Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

661쪽

tum Nobis fuit intellectu, quod Serenitas Vestra, uti nunquam antea, sic ne nunc quidem ab amicabili aequaque compositione abhorreat: Non omisimus quidem Nos saepe dictum Serenissimum Regem Sueciae etiam post bellum motum, cum de ejus causis ad Nos fusius perscripsisset, ad pacem hortari. Ac tametsi deinde ea subito rerum in Regno Poloniae successerit mutatio, ut facile conjicere liceat, animum inde Regis non ad assii mendum Tractatum compositionis, sed bellum prosequendum propensiorem esse factum. Non idcirco tamen Nos curam pacis Nostram remittendam, sed pro eo, quod Deus Opt. Maxim. summum inter Reges & principes Christianos imposuit, munere intendendam potius ιχ

augendam, adeoque saepe memorato Serenissimo Regi Suectae quod certis de causis hactenus distuleramus ) i ossicium Interpositionis Nostrae

ad compositionem aequam inter ipsum & Serenitatem Vestram conciliandam ultro offerendum duximus, prout tam perliteras, quam expressiam

etiam Ablegatum Nostrum, Generosum, Fidelem Nobis dilectum, Franciscum Eusebium, Comitem

a Poettingen obtulimus. Et cum pro illa, quam cum in aequanimitate & moderatione Serenitatis Suae, tum contestato sepius pacis studio repositam habemus, fiducia, omnino speremus, Eam huic consilio optimaeque intentioni nostrae minume repugnaturam esse, quippe qua nihil aliud quaerimus , quam ut extincta feralis omniaque devorantis belli flamma, aequa & tam uni quam alteri parti non poenitenda instituta pace ulterioria Chris

662쪽

Christiani. sanguinis effusio sistatur, majoraque pericula, nisi aqua affundatur, non in Regna modo Provinciasque Nostras haereditarias, aliasque finitimas ditiones, sed in universum orbem Christianum eruptura, vitentur; adeoque spem firmam foveamus, supremam Divinitatem, in cujus nomine totum hoc negotium suscipimus, id ita felicitaturam esse, ne exoptato careat exitu; tum

etiam Nobis non possit, nec debeat esse dubium,.quin Serenitas Vestra cum inclyto Regno Poloniae, pro eo, quod semper prae se tulit studio, hane eandem pacis curam Nostram sit approbatura, ossiciumque praelibatae oblationis Nostrae grato animo acceptura, benevole eidem cum per hasce Nostras, tum per expressum etiam Ablegatum Nostrum, Comitem de Κuefmein, de eo significare

voluimus, expectaturi simul per eundem responsium optatum Serenitatis vestrae, quo & Nos, quae ad id negotii inchoandum promovendumque pe tinent , mature disponere & apparare possimus. Qui de caetero Serenitati Vestrae benevolentiam Nostram Caesaream amice conservantes, eandem divinae tutelae ex animo commendamus. Viennae

Io. Novembris, Io S. CCXII. Li rea CAROLI GUSTA VI, Sureorum Rem, ad FRIDERI CUM IVILHELMUM, Glectorem Brandenburgicum , quibus ei faciem δε deris inter semet pangendi, irritosque ab utraque

parte conatus repraesentat,eumssi ut oblatas foedinis sonditiones tandem amis rur,amice mone I IT.

663쪽

LITER ME Nos Carolus Gustavus, Dei Gratia Suec

rum, Gothorum, Vandalorumque Rex, Magnus Princeps Finiandiae, &c.' &c. Serenissimo &Celsissimo Principi, Consanguineo Sc Amico Nostro Charissimo, Domino Friderico milhelmo, eadem gratiaMarchioni Brandenburgensi,Sacri Rom. Imperii Archi- Camerario ac Principi Electori &c. &c. Salutem l

Sereni me s Celsi me Princeps, Consangui-- nee s Amice Chariissime.

AD nullam unquam expeditionem invito magis animo, quam nunc in Celsitudinis Vestrae Electoralis Ducatum accessimus; non quod non' iamdiu justas indignationis & belli causas habeamus; sed quod amicitiae Nostrae fundamenta, jura& commoda, ut& innocentia subditorum, sacris iisdem Nobiscum gaudentium, mitiora omnia suadeant, cumprimis ut Celsitudini Vestrae Electorali spatium cogitandi indulgeamus, & interea militem quoad fieri potest, a violentiis cohibeamus. In eum finem die s. hujus mensis literas nostras cum. Celsitudinis Vestrae Electoralis Legato & Consiliario Freystadio expedivimus. Et quia heri demum responsum nobis de die '. & I'. hujus mensis Regiomonti scriptum desuperest relatum, coacti

sumus, hac interposita mora arma nostra in viscera Ducalis Borussiae proferre, ut hic tanto propius Celsitudinis Vestrae Electoralis ultimam retolutioianem cognoscamus. Conatur Celsitudo Vestra

Electoriis in supradictis suis litςris culpam turba

tae .

664쪽

tae amicitiae a se amoliri & eam in nos conserre,

inter alia allegans, primum quod nostri Ministri&quidem publica apud Celsitudinem Vestram Electoralem Legatione fungentes, sibi indicarint, quae nos in animo haberemus de portubus Piliaviensi MMemelensi, nobis adeo neces artis, deinde quod Stetini sub initium Tractatuum a nobis praesentiabus, non modo praedicti portus, sed &in illis Teloniorum participatio & Commerciorum dire-etio, aliaque durissima flagitata sint; & quod

nos non modo ab indigitatis non potuerimus dimoveri, sed novis etiam existimationem & securitatem Celsitud. Vestr. Electorat. exposuerimus periculis: Accesserunt Campi - Mareschalli nostri Comitis mittenbergit literae, quibus Celsitudinis Vestrae Electoralis Generalibus scripserat, se copias, quas Celsitud. Vestrae Electoralis nomine in Borussiam essent ducturi, pro hostibus habiturum & excepturum : Imo Nos Legatis Celsitudinis Vestrae Elect. apud nos subsistentibus saepius indicasse, nos cum Celsitudine Vestra Elect. in Borussia non aliter atque cum hoste atque alio Poloniae Statu acturos. Haec & alia, quae in nos ibi cumulantur, nisi quodque eorum ad tempora sua & in iis nata consilia, expendantur, facile imis peritos rerum utrinque gestarum in sinstras de nobis cogitationes conjicere possent. Itaque brevibus faciem rei Celsitudini Vestrae Elect. ob oculos ponemus, ut vel ipsa actionum suarum meminisse

possit, vel si injussu ejus quaedam gesta sunt, de iis

ulteriorem rationem ineat. Perpendentibus nobis, mutuae amicitin vincula, sanguinis scilicet

665쪽

38 6 LITER AE .

propinquitatem, ditionum utriusque Vicinitatem, jurium etiam & rationum communionem, adeoque nostras utrinque benefaciendi opportunitates, facile persuasum fuit Celsitudinis Vestrae Elect. contestationes non in labris, sed imis sinceri animi penetralibus esse natas. Neque alienos nos a mutua propensione ostendimus, qui mox post suscepta Regni Nostri sceptra priores Celsitudinem Vestram Elect. per Ministrum Nostrum invisimus& omnibus deinde occasionibus pignora sinceri animi Celsitudini Vestrae Elect. exhibuimus. Nihil equidem dicto Nostro ministro in mandatis idedimus, quo reus possit peragi indicationis alicujus de portubus Piliaviensi & Memelensi. Et

nescimus, quis alius ex nostra mente secretum tale. quod animum Nostrum nunquam occupavit, evulgasset. Excutiantur omnes discursius, & cognostetur ex nimia & intempestiva sollicitudine natam esse hanc suspicionem. Tantum vero abis est, ut dictos portus quaerere ex nobis ipsis intenderimus, ut decreto contra Poloniam bello, parati fuerimus assecurare Celc Vestr. Elect. nihil exinde

damni in Celsitud. Vestram Elect. proventum iri, modo Celsitudo Uestra Elect. intra suos terminosse contineret & nobis in nullo ossiceret. V rum Celsit. Vestra Elect. arctiori adhuc unionis vinculo nobiscum vinciri cupiens ultro primum

γ per Principalem situm ministrum, & deinde ipsi propria persona Residenti Nostro ad Aulam suam significavit, sibi & antecessoribus suis Ducibus Bois russiae jamdiu tot a Regibus & Republ. Poloniae in

gesta esse gravamina, & quia nullum justis querelis

666쪽

remedium sit inventum, aliam viam iis excutiendis esse quaerendam & dudum quaesitam fuisse: si ergo placeret nobis adsciscere CelsVestram Elest in belli socium, &in compensationem & satisfactionem onerum belli promittere, eidem non modo Episcopatum marmiensem titulo & jure secularis Ducatus, sed etiam partem Samogitiae & Lithuaniae atque adeo dictum marmiensem Ducatum, & Samogi-thiae, Lithuaniaeque partes una cum Borussia Ducali in plenum & absolutum dominium eidem confirmare, & in eo tuet i tum velle Cels Vestram Elech. usque in finem belli contra Poloniam &alios huic motui sese immiscentes fideliter nobis adsistere. Et ut tanti propositi consilium in secreto haberetur & in Poloniam non emanaret, additum est, paucos eius esse eonscios, Nobis in tantum hostem moturis & non nisi ingenua ab amico Principe expectantibus non displicuit Celsit. UNstrae Elech. intentio & societas armorum, neque conditiones pacis propositae impossibiles, sed immensae videbantur. Constitutis ergo Commissatariis, qui Mense Majo proxime praeterito cum CelcVestrae Elect. ministris congrederentur, injunctam a nobis fuit, ut citra tamen scopi principalis laesionem istis duabus attemperandis operam omnem, studiumque impenderent. Quod vero portus istos duos Piliaviensem & Memelensem, partiacipationem teloniorum & commerciorum directionem postea praetenderimus, causas habuimus& justas & necessarias. Et ut a postremo postulatorum Commerciorum directione nunc inchoemus, nos equidem tam novimus, Regibus & Reipu-

Diuili e

667쪽

blicae Poloniae tam ratione Regiae Borussiae, quam directi dominii in Ducalem Borussiam non exigua competere jura: quae vero in particulari tum fuerint, non ita in promptu fuit discernere. De j ure itaque Regis & Reipublicae Poloniae conventuris, cautione utique Opus erat, dum cuique competen. tia jura elicerentur. In ejusmodi casibus pars altera alterius rationes indagat, non ut suis, si nullo fundamento nitantur, insistat, sed ut cognitis fundamentis tanto securius paciscatur. Participatione teloniorum vulgo Licenten vocatorum, quid justius a nobis praetendi unquam in tali casu potuit Z Introduxit illa gloriosissimae memoriae praedecessor & avunculus noster, Rex Gustavus Magnus iure belli. Et cum vigore pactorum inducialium novissimorum deberent tolli, de facto a Celsit. V stra Elect. tanto tempore contra pacta continuantur. Licuit itaque nobis, sive nostrum respectia

Sueciae jus, sive foedus cum Cels. Vestra EleeL &Regiam Borussiam spectemus, in hanc quaestionem venire & continuandi telonii participationem jure Optimo nobis asserere: idque eo magis, quod merces, a quibus vectigal exigeretur, aeque a Reis

gia Borussia ac Ducali descendant; atque ideo Celsit. Vestra Elect. non possit sola de jure sibi ullos proventus arrogare. Quod attinet portuum Piliaviensis & Memelensis postulatum, si Celsi. Vestrae Elest Ministri occasionem, causas & quousque illis potiri voluerimus, mature & sincere e Plicuerunt, jam ipsa ex se nos illa suspicione liberavit, quasi loca illa, unde salus & securitas Ducalis Boriniae depondero dicitur, obtentu solius nostrae

668쪽

utilitatis praetenderimus. Cum in procinctu discedendi e Regno nostro staremus & deinde praeterito mense Iulio in Pomeraniam essemus delati, intelleximus Cels Vestram Elei'. eodem tempore,

quo nos ad commune foedus contra Poloniam invitat &super eodem nobiscum tractatum init, in

praejudicium iurium nostrorum, & quidem ejusdem contra Poloniam expeditionis summum impedimentum, in unito Belgio foedus moliri. Suasimus itaque, ut si prius, quam noster tractatus initium sumsit, alter in Belgio esset inchoatus, CC pta tum demum desisteret. Sed ubi sine ulla nostrorum monitorum consideratione, Belgicum tractatum urgeri audivimus, utique jure postula-

vimus, ut, si Cels Vestra Elest omnino vellet, Belgicum tractatum perficere & serio tamen nobi Cum ageret, nobis ideo in finem usque belli duos istos portus Piliaviensem & Memelensem pro securitate nostra detinendos permitteret. Legatio

Cels. Vestrae Uect. parum pensi habens circum-santias hujus justi nostri postulati, loco adaequataexesponsionis, minas acerbas, & nescimus quas ex , barbaris & ipssi oreo contra nos arcessendas sepis petias jaetans, Stetino discessit. Cum ergo Stetini adhuc consistentes illico copias Celsit. Vestrae Elect. in Electoratu & Pomerania convoeari audiavimus , non sine causa Campi Mareschalio nostro Comiti mittenbergio in Majori Polonia constituto mandavimus, ut talia & loquentibus & agentibus Electoralibus ministris, frequentatisque tum eorrespondentiis inter Ρolohicam &Celsitud. Vestrae Elect. aulam sibi prospiceret, admoneretque

669쪽

LITER AE

εο etiam Cels. Vestrae Eleist. Generales, ut quamdiu

foedere non essemus conjuncti, vel nos melius de Ceis. Vestrae Elect. intentione certiorati, cum tae

eitu Borussiam non intrarent, nisi pro hostibus haberi vellent. Paulo post ipsi e Pomerania moviis mus, atque in illo itinere die 4. Augusti ad nos, limites Poloniae tum ingressuros, venit Celsit. Vestrae Elect. Legatio ad reassumendum priorem tractam tum. An dici possit, nos tum ab indigitatis supra postulatis nullo modo potuisse dimoveri, atquc nova subinde & existimationem & securitatem Celsit. Vestrae Elect. assicientia conatibus vestris opposuisse, ipsa ex conscientiae suae dictamine judiacet. Novit Cels Vestra Elect. nos tum conde. seendisse in Borussiae Duealis & Warmiensis Episcopatus supremum & liberum Regimen, reservat tantum nobis & nostris successoribus aliquali beneficentiae jure : novit nos voluisse liberare ea dem canone illo annuo et novit etiam nos abstiti

se praetensione portuum Pilaviensis & Memele sis. Quod vero vicissim participationi teloniorum inhaeserimus, & simul postulaverimus, ut se dus in Belgio ictum eatenus cessaret, quatenus huie

a nobis ineundo praejudicaret , nemo talium rem Tum aequus aestimator nobis vitio vertet. Quid Praeter caetera saepe memorata postulata in Borusinsiam Duealem praetenderimus, quia non exprimutur, nos quoque ignoramus: nisi forte qualitatem dependentiae & investiturae intellectum vult. D sideravit equidem Celsit. Vestra Elect. dictorum Ducatuum plenum & absolutum dominium: sed postmodum nostrae remonstrationis intuitu, Leg

670쪽

PROCERUM EUROPAE. 6 itio ejusdem , exhibito nobis die q. Augusti projecto sito Rogositi, agnovit, Cessit. Vestram Elect. in

perpetuum animi devinctissimi testimonium vello a nobis & Corona Sueciae saepedictos Duratus B tussiae & Warmiensem in seudum recognoscere.

Eequid aliud a nobis in sequentis diei projecto exugitur, quod gravissimi postulati nomine posset indigitari Z Et quandoquidem Celsit. Vestra Elect.

nunc est contenta in Rogoseo oblatis, cur tantopere Rogosniana postulata incusat Quin imo Celsit. Vestrae Elect. Legatio abiens visa nobis est obtinuisse suum scopum, nisi quod causabatur, se super quibusdam non fatis instructam, &propterea velle ulteriora a Celst Vestra Elect. mandata requirere. Nos steti Celsit. Vestrae Elect. contestationibus, firmandi rem semel adeo religiose inchoatam & tractari coeptam, non in Boruiliam,sed versus

majorem & minorem Poloniam arma nostra vertimus. Dum d. s. Sept. circa Opogno substitimus, tertia vice ad nos venit saepedicta Celsitud. Vestrae Elect. Legatio afferens nobis literas Celsit. Vestrae Elect. propria manu scriptas, & pristinum, eumque infiicatum erga nos amorem spirantes. Ubi vero dicta Legatio rem praesentem variis conatibus evertere studuit: excogitatae sunt rationes, quibus conventarum Conditionum aliae limitarentur, aliae exemtionibus enervarentur & totus tractatus in nihilum redigeretur. Interea & dum Celsit. Uestrae Elect. Legatio sub velo continuandi tractatum nobis imponere studet, urgetur a Cels Vestra Elect. in Belgio non modo commutatio ratificationum, , m classis etiam mare Balthicum contra nos intra-

SEARCH

MENU NAVIGATION