De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

heredecreuerunt. Deinde propter vitae qualit tem delecta est habitaculi singularitas. Cari sana etenim vita proculdubios litaria estis litaria autem vita, splitarium flagitat domiciliaum. Qua de re non debuerunt Cariusiani sub' eodem communi tecto simul habitare , quippε qui non coenobilicam, sed singularem vitam agere conitituerunt. Sub eodem enim tecto

manere, coenobitarum est, non heremitarum.

Denique cellae singularitas tam multis & pra rogativis, & commoditatibus de quibus in ranaptiori loco dicetur referta est, ut non ini ria sit ab ipsis Cariusianis delecta. Iam vide

mus, cur distantes cellulas habere voluerint Cariusiani. Hoc enim cssectium putatur, sciliacet ob figuralem correspondentiam, recreationem, necessitatem. In primis ergo propter figurae impletionem, hoc est, v t figurae varitas. responderet, & illam haberent in re speciem Cariusiae cellulae, qualὲm in figuret habuisse pu-

tantur. Ipsae etenim cellulae per tentoria seut hernacula Israel figuratae sunt. Ipsa autem tentoria solent esse utcunque distincta'. Altera cau- sa esse creditur, grata quaedam recreatio,Vt s

'. - . 1 licet iucundior sit undique hortulus, in quo praefinitis horis pro leuando taedio quicquam oblectationis hauriatur . Exploratum enitia est. humanam vitam absque delectatione diu d rare non posse. Ut enim corpus graui labore, ita animus vehementi intentione fatigari solet.

a dos Vtriusque enim,scilicet corporis,& mentis viristus finita est & limitata,quae sanὶ ubi per improborum laborem fatigata fuerit, quiete opus est. Indiget ergo lassum corpus ad sui refocilati

102쪽

LI aERPRIMVs. 83li fatigatione vexatus quiete spiritali, quae oblectatio quaedam cst, per quam fit laboris inter

ni remissio. Nouit hoc Seneca cum dicebat. Dada est animis remissio. Meliores etenim, aptioresq; requiei resurgunt. Noverat& vates quudam, cum ita canebat: Quod caret alterna requie,durabile non est:

Hac reparat piret inesset membra leuat. Noverant denique & nostri Maiores hortulos instituentes, ex quibus ad leuandum laborem qui ex multa mentis agitatione consurgere as. sueuit moderatae delectationis quicquam hauriretur Sed reliqua piosequamur. Tertia causi est ipsa necessitas, ut cellicolae altum suspirantes, orantes, vel operis aliquid emcientes, se mi tuo non impediant, vel molesuae quicquam inserant.Adde quod nimia vicinitas, &silentio,&mlitudini multum posset afferre detrimenti. Sed iam in amus, cur paruo interuallo diLiunctas cellulas habere voluerunt Cariusiani. Hoc autem trina commoditate effectum est Obritali, corporali, & temporali. In primis parua fuit facta distantia propter spiritalem commoditatem,Vt tentationibus agitati facilius possent auxilium flagitare. Deinde propter corporalem utilitatem. Etenim si multa esset distantia, cum habeant singuli Cariusiani templum diu noctuque petere, ibique diuinum officium partim

exoluere, magno afficerentur gravamine, potissimum illi, qui vel senectute, vel debiIitatis confecti sunt. Adde, si quicquam subitanei mo bi contingeret, non ita leuiter haberet, qui sibi

opem ferre posset. Denique propter temporalem commoditatem, hoc est, propter rerum cum tempore labentium conseruationem, sino

103쪽

ibid. 2.

34 DE VITA CARYvs IANA quibus spiritalia bona diu esse no possunt.Enimvero si multum esset interstitium, suis saepenu- omero sarcinulis viduari facile possent Cariusia- Mni. Grassatores nempe ex magna cellularum dira stantia aptiorem nacci opportunitatem, possent . audentius, faciliusque eas inuadere, omnemq; supellectilem inde prorsus auferre, quod vide- licet cellicolae nec sibi possent suppetias mutuo ferre, nec ipsos arcere latrones. Itaque posset. Cariusiana vita humanis a rebus faciliter ex lare. Posset,inquam,de ea contingere, quod de anachoretica iam pridem euenisse dicitur: quae . . scilicet propter frequentiam latronum solit rias aediculas spoliantium,olim suit destituta. 'terum de paucitate cellarum ratio iam reddenda videtur. Fuit enim multis de causis h iusmodi delecta paucitas: scilicet necessitate, mysterio,&exemplo. Necessitas enim vitae ad paruum numerum deligedum primum adegit. Paucis enim opibus ti praeditus, & contentus principio fuit ordo Cariusianus. Nec mirum planὶ, quandoquidem corporeis laboribus animalibusque alendis operam nauare, pauperemque vitam inde sustentare decreuerat: eamque

ob rem fratres laicos qui huiusmodi negotiis

incumberent) in suum consortium admiserat. De qua re noster Guigo ita inquit.Hanc num ri paucitatem eadem cosideratione delegimus, qua nec hospitum equitaturas procuramus, nec domum eleemosynariam habemus,ne ad mai res, quam locus iste patitur, expesias coacti, qua

rero & vagari quod horremus incipiamus. Quod si posteri nostri hunc ipsum tam paruum

numerum aliquibus occasionibus, quas ignor

mus, hoc in loco sine quaerendi & vagandi odi- ω bilibus

104쪽

LI B ER PRI Μ vs. 8sbilibus ossiciis procurare nequiuerint, si nostris voluerint acquiescere consiliis, ad eam redi-hunt quantitatem , quam sine praedictis possint portare periculis. Nos enim , qui in praesenti rum hic degimus, quamuis pauci simus, multo pauciores este malle bus, quam ad illa mala, seruato vel multiplicato numero, peruenire. A tendentes igitur non munera quae mittuntur

neque enim propter incerta beneficia, onera certa, quae nec portari, nec deponi sine grandi possint periculo, subeunda nobis videntur non ergia munera considerantes, sed quid haec ipsa, in qua sumus, heremus siue ex agricultu- , la, siue ex pecorum nutrimento reddere possit, putamus praefatu numeru hominum hic vivere posse. Haec ille. Adde quod pauci admodum reperiebantur , qui vitam adeo arctam, adeo te tricam suscipere vellent ea propter paucitatem tum cellarum, tum cellicolarum eligere impulsi sunt. Denique ad designandam Cariusiae vitae praestantiam hoc essecerunt, ut& ipsa rarutate, & sectatorum paucitate , vitam illam multa commendatione dignam insinuaret. Etenim quae rara sunt, pretiosiora esse consueuerunt:. Uerum ea quae dicta sunt, .magis paucit ei, quam certi numeri delectioni satisfacere vi dentur. Quamobrem dicamus, certum illum numerum fuisse obseruatum , &misterio, &exemplo. Misterium fuit Decalogi & Trini- Ter natatis, tres enim & decem tredecim efficiunt Viergo signaretur ordine Certusanum,&in Ob sviacis, seruatione. Decalogi , & fide Trinitatis, funda iis dele.

tum,sisque veteris quod Decalogum praecipue continet noviq; instrumenti in quo Trinitatis sacramentu explicatur obseruatore esse, nu- F et merus

105쪽

ces. 3s. emplo effectum fuisse putatur. Duodecim enim ιfilii Iacob fuisse leguntur, quibus si Patrem ad- Navi. is dideris, numer' praefatus resultabit. Duodecim tvirgas duodecim tribubus, &vnam ab Aaron, Aloyses ipse accepit, quae numerii cellarum Caris 'tusianariam praefigurasse videntur. Deinde in nouo testamento duodecim leguntur Apostolito. a Domino delecti, quibus si Christu ipsum con- tnumeraueris, vidcbis exemptu suisse datii Ca tusianis denumero tredenario eligendo. Magna igitur numeri huius dignitatem considerantes, ipsum in suis cellulis obseruandum nostri Pra cessorcscensuerunt. Deinde subnectendum est, cur numerus ille no fuerit postea scmper obseruat . Hoc autem facere suasit Zelus animarum. c um enim completo iam numero aliqui adu nirent, qui ad ferendam sarcinam Cariusianam admodsi apti videbantur, no putauerunt post --riores,eos rei jciendos, sed amplectεdos potius, hmaxime cum de similibiis reperiendis spes nuti .la foret. Itaq; nihil a recto dissentiens se facere putantes,si s in statutis cautia in hunc modii reis, liquerunt. Numerus habitatoru in domibus no- i. stris, monachorum quide tredecim est, si Deus eos miserit, & si facultates domorum tolerare posse putabuntur.Sed & si talis aliquis Vnus, cuius utilitas&honestas videatur vix posse recuperari, misericordiam postulauerit, addetur quartus decimus. Haec ibi. Deinde ad hoc imispulit religionis seruor, quo nimirum succensi' . . Patres, numerum illum quem iusta causam - tari posse non dubitarunt adaugere curau runt, ut scilicet anachoretica vita diuinitus reparata, plurimu susciperet incrementi, di longZ,

late

106쪽

LIBER PRIΜvs. t 'lateque per orbem diffusa, multos cultores h

Porio fraterna pietas ad hoc incitauit . Optimates enim cupientes , bonorum spiritalium fieri participes, sua Cariusianis temporalia impertiri studuerunt, interdum extructis iam cellis nouas addendo, interdum vero monasteria, in eo, quo libuit, cellarum numero sundam cnis itis extruendo.V t ergo pijs huiusmodi votis res-londeretur, auctus est numerus cellarii Cartu 1aanarum. Quis enim, precor,Vel potuit,vel debuit huiusmodi sanctis desiderijs aduersari, & Principum vota fruitrarii Denique posteriores ad hoc compulit ipsa necessitas. Inter dum enim efficiebantur nonnulli vel senio, vel morbo, vel alio quouis pacto inepti: quamobrem opus fuit numerum augere, Ut diuinus cultus perseueraret,& fundationibus, alijsque huiusmodi oneribus mirum in modum multiplicatis quae vel nostri blatores nescierunt plenius satisfieret. Iam vero si sortὶ quempiam spiritalis causa magis oblectet hanc pro

omnibus generaliter accipiat. In singulis cellis habitant Cariusiani, ut meminerint, sibi pec liariter vacandum esse, insanos illos arbitrati, qui alios curantes, seipsos negligunt . Membnerint & suas cellulas tabernaculorum instar aedificatast contemplantes se Christi milites esse,& diuinis in castris habitantes,grauem cum truculentis hostibus pugnam suscepisse, eam ob rem iugi custodia opus esse. Distantes quoque cellulas habent Cariusiani, ut intelligant, magis ac magis cellae, silentijque censuram esse obse uandam , cui sane rei nimia vicinitas noxia esis olet. l

107쪽

88 DE UITA CARTVsIANA Paruam autem distantiam esse vosterunt, mente tenerent, ad spiritualium hostium cons istum viriliter sustinendum, hominem solum . . non semper sibi sufficere, sed etiam pro cons bi quenda Victoria fraternum, vicinumque praesi-9 dium esse frequenter expetendum, quia fater, P .is. qui adiuuatur astatre, quasi civitas irma. Denique paritum numerum principio delegerunt Cartu- siani, ut alumnis insinuarent,paucitatem esse se- ctandam, fugiendam vero multitudinem , quae .

tendit ad perditionem . Pauci siquidem inuenti ' . . untur diligentes serui, qui suo Domino fideliter obsequantur. Hac ergo generali causa, & si gulas,& distantes,partia tamen distantia, partim 'que num cro cellulas habere Voluerunt Carrusiani. Iam satis de cellularum Cariusianarum situ, figura,& numero, dictum videtur. Eam ob rem, ii quid aliud ipsis in cellis te of ndit, pro- fer in medium. ORLOCv T. Possem adhuc cellas ipsas, utpote nullius aut dignitatis, aut fruis gis,improbare, sed aptiorem locum expectans, ad alteram fundationem, scilicet corporalem, Cpergere malo. PE T. I prae,sequar.

De Ductione corporali,s eciatim vero de diue

L . litate alumnorum ordinis Carrustant,ac indumentis eorum. - Ο Η L o C V T o R.

A Gamus igitur de fundatione corporali, ti hoc est, de institutione per Brunonem. ι facta pro corporibus disponεdis, induena dis,ac fouendis ad Cariusiane vivendum. ina es in re primum rogo, quid causae est, cur alii capillos,barbamq; radant: alij vero prolixam inton- H simquo

108쪽

samque barbam gestent Deinde quid sibi vulli quod nonnulli cucullati sint: alij vero Capitia

ferant'. Porro cur omnes in coni mune Variam 'suppellectilem, multamque indumentoru copia quae Vel apud saeculares ipsos reprobaretur babeant 'Cur,inquam,portiones quas pitantias vocant adeo magnae & crassae singulis tribuuntur, quae nec ab ipsis mudanis glutonibus vorari pollent Cur insuper omnes vino utantur 'Nonne i plumrivini usum, sicut & carnium, Vobis prorsus interdicere debuistis, cum utriusque usus veris heremitis penitus ignoretur Denique cum in usu vini laxeris habenas,priscorumque anachoretarum vestigia deseratis: quid,oro carnium esu ita languidos vestros interdicitis

ut non solum in grauibus morbis de paruis :enim taceo sed etiam in extrema necessitate penitus denegetis' Hoc enim usque adeo periculosum, imo & pernitiosium utpote charitati aduersum est, ut propterea vester ordo tum scri- iptis, tum verbis reprobetur, palsim inhumanus putetur, S demum Cariusiani crudeles vulgo dicantur. PETR. His tuis quaestionibus, imo

vero contumeliosis impugnationibus respondere molientes, primum afferemus varietatem,

differen iamque stituum seu graduum, quos religionis Cartus ae si nus fouet. Deinde subiungemus de corporum dispositione , quoad capillos, barbam , qualitatemque indumento irum. Postrem. agemus de victu, quo utuntur Carrusiani. Primum adorientes, dicimus in ordine Ca tusiano Monachos in primis esse, qui & religio- obi. si passim nuncupantur. Hi sacris initati sunt,aut certὶ ad sacros ordines aspirare habent. In hoc

109쪽

so DE VITA CARTusIANA enim gradu nulli nisi Sacerdotes, aut ad sacer dotium promouendi admittuntur.Sunt deindeo,c - laici barbati,quos Conuersos dicimus,qui licet 'U' de religionis grege esse non dubitantur, eos i , men Cartu siana statuta laicos vocat,quod sacris s. Miu Ordinibus non imbuantur . Sunt insuper Red- diti,&hi quidem duplices: quid vocantur Ct ' rictiqui & Couersis digniores,&quodammodo i mixti sunt. Cucullam enim sine vittis gestant,derem monachis habitantes,cellam, silentium, dinemq; vinionachi,obseruat. Cum ipsis ver

Conuersis agentes, Conuersorum more inormnibus pene ictitat. Alij vero sunt Redditi Iaici Conuersis penὶ similes, sed tamen inferiorest prolixam enim barbam non gestant,& hi quidε rarissimi sunt.Poris sui Donati, qui triplici v torum seniculo se non obstringunt, nec habitu religioso passim vramtur,nec illam quoque vitae

DisMory' asperitatem sectantur, quam caeteri. Nam & eis nuditio. earnes edere extra tamen septa monasterij &plumeis in lectis dormire, & demum multis in rebus laxius agere licet. Nihilominus tame ob dientiam, caltimoniam, fidelitatemque obse ..-M- nare tenentur. Denique sunt Moniales, quae &Conuersas,&Donatas habent, quibus omnibus ' praesi itur una Priorissa. Vetum pro Sacramen tis, alijsque id genus, quae Remineum sexum nodecent, instituitur Vicarius, qui monachis quis um uidi . ad eum iuuahdum deputatis comit

mrialia seiunctisque in aedibus, habitans, quod suis vivi. officii est, montilibus ipsis importitur oppor- . tun o Hae autem Christi sponsae ab Episcopis,

elati templi ydest,consecrantur, nigro Velo ca- i

put 'perium Θiuinum cultum instar m6nach ruis persoluunt,3 similibus quoque Induinem

110쪽

LI B A R PR I M V s. sytis simul proportione seruata utuntur. At vero simul edentes, simul operantes , simulque dormitorio communi quiescentes, non tantam vitae asperitatem sectantur, quatam & monachi. Non enim posset fragilis ille sexus tantum on ris ferre.

Caeterum de Redditis, Donatis, Montalibus. que Cariusianis haec tantilla dixisse sufficiat. Ad

Monachos&Conuersos redeamus. Inter quos

discrimen istud est, quod monachi nec comam, nec barbam nutriunt: Conversi vero& proli- comin saxas barbas,& capillos paruos gestant. Illi cucultas, hi Capita serunt. Illi mentem, hi corpus evercent. Illi cancellatis manibus diuinis rebus va- 'cani,hi manibus expansiis, terrenis incumbunt. Illi demum solitudini cellae dant operam, hi ve- . taro externis negotijs occupantur. Vt enim monachi ad otium vitae contemplativae potissimo r instituti sunt,ita nusrsi ad opera acilui. las . Is quidem Conuersos in suum gremium acimusit ordo Cariusianus,ut corporeis exercitiis incumberent , quod & statutorum monimentis hoc modo proditum est. Quia potius de agri- 33. ρeι cultura,& nutritura animalium, qu m de redditibus at lenis vivere disposuimus, laicos in nostram societate admisimus, qui & agriculturae, di pecorum nutrimem, & alijs corporalibus e

ercitijs, prout eis iniunctum fuerint diligenter intendant, sicut&Clerici spiritalibus operam

dare tenentur.Sed iam peculiarius agendu vide.

tur de his, quae superius proposita sunt, scilicet de dispositione, qualitateque corporis, & ind mentis, alijstbie id genus, quae magis ad cor- upus spectare putantur. In primis ut diximus

nec comam , nec barbam nutriunt monachi,

quippe

SEARCH

MENU NAVIGATION