Institutio astronomica iuxta hypotheseis tam veterum, quam Copernici, et Tychonis. Dictata à Petro Gassendo regio matheseos professore. Eiusdem oratio inauguralis iteratò edita

발행: 1647년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

221쪽

S ECvMDo, tollitur proinde insana illa rapiditur qua necae est, Sphaeram illam serri. Quod enim

etiam rapiditas in motu Terrae objicitur, quatenus assumptum in eius aequatore punctum celeritatem bombardici globi, dum e fistula exit, aemulatur ;quam immaniore quaeso pernicitate necesse est serti acceptum punctum in ipso aequatore Primi mobilis,

cum etiam acceptum in aequatore Firmamenti,iuxta communem sententiam,aoripiatur necesse sit qui

quagies millies rapidius, quam eiusmodi punctum

nia praeitantem, non pusillas res adquietem,ingenteis ad motum , verum illas potius ad motum, has adquietem comparare. Atque heic quidem id tanto magis, quanto aliunde Terra ex natura figurae suae volubilis est, extremum Vero Mundi corpus, cuius fisurae exterius sit, ut paullo ante dictum, nescitur,

cum & eius esse probabile sit, quae sit ad quiescendum , consistendumve maxime idonea. Nam quod alioquin tanta Machina , quantus est totus Mundus, incessanter circumrotetur, & pernicitate

quidem inexcogitabili; sola haec Terrae pillula, habita pro puncto , immota consistat, inuariataque maneat; qui haberi congruum, aut concinnum possit 3TERTIO, tollitur perpetua violentia inserioribus caelis fusta, dum praeter propriam inclinationem, qua in ortum tendunt, principium extrinsecum est, quod vim in regionem oppositam imprimens, ipsos in occasum abducit. Ac si foret quidem violentia

222쪽

AsTRONOMICAE Lib. III. , inaturae inclinatione minor, res videri posset tolera bilis ; at illam ita excedere, ut sit in Saturno plusquam decies millies ac septingenties. maiori delatus hic excessus multiplicetur in Firmamenso plusquam octi

genties nonagies: qui videarur res posse tolerari 3 Ex quo fit proinde, ut mirari liceat, Autliores communis sententiae alienum esse existimare a natura, persectioneque diuinorum corporum, ferri inaequabiliter , & reputare ramen dignum , ut ipsa eadem

corpora distrahantur tantopere: & cum reuereri Naturam videantur , non vereri eos tamen in ipsam,

inferre infandam violentiam , ac professos praesertim nihil, quod violentum sit, diuturnae esse du rationis. QUARTO , tollitur ea absurditas, nisi impossibilitas. potius , quam non satis cauent, qui volunt sphaeram inferiorem intra superiorem reuolui, & simul ab ea ibripi. Nempe, clim oporteat ambas su perficies, conuexam scilicet illius, dc concauam huius , esse ut contiguas, ita aequabilissimas ; constat profecto impressionem fieri hoc casu nullam posse, propter inuariatum utriusque in suo loco situm ; atque adeo propter desectum pressionis , quae sine ex cessu e loco, aut commissura partium, intelligi fieri

aliqua non potest.Q-

Ne addatur caelestia spatia conuinci esse quida non vero sphaeris solidis, quae abripiantur, occupata,' tum ex Phasibus Veneris, de quibus aliquanto postirum ex Cometarum per ea trajectione, tum ex deis:

ctu refractionum, tum argumentis id genus aliis. tollitur contrarietas, leu distractio

223쪽

i et NSTITUTIO Nas - motus eiusdem Planetae in parteis contrarias; ac unus .dumtaxat, inque unam partem, & ipse quidem admodum moderatus, relinquitur motus. Nam Saturnus, exempli gratia, non singulis diebys circumibit Terram , sed Terra hoc motu ipsum subleuante, totis solium triginta annis perlustrabit Zodiacum semel: S: Luna non tricies circumibit Terram in mense, sed Terra hunc motum recipiente in se, circumibit semel dumtaxat; & sic de caeteris Planetis. 'Pari autem ratione Cometae, si qui sursum appareant, Don serentur simul Ac suis trajectionibus, & abreptu Mobilis primi; sed suis trajectionibus solum

agentur per aethera, ac motus interim diurnus ipsis assingetur ex ipsa Terrae reuolutione. Ac pari rurSus modo, si Nouae quaepiam Stellae in caeso nascantur, quae specialibus careant motibus, ut celebris illa anniis L. in constellatione Cassiopeiae visa ; & alia rursus anni 16o . in pede Serpentarij, tum, cum ibidem Magna conjunctio trium superiorum Planetarum fuit; Pari, inquam, modo hae itellae perinde constabunt , ac perpetuae Fixae, Terra vero perinde illis motum diurnum, sui reuolutione , ac Fixis perpetuis,ussinget. POSTREMO, aiunt; ut congruum est magis circumlhistrari a naui maritimam oram, quam ab ora ipsam navim: conuerti ex ordine oratoris faciemcid varias auditorij parteis, quam totum circum auditorium ad faciem oratoris immotam , & alia id genus similia , ita videtur magis congruum, conue

rere T erram seipsam ad parteis caeli Varias, quam to

224쪽

tam regionem caelestem ipsi immotae circumserri; ac potissimum, cum, ut dictum est, idem utrovis modo appareat. Tanto autem est, addunt, magis consentaneum conuertere Terram parteis sui varias in Solem, quam Solem ipsum varias Terrae parteis circumlustrare, quanto ipsa est Terra, quae Sole, non Sol, qui Terra indiget, cum sit magis lecundum naturam, ut quod

alio eget, versus illud tendat, quam ipsum nihil egens versus id, quod eget.

CAPUT VI.

Quae uisie magis congruae ad asserendum annuum. OV o D attinet vero ad Annuum , PRIMO quidem, inquiunt, cum Sol sit veluti cor, Si lucis, caloris, vigorisque fons, quo tota regio Planetaria perfunditur,ac animatur; locus ipsi maxime

opportune consideat is Moderator, dc quali Princeps sAd cuius numeros oe Dii moueantur,morbis Accipiat leges, praescriptaque faedera struet. Certe illa Sosis circumvolutio propemodum menstrua circa proprium axem, de qua paullo ante, o casioni est, ut concipiant Solem emissis a se radiis compellere omneis Planetas ad imitandum eundem motum, ac fieri exinde, ut quo unusquisque Planeta Soli propior est, eo citius circuitum absoluat tanta quam potentius, propter radios confertiores, circum-

225쪽

. I Itys TITUTIOR rs abductus. Neque vero ad hoc obstare aut debilem

radiorum vim, aut Planetarum corpoream molem.

Nam Planetas quidem ex se neque graueis, neque leueis esse, ac ideo posse minimo impulsit, momentove mutare locum , Radios Vero, quos experimur impingi, reflecti, subingredi, discutere, exurere, ac dissoluere corpora, posse ea vi pellendi esse praeditos, qua Planetas nullatenus resistenteis moueant, atque

circumducant

SECvNDo, si dispositionem tam quoad Magnitudinem, quam quoad Motum Planetarum spectes; erit Mercurius minor simul ,& celerior Venere, haec Terra, haec Marte, hic Ioue,hic Saturno, quae series & concinna est; instituto naturae digna. Ac series quidem motuum citra omnem controuersiam est ; quod ad magnitudinum vero seriem spectat,nom desunt quidem, qui existiment Terram esse non modo Marte, Verum etiam Ioue maiorem : sed nempe cum res pendeat ex limitatione parallaxeos, & apparentis diametri, quod negotium esse aleae plenum superius insinuatum est: mirum nihil est aliquibus, s cus quam caeteris videri. Vtcumque autem sit , saltem constat in vulgarii Syssemate nihil esse posse perturbatius , tam quod ad magnitudinum, quam quod ad motuum seriem spectat. Nam in eo Luna est Mercurio maior, hic mi nor Venere, haec minor Sole, hic maior Marte, hic

minor Ioue, hisi maior Saturno. Et rursus , moue- motu menstruo, Mercurius annuo, Venus etiam, Sol pariter, Mars annis a. Iupiter I 2. Satur-

226쪽

i1us 36. Firmamentum a1o oo. Nona sphaera I 7co. Decima 3 oo. Primum mobile horis 2 . TERTIO, praeclare exinde explicatur, quam ob rem Mercurius, & Venus non multum digrediantur a Sole, neque unquam Terram se inter, ac Solem constitutam habeant, Mars vero, Iupiter, ac Saturnus digrediantur summopere, ac Terram interdum se inter, ac Solem intercipiant. Nempe vel sola SP sematis inspectiorem clare demonstrat: cum iuxta communem sciatentiam fingere lineam inter T e ram, Solemque tensam oporteat, in qua centra Epi- Cyclorum, tam Mercurij,quam Veneris,quasi illigata cohaereant & ab hac tamen illigatione centra Epi- cyclorum Martis, Iitiis, ac Saturni libera sint ; neque afferri alia disparitatis ratio,quam Systematis inco cinnitas possit. Ne memoretur interim , quam immanem fieri oportuerit caeli Veneris crassitudinem, ut intra ipsam tantae capacitatis excavaretur Epicyclus, qui digressiones maximas heinc inde a S ole complexurus,ostemtaret diametrum quartae,& amplius parti ambitus caelestis subtensam. QV ARTO, praeclarius adhuc est, quod ex hoc

Systemate, & motu Telluris per Zodiacum suppostato, tum farrago illa Epicyclorum aboletur , tum omnes Planetarum Stationes, Repedationesque tolluntur, tum unusquisque Planeta suo uno motu, VnU-que tenore, ac in eandem partem constantissime agi tur , ut sane decet corpora tanta , ac interim quicquid

Stationis, Retrogradationisque , & in ipsa quoque

227쪽

7s INsTIT WTro Nrs Directione alterationis motus, est,affligitur ipsis Pl netis a visu, ob Terram inter eos translatam. Quippe, quod ad Mercurium quidem, Veneremque attinet ὴ non ij alternis in consequentia tendunt, in antecedentia regrediuntur , sed qui spectarentin ex S ole, ut centro suorum motuum, ire semper in

consequentia, ac uno tenore Zodiacum percurrere ;necesse est nobis, qui extra hoc centrum , extraque ipsorum circumductus versamur, appareant ire, retadireque , & dum nos interim circa idem centrum,

sed lentius circumducimur, appareant itus, reditus . que nunc in his, nunc in illis locis Zodiaci perficere. Cum Stationes vero perinde in hac, atque in communi Hypothesi intelligantur, non apparere ipsas tamen in excensu , aut ascensu per Epicyclum inter Solem, Terramque contentum, sed potius per ci culum, cuius centru in sit ipse Sol adeo ut hi duo planctae nunc infra, seu citra Solem Veniant , nunc tantumdem supra, ultrave eum abeant λ quod 3c Egyptij veteres, & postea Martianus Capella , aliique nonnulli opinati sunt) tum alia quaedam arguunt, tum ipsae Phases Veneris telescopio obseruatae conuincunt.

Venus scilicet apparere plena sproximeve ) non potest, cum vesperi a Sole emergit, & ad Stationem primam tendit, njsi quia ultra Solem facta,hemisph rium sui saut quam-proxime j illustratum nobis obuertit. Neque dimidiata, cum circiter medias versatur longitudines ; nisi quia obvertit dimidium dum taxat eiusdem. Neque corniculata, cum infra descen- .. dens

228쪽

AsTRONOMICAE Lib. III. 1 gens, redit ad Solem vesperi ; nisi quia dimidio mi

nus. Neque rursus corniculata , cum mane a Sole

emergens,properat ad Stationem secundam; nisi quia tunc quoque obvertit minus dimidio. Neque rursus bisecta sub medias longitudines , nisi quia iterum dimidium. Neque demum iterum plena, cum mane Solem repetit; nisi quia rursus hemisphaerium totum proximeve) illustratum obvertit

229쪽

Quae omnia quidem intelligi vel ex soli schemata appositi inspectione possiant, quatenus Phases , quae

ad heuam, Veneris ducum referunt, sualis oculo exhibetur , de quae ad dextram sunt, insinuant exhiaberi alium non posse, ob dimidium globi illustr eum, quod semper quidem Solem respectat, sed nunc

plus, nunc minus conuertitur ad oculum, auertiturve ab oculo. Praetereo autem notum esse, si Venus

ferretur in Epicyclo, qui esset infra Solem totus, ipsam nunquam non modo plenam, sed ne exquisite quidem dimidiatam apparituram, Quin-etiam nunquam appareret teles copio exilist sima, dum euadit plena i neque amplissima, dum corniculata ; nisi plena foret in celsissimo, & cornicul ta in Eximillimo situ. Dico autem teles copio , quoniam alioquin nudo risu, tanta pene apparet, dum non longe est a conjunctione ultra, quam dum non longe est a conjunctione citra Solem ; quod spuria luce circumradians suti & luminosa omnia procul, ac c tenebris visa) tametsi ideic sit orbe exilis, circum

tamen tota refulgeat , heic non-nisi falce sit tenui, quae tamen, quod aliunde si maioris orbis portio, praestet, ut tunc Venus interdiu videatur, quae peri de interdiu, donec plena est, videri non potest. Quod ad Martem vero, ac Iouem, Saturnumque attinet, non ii alternis directe eunt, cursumque r

uera reflectunt, sed qui spectarentur ex Sole & ex Terra quoque, si quiesceret) tendere semper inconsequentia ; necesse est nobis , qui intra ipsorum ci cultus, & celerius quidem, quam iis, in orbem --

230쪽

uemur; necesse est, inquam Regredi appareant, quoties versus eandem regionem , , ac prope ipsos facti praetervadimus, Solemque ex parte altera habemus, quas eos nempe sic assequendo, & mox a tergo sic relinquendo, ut visus noster ad stellas Fixa, non iam consequenteis, sed antecedenteis, illos referat. Ex opposito vero necesse est Dirigi, seu in conse quentia moueri appareant, quoties in oppositas paL teis imus, ac Terra sic pros reditur, ut Solem, ipsosque ad eandem partem habeat, de visus illos referat

, ad stellas Fixas consequenteis. Necesse est demum, ut Stare appareant, quoties a regione opposita in eandem, aut ab eadem in diuer-1am transimus ;, quod Terra tunc ita moueatur, Vt Visus per aliquod tempus referat ipsos ad easdem stellas. Quae omnia vel ex ipsa inspectione depicti ante

Systematis , & fictione motuum per circulos Pro-

prios, intelligi possunt. 8 I N T o, cum proinde mirabile sit, seri semper hosce Planetas in oppositione clim Sole Retrogrados; in conjunctione Directos , nunquam aliis Iocis, aut temporibus, nec possi communis opinio

causam dicere, cur id fiat dicit tamen ista praeclare,

ex dispositione Systematis, iuxta quam promis nec . se est, ut res fieri hoc modo, non alio appareat. Quin-etiam praeclare simul causam dicit; cur hi tres Planetae adeo magni sint in oppositione, seu quo tempore Acronychi lunt, prae reliquis temporibus: Nempe, quia tunc Terra proxime cos transit. Cur item Retrogradationes sint in Saturno ne

SEARCH

MENU NAVIGATION