantum amotu Epicycli avertitur, tantum a proprio conuer

latur.

Alterum, Lunam a conjiunctione primum apparere tenuissima falce, aliquando uno, aliquando ait xo , aliquando etiam tertio solum die s quod idem proportione de eius ante conjunctionem occultatione dicendum est in Quoniam prout est velocior, aut tardior. & partim propter Zodiaci situm , partim propter sui latitudinem, nunc rectius, nunc obliquius occasura post Solem em aliquando citius, aliquando tardius a creyusculi claritate sic eximitur, ut, conspicua effici ante sui occasum possit Postremum, illam Luculam, quae in Luna noua,

veterestum praeter argentea cornua est, reliquumque

discum exhibet conspicuum, ac Secundaria dicitur, Minaeque natiua vulgo reputatur,referendam esse ipsi Terrie acceptam: quatenus Terra reflectente in Solem, regionemque ipsi circumpositam quos ab ipso recipit radios, reperitur Luna intra eam regionem ., sique illius harticeps. Argumento enim inter caetera est, quod a quadratula ea lux eugnescat, ut Luna

194쪽

nimis procul abeunte, aut nimis procul adhuc absentate extra restexionis illius regionem. Dicendum quidpiam videretur de Phasibus Vin ii is , sed sequente libro de ipsis commodius.

CAPUT XVII.

De Eclipsi cinis. OV AE Graece GH, Latine Desectus, seu Deli-3urum dicitur , & in Luna potissimum voca tur praeterea Labor, aut Labores Est autem Eclipsis Lunae nihil aliud, quam priuatio lucis Solaris in Luna, propter interpositam Terram. Scilicet, cum Terra sit Opacum corpus , non potest Luna ipsam habere sibi, Solique interceptam, quin Solis luce, ob quam fulget, spolietur, de obtenebrescat. Suppono vero rem familiarem , corpus opacum

sphaericumque projicere umbram in partem a lucido auersam dc aequalem quidem, seu cylindricam, si ipsum opacum fuerit aequale lucido; decrescentem, seu concidalem, si minus: increscentem, seu Calaathoidem, si majus ne interim memorem opaci diamidium in primo casu illustrari: in secundo non nita hil amplius ; in tertio aliquaRto minus ut vel ipsa inspectio schematis sequentis manifestum facit.

195쪽

Nimirum exinde intelligitur , cum rerra ininos Sole sit, Ac conoidalem, seu turbinatam umbram in partem a. Sole auersam continuo projiciat , esse quidem Lunam immanem defeetiis, si dum est Soli opposita, extra hunc conum umbrosum sit ', sed trecessa-.Do deficere si intra ipsum immergatur. Constat vero debere Lunam esto Soli oppositam, siue per ipsum Plenilunium 3 quoniam alias Terra non potest ipsi, Solique interij cI. Constat & ipsam non ideo in omni Plenilunio deficere, quod projiciente semper umbram Terra in Eclipticam, Luna plaerumque ob deflexionem orbi tae suae ab Ecliptica, latitudine ciusmodi sit, ut talem umbram nunc versus Boream, nunc versus Austrum i Praeterfugiat. Praeterfugere autem vix potest senis quibusque

proxime mensibus f quod Sol percurrens Eclipticam bis in

196쪽

AsτRONOMICAE Lib. II. ias bis in anno transeat per Nodos, seu semel per Caput,&semel per Caudam Draconis; ac tum Sole versante prope unum Nodum, vix fieri possit, quin Luna ipsi opponatur nunc amplius nunc minus prope alterum, sicque in umbram plus, aut minus, vel ad Boream, vel ad Austrum Eclipticae, incurrat. Vix autem, dico , quia raro quidem, sed interdum tamen contingit, Vt Luna Vmbram praeterlabatur intemerata penitus , etiam per annum integrum tquemadmodum speciatim anno ab heinc quinto

eueniet.

Dico praeterea, nunc plus, nunc minus; quoniam , si exstiterint quidem Luminaria in ipsis Nodis, aut proxime illos; tunc & tota Luna immer gitur in umbram, creaturque proinde Eclipsis Totalis, totiusve disci; &Mora intra tenebras major, aut

minor est, prout centrum Lunae per centrum, siue axem Vmbrae, aut propius, aut remotius transit : ut taceam huc quoque quidpiam facere velocitatem,aut tarditatem motu S.

Scilicet, cum diameter umbrae sit, habeaturve propemodum triplo maior diametro Lunae, occupet que adeo Vnum prope gradum cum semisse, qua Luna transit sidque aliquando altius, aliquando humi lius, prout Apogaea , aut Perigaea est) ipsa aliunde Luna non pervadit, nisi unum gradus dimidium imira unam circiter horam.

197쪽

Potest porro Eclipsis.Totalis, & centralis quidem ex proxima, Figura intelligi , ut in qua sit A B quibdem Ecliptica , CD orbita Lunae, E Luna primum

ingrediens in umbram, F Luna Vltimum egrediens, G Luna in ipso umbrae centro. Non centralis autem ex consequente, ut in qua Nodus non sit in centro umbrae, sed extra, Vt-puta in H, ac idcirco Luna per ceptrum non transeat.

198쪽

Nota vero, Eclipseis Totaleis, quae maximae sunt curationis itales autem sunrpraesertim centrales 3 vix paucis minutis quatuor horas excedere, ac saepe contatistere infra, quod motus Lunae per id tempus non sit temper tardissimus ta dimidium pene huius temporis consumi' in mora iiitra dotaleis tenebras , Rilicet tempus Incidentiae hoc est ab initio Ecliptastos, ad usque Immersionis, obscurationisve rota lis momentum)non-nisi unius plus minus est horae; ac tempus Regressus f hoc est a momento primae Emertionis, recuperationisve lucis ad ipsum usque Eclipseos finem in consimiliter. Sin fuerint autem Luminaria remotiora a Nodis itunc potest pars dumtaxat Lunae per ipsam umbram trantcurrere, sicque fieri sedum Eclipsis Pariblis ; ip- laque seu maior, seu minor, prout distantia ab ipsis

Nodis minor, maiorve fuerit; ac propilis ade remo titilve ab umbrae centro Luna transerit Et cum Lunae diameter intelligatur diuidua in duo decim uncias, seu parteis aequaleis, quas appellant Digitos ; sol et defectus Quantitas per digitos ac digitorum etiam minuta) repraesentarii maror, minorque haberi,quatenus plurium, pauciorum .dieitorum fit obicuratio. Potest vero etiam Eclipsis Partialis exsequente uno, ialterove schemate intelligi. Repraesentatur autem in- utroque duplex Lunae orbita, ut intelligatur quamobrem Eclipsis nunc in Austrum, nunc in Boream hali cum prior aliunde insinuet deficere interdum LusPua, priusquam ad Nodum peruenerit; posterior,

199쪽

postquam iam superarit. Quae eadem proportione sunt circa posteriorem Figuram Totalium Eclipseon

200쪽

A sT R o M o,M IC AE : Lib. II. r 9 Praetereo heic Luculam illam,quae in deficiente Luna obseruatur quaeque per Totalem praesertim Eclipta

sin tanto rubicundior, obscuriorque euadit, quanto magis Luna versus umbrae axem,centrumve accedit esse videri ex refractione radiorum Solarium , qui praetergredientes atmosphaeram terrenam,Versus umbrae axem ita dessectantur, ut ipsam umbram veluti dilutiorem efficiant, ac tanto magis, quanto minus a margine receditur; tanto minus, quanto magis ad

axem acceditur, quo radij iam pauci, nulli ve perueniunt, quibus Luna vix, ac ne vix quidem interdum visibilis fiat. Praetereo de Penumbram illam,seu obscurationem, quae initio pene inconspicua, addensatur sensim ad marginem Lunae s& porro priusquam disci temeratio quasi falcata appareat in ex eo creari, quod Terra sentim subeunte Solem, lux in Luna sensim minua

tur, & is eius margo euadat sensim, seu magis, magisque obscurus, cui plures, pluresque Solis partes praeripiuntur. Quod idem proportione dicendum de Penumbra illa, quae sub finem Eclipseos, restituto iam limbo, superstes, idcirco sensim evanescit, quod plures , pluresque Solis partes, subducta paullatim, erra, revelentur. 4 arim I

SEARCH

MENU NAVIGATION