De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

si Da VITA CARYvs IANA quippe qui frequenter rasuram & capitis,&bar, hae faciant.Faciunt autem iustis de causis., Prima quidem, propter mysticam legis obseruantiam,quae Levitis, hoc est, assumptis pra cepit radere omnes capillos carnis suae, Numeri 8. αod exponens Gregorius, inquit: Pili carnis sunt quaelibet superflua humanae carnis, vel vitae veteris cogitationes. Postea subiungit. Oportet ergo Levitas omnes pilos carnis sitae radere, quia qui in obsequium Dei assiimitur, ante oculos Dei a cunctis carnis cogitationibus mundus debet appareret ne illicitas cogitatio nes mens proferat,&pulchram animi speciem, quasi pilis fuscantibus,deformem reddat. Vt esego Cariusiani lege ipsam spiritaliter observent,

obseruandamque meminerint, hoc est,ut super. fluas cogitationes zbscindendas esse cogitentis

pilos & capitis, di faciet radunt. Radunt quide,

non evellunt : quoniam etsi cogitationes super

uacaneae carnalesque amputantur magna cura,

magnaque diligentia, resecari tamen funditus nequeunt. Semper enim generantur superflua, quae nouacula solicitudinis rescindenda supersunt. Altera vero causa est, ut pareant etia abundantius Ecclesis iubenti,ne Clerici comam barbam ve nutriant z Quod & in Concilio Cartha, factum fuisse traditu a 2Et Extra. de vita di honestate ericorum, Cauetur. Verum quia haec commimia sunt rasurae & capitis, & barbae, eam ob rem afferamus specialiter de tonsione capitis, deinde de rasura barbae. Tondent caput Cartubant,ut intelligant, meminerintque spiri- . talem truditatem, quae per capitis rasuram signatur,in v reice mentis obseruandam esse . Hoc

est, labantiu tu rarum, quas diuini amoris com

112쪽

templatione putantur abdicasse, nuditatem seu

abrenuntiatione semper in arce mentis amplexandam,nihilq; inter Deum, & animum suum medium esse debere, & denique contemplati nis puritatem esse tenedam,intelligant. Tonsio enim capitis, signum est contemplationis. Tondent quoq; barbam frequenter Cariusiani M nachi ob cultis diuini reuerentia, Vitandaq; p ricula, ius in celebratione Missae propter barbae prolixitate contingere possent. Difficile enim esset, Dominicum poculum cum barbae protensione citra periculu sumere. Denique hoc idemessciunt Clerici Canusiani, ad discriminadum statum suum a Conuersorii statu,insinuandumque, quanto plus raduntur ipsi Monachi, tanto magi, eos in obseruandis spirital ibus rcbus, per huiusmodi rasuram designatis, solicitiores esse debere.At conir prolixam barba gestant Conuersi,in signum imitationis scilicet, ut antiquos heremitas vel extrarijs signis & aemulentur,&referant, qui per Clericos ea parte exprimi non possunt.Discretionis quoque, ut , Redditis laucis,quibus pen Esimiles sunt, pei barbam discem 'nantur.Virilitatis inseper barba enim virilit,tem lignas ut inteIligant,moneanturque, ad serendum opus assumptum virilitate opus esse. Huiusmodi nempe exterioribus monimentis

eos de statu suo imbui operspretium est,quippe

qui literati non sint,eamque ob rem opus habeant alias edoceri. Actionis denique, ut memine rint, ad exercitia corporea se assumptos esse, is

quemadmodu&Clerici prolixam barbam minimὶ gestantes', ad contemplationem deputati s sunt. Sed iam ad Cariusiana indumenta veni

rius. Indumenta gestant Cariusiani candida, grossa,

113쪽

vi candorem & mentis, do conuersationis observent. Candor etenim vestis signum est mum

ditiae pectoris,sancisque conuersationis.Vt igiatur Cariusiani intelligant, & cordis munditiam

interius,& honestam exterius conuersatione eoas. ρ-- se tenendam,candida vestimcta gerunt. Gerunt de crassa atque rudia, ut om nem in Vestibus accuratiorem cultum,molliciemq; puιent fugiendam .Quicquid enim prorsus ad lectu, vestituue.' pertinet, cuius sit crassitudinis, no curat Cartu-sianus.Satis enim est ei nuditatem tegere, frigusque arcere. Gerunt deniq; abiecta, viliaque im: ' dumenta Cariusiani, ut superbas vestium ponia pas,Vanitatem, elationemq; intelligant prorsus . s. esse res ellendas. Cum enim sui Cariusiana stat ta canunt ad ora monachos, tamen maxime ad nos humilitate, attritionemq; pannoru, & Vnseuersoru, quibus utimur, Vilitatem, paupertatε, ' &abiectionem certu est pertinere. Sed cur ita M. ia Nempe ut vitentur mundiales abusus in vestia mentorum Usu assueti, videlicet superfluitas,seu . -- copia immoderata: curiositas,qui interdum amgustiores,interdum laxiores vestes habere.ita, pellit: Indecentia quoque, quae ad gerenda V stimenta statum non decentia concitat. Deniq; excinus in valore, utpot cum vestes habentur emtores,quam flagitet personae conditio. Denia' nique uniformia gellant όperimeta Cariusiani, ne ulla coloris, vel habitus diuersitate videatur, in religione Varietas, viteturque omnis & et eisi is murmurationis occasio,Nam pro Cas.

y siani tententia quicquid inter famulos Dei

praesumitur ab uno, Vel paucis, nec catholic . est, uniuersaliter per omne corpus fraternita

114쪽

iis tenetur, aut superfluum , aut elatum,&pr pter hoc noxium iudicandum est, magisqlle sp

ciem vanitatis, quam virtutis ostentans. Caeterum his generatim praelibatis, peculiarius agamus. In primis decuculla, quae monachalis i duo eri genus eli, capitium habes quasi cristatu, cui residuum cohaerens a lateribus colli, hum risque diuiditur in duas velut alas,qus in lateribus colligantur vittis,&demii ad talos usq; protenduntur. inam quidem ab ave quada dictam nonnulli putant,quae adco fatua esse dicitur, ut victum quaerere erubescat, suorumq; ouorum oblita,foueat aliena : quas conditiones cticultatum dicunt habere debere. Debet enim velle fatuus mundo videri,ut sapiens sit apud Deu. D liet quoqε de victu parum curare, di denique mnium,quq huius mundi sunt oblitus,etia ali nos, hoc est,inimicos amore prosequi. Pulchra , quidem sunt huiusmodi documenta, planeque recipienda, sed de praefata cucullae nuncupatim 'ne fides sit penes authorem. Quamobrem ea quae verisimilia videtur prosequentes, dicamus cucullam factam figuratamque , Vt diximus, cariusianos gestare, partim imitationis', partim significationis gratia. Ad imitandum enim eos, qui solitariae professionis praefigurauere lineas, qui cucualis pene similibus usi fuisse

leguntur,& ab Apostolo comemor/ntur, cum loquit, circuieruntx melotis, in pellibus caprinis, Neb .is. talarem cucullam gestant Ortusiani. Deinde significationis, admonitionisque gratia hoc c Des sciunt. In primis quidem oblongum c cussae capitium , moreque cassidis antiquae

consulum , gerunt Cariusiani milites , ut coaunoneantur, priscorum vestigia secuti,

115쪽

Da VITA CARTvs IANA inermes incedere nunqua debere, verum ab eis caput iugiter esse armis protegendum , hoc est, praecipuam hominis partem, scilicet rationathcontra hostiles conflictus muniendam. Deinde cucullam duas partes velut alas quasdam habentem gerunt, Vt meminerint, charit

tem geminam scilicet Dei & proximi esse habendam : quibus, velut duabus alis anima, volitans, & ea quae ante & retro sunt, prudenter considerans,duplicem praedam, hoc est, stolam mentis, & corporis in futura gloria consequi possit.Insuper cucullam vittis colligatam, cru- cisque instar formatam gestant, ut vel ipsius in dumenti qualitate moneantur, se vinculo Do. minicoq; iugo colligatos esse, quod a seipsis e ' cutere liberum non habent. Moneantur,inqu πripi em poenitentiae crucem, quam susceperunt, iugur ter viriliterque esse ferendam. Nec suam ' furara. Ium crucem,sed & crucem Domini, crucemque e proximi ferendam putent. Crucem quidem

' Dominicam, pia tantarum iniuriarum coni

meliarumque meditatione, imitatione quoque humilitatis,patientiae, aliarumq; Virtutum,quae' in ea effulserunt, & demitti assidua gratiarum actione, ad quam iure optimo pro tantis benefi- ' ciis astringimur omnes. Crucem denique proximi, eris scilicet onera patienter tolerando, miserijs,& afflictionibus eius pie compatiendo iuuandoque. His enim de causis crucem in veste putantur ferre Cariusiani. Denique cucullam

talarem gestant, ut meminerint,suscepta onera ad finem usque vitae perseueranter ferenda esse:

Non enim ante vitae calcem, hoc fasce leuarii posse sperandum est. Sed iam de aliis agamus.'

Cilicium qu*d asperum fetigerumque tegumen

116쪽

tum est ad nudam carnem gestant Cariusiant,ut ' s ecundum praeceptum Apostolicum mortis' cor ,.cent membrasua quaesiuntsuper terram. Huiusmodi enim cilicij non solum corpus affligitur pun-' *uris, sed & asperitate quadam mortificatur, cohibeturque iugiter,ne lasciuiar, ne Vehementiores tumultus concite ne demum,instar equi indomiti, sine rationis fraeno se, quo libuerit, agat. Quarunim aptum sit huiusmodi operi- ... mentu ad remales impetus edomandos, ad iram Dei placandam , promerendamque & sibi,&aliis misericordiam, ad agendam poenitentiam,& desium ad conseruandas Virtutes pellen d que vitia,satis exemplis,dietisque sacrae paginae liquet.Iacob siquidem,visa filii sui Ioseph tuni- -.nnca sanguine tincta, indutus est cilicio, lugens filium tuum multo tempore . Achab Rex , licet peruersus audita cominatione Domini sibi per Heliam proposita, operuit cilicio carnem suam. Quamobrem diebus eius non induxit Dominus ea mala, quae fuerat comminatus. Niniuitae ad mitigandam Dei sententiam, quae per lonam Prophetam in eos lata fuerat, cilicia asperitate velati sunt. Iudith laudatur,quod super lumbos radiib. s. sitos cilicium gestarit,qua tempestate Sacerdotes,superbi Holofernis crudelem impetum sommidantes,seipsos ciliciis operuerunt. Psalmista '.I.3 . quoque cum sibi molesti essent inimici,induehatur cilicio . Mathathias insuper cum filiis r.Maz.a.'. stis, considerans mala, quibus Dei populus affligebatur, cilicio usus est. Machabaeus etiam & 2. Macb. si cum eo erant,timore propter imminente Tu v-mothaei aduentum correpti, lumbis cilicia ad mouerunt. Deniquequam Opportunum sit poe- -a io. alientiae cilicium satis CHRIs Tvs DomuG nus

117쪽

DE VITA CARTVsIANAnus ostendit, asserens si quae in lucaea, etiam in . Tyro&kdone fuissent effecta, olim poenitem i- tiam in cilicio &cinere egissent. sed de his iam satis. Intrinsecus aut ciliciu a Canusianis gesta- li tur,ne ab humanis oculis visum elationis peria lculosae causam praebeati Ita enim tutius meliusq; agi putatur,' quam exterius vestem cilicinam: quippe quae circumspecta cunctis, atque nOt bilis, nullaque vel spiritui, vel cruori emolui menta ferre Valens, elationis dotatem facialius possit afferre.Porro duplex cingulum g c in ' Cariusiani, extrinsecus unum,alterum in v/ trinsecus. Quod exterius ostentant, ex anabe' cruda interdum adiuncta pelle confectum est, quod ab eis pro zona geritur, per quod intel ligi datur,ea quae vilia sunt & simplicia, auach retico,proposito amicissima esse. Darur & inteu . l igi, ad onera debite, pei seueranterque seren- da, opus esse timore, qui somper animum con- istrictum teneat. Non enim asellus apte onus sibi impositum ferre poterit, nisi ritὶ cingularias fuerit: ita nec Cariusianus, nisi cingulo tim 'ris sit constrictus. His igitur de causis cingulo utuntur,in quo de additio pellis emortus, signat. mortificationem membrors in adesse debere. I tare. autem interius occulte geritur, Lumb re dicitur. Eit enim funus ex canabe cruda,quo lumbi cinguntur, quem & ipsi serunt, Vto siccenae libidinis sedes mortificetur. Sciut enim virtute dcemonis, hoc est luxuriam in lumbis D. 40- seu renibus esse. Igitur ut lumbi ipsi, quibus luxuriae seminaria in viris cotinentur, asperius I mortificentur, lumbare ferunt Cariusiani. F runt quoque, Ut lumbos spiritualiter accinctos

esse debere intelligant. Lumbos enim mystia

118쪽

praecingimus , cum Euangelico mandato audientes , libidinem concupiscentiamque m pro viribus cohibemus. Sed reliqua breuiter subnectamus. Subtunicale caligasque sis ilbreues gestant, ut & corpus frigore afficiendum , in ea potissimum parte , quae acrioribus veneris stimulis agitari consueuit, & insantiam esse sectandam, infantili habitu intelligant moneanturque . Ad infantiam enim Christi reuersi, debent infantiam morum o seruare, innocentiam scilicet, simplicitatem, humilitatem , obedientiam , & caetera id genus, quae in ea aetate commendari solent. Ca

terum, ut indumentis finis, & obiectioni de indumentorum copia factae, responsio adhibeatur, noua & vetera indumenta habent Cariusi ni, Ut scilicet recentioribus, atque honestiorMbus,decorent solennitates:per hoc insinuantes illis potissimum diebus, cultiores ac puriores mentes esse debere.Deinde, ut cum aliquod eo- rum sordibus affectum, fuerit laualidum, habeant aliud quo interea uti possint. Non enim vel nimiae vel affectatae sordes Cariusiano proposito cosentaneae sunt. Postremo, ut cum hy mis rigor aduenerit,habeant satis,quo se operire queant. Indigent enim multis ad arcendam .

frigoris iniuriam, quippe qui sint ieiunijs alijsq;

oneribus exesi, & in lecto duro, stramineo, a gidoque soli iaceant. Denique ne quid int ctum relinquatur 4 cappam, & eam quidem nugram , interdum gestant monachi Cariusiani. In primis quidem ornamenti seu decoris gra- 'tia, ne videlicet sine cappa suis terminis seu lumitibus egressi, possint a secularibus, eos videre insuetis , de nimia indumentorum utilitate

119쪽

roo DE VITA CARTvs IANAPB- taxari.Ut igitur nimiam rusticitatem in propa

tuto Vitent, cappam cum pii eo gerunt. Deinde hoc idem efficiunt pro vitandis invidorum i culis, quibus eos faciliter inuadere possent, dicendo qua sunt temeritate per multam cucullae abiectionem palam ostentatam, Cartusianos humanam gloriam aucupari velle: praesertim, cum caeteri religiosi ea,quae abiecta sunt,palaira Ostentare non soleant. R d haec cappam gerunt,

. se solitarios reserant vetustissimos , qui pallium1.rii. .. geli se leguntur: per hoc puto )significantes,&discretione,&charitate, vi ut pallio quoda,

. multitudinem peccatorum operiendam esse. Debent enim ubique peccata, charitatis tegu- mento operiri. Debent & peculiariter ea, quae

imperfecta sunt, coram fragilibus praesertim secularibus) per discretionis virtutem tegi, ne scilicet religionis status vilescat,aut aliquid propterea detrimenti patiatur. Denique nigrani. cappam ferunt Cariusiani, Vt ipso colore atro, qui mortificationem signat, prudenter intelli, gant, mortificationem in verbis, signis,& op ribus potissimum coram ipsis secularibus esse

tenendam.Solent enim curiosus ea omnia,quae

monachis pra sertim eis, qui raro prodeunt in publicum vel dicuntur, vel efficiunis 'tur, aduertere. Magna itaque cautio atque pr uisio adhibenda cist , ne quid irre'igiosum c ram eis a monacho prodeat. Habendus igitur timor Dei ante oculos iugiter, qui mortifica- tionem in omnibus faciat. Alioqui sine con-. fusione ad sua septa monachus non reuertetur. Vertim aliqui sunt usque adeo fronte perfric ta , Ut ista prorsus non curent. Si enim cur

rent , illa tim licenter non admitterent, quae &' sibi

120쪽

quenter afferunt.

Sed iam de copia supellectilis ratio asserenda est, Cariusiani si quidem non vestimentorum tantum copiam, sed Variam quoque supellectb. Iem non tamen immoderatam) habent ab ODdine, quod sere semper soli comedant, quod ' γvari, etiam artibus f quae instrumeutorum copiam exigunt dent operam, quod etiam alicuius rei defectu timeant cellam exire coacti, qua ne faciliter egrediantur, tanta conceduntur Vel ab ipsis statutis, quibus hoc modo cautum est. Ideo uni tanta concedimus, ne quod illicitum ducimus0 de cella exire compellatur. Quibus animaduersis, non est cur haec ipsa vel rideas, . vel reprehendas. Si enim in cella longiore tem-Pore commoratus, tantam vitae asperitatem exini ertus sueris, proculdubio videbis, multis celicolam indigere. Videbis,inquam,inter tot angustias aliquid solaminis exhibendum esse, his praesertim , qui necdum perfectionis culmen

attigerunt,quos rerum varietas oblectare solet. Nec inficiamur tamen, nimlam curam supe fluam praesertim monachis Vitanda esse. Tu sivis'. pe enim esset, professione habituque ipso pau- ιαε mo pertatem prae te ferre , &tamen immoderatam nache , rerum copiam vel expetere, vel habere. Turpe, inquam, foret parua quandoque in saeculo deseruisse,&in deserto superflua cum nimia auiditate possidere. CAPUT . VI.

De rictu Cari ianorumgeneratim eculiarinter vero de usu vini.

PETRUS.

SEARCH

MENU NAVIGATION