장음표시 사용
131쪽
O DE VITA CARTVsIANA crudelis est, quippe quae suos cultores perimat. Beme quidem huius profestionis contemplatione, vos Cartusani,& vobis ipsis,& fratribus V stris carnes vel in caetrema necessitate denegatis. Quod non sani esse hominis, non sanus iuret Orestes. Forte quispiam vestrum dixerit,nulla voti obligatione, sed duntaxat statuto tum institutione, ad non esum carnium vos obitrictos esse.Verum hoc non satis est ab insipientia inhumanitateque vos cum statutorum Vestrorum censura vindicare. Etenim lex omnis humana,' quae necessitatis extremae casum includit, in eo
que astringere intendit quod de institutione huiusmodi passim fertur ) & iniqua est,& a cla
rissimis viris penitus reprobata, quorum praeterea nonnulli statum vestrum periculosum, noxium crudelemque esse, suis in scriptis asseruerunt. Nec iniuria quidem. Etenim huiusmodi constitutionis temeritas, tum Dei, tum proxumorum charitati funditus dissentit.Dei quidem prohibentis non tantum homicidium, sed&obsequium rationi dissonum: iubentisque omnibus in extremo rerum discrimine constitutis, opem ferri, pro viribusque prouideri Proximi egor r quoque,quoniam probatio charitatis,exhibitio est operis. Cum igitur fratribus vestris nihil adiumenti, necessarij etiam in extrema necessitate exhibeatis, conficitur luculenter, fraternam vivificamque charitatem vobis non inesse, cumr. Io . 3. dicat D. loannes, in eo, qui habuerit subitanti, huius mundi, & viderit fratrem suum necesse habere, &clauserit viscera sua ab eo, nullo modo charitatem Dei manere. At vero ut idem Ibid . non diligit, manet in morte. Itaque spiritaliter mortui estis vos, qui carncs vestris fratribus
132쪽
bus in huiusmodi necessitatis articulo denee tis. Sed quid vos spiritu mortuos simpliciter dixi, cum homicidas, inhumanosque potius ainpellare debuerim. Homicidas quidem, quod
fratres vestros quibus nihil aliud praeter carnes in eo casu conducere potest occiditis , carnes abnegandor cum dicat Ambrosius: Pasce fame morientem, si non pauisti , occidisti. Inhumanos quoque, humanitatisque prorsus oblitos, quippe qui psures facitis asinum aut bouem, quam fratre. Enimuero bovi atque asino cibus aptus datur a vobis, prouidetu rque diligentius,
ne fame extabescat.Cur non etiam pereunti se
tri cibus datur opportunus, qui eum ab interitu vindicare possit Itaque audiendi non estis, si forsan dicitis, non odij, sed charitatis contem platione vos haec facere. Quod enim maius odii argumentum saltem quo ad effectum, ut de
affectu taceatur in esse potest, quam fratribus
extreme indigentibus ea, quibus opus est, d negare' Quibus animaduersis, ad legem huius modi serendam, nulla prudentia, nullaque vera charitas, sed Zeli nimium feruidi, charitatis. que sophisticae erroneus impulsus concitauit. A quo nimirum, si sapitis, potius cauendum resiliendumque, quam ei temerὸ incumbendum vobis eli. Forsan dixeris, praefatam in stututionem nec includere, nec speciatim secludere necessitatis extremae detrimentum,sed gen .ratim editam fuisse. Hoc non satis est dixisse
Vt enim in bonis, quanto aliquod eorum com munius,tanto melius,atq; diuinius: ita & in m iis,quo generalius, eo peius esse putatur. Itaque
cum statutum de quo nobis sermo uniuersaliter sit effectum. no potest ab erroris iniuria de.
133쪽
lentius. Etenim clim non valeant aequaliter omnes, qui religionis iugum subeunt quippe qui1int plerumque diuersarum complexionum, Felituum, virium, aetatum, eamq; ob rem non
possint semper eisdem foueri alimentis, verum quosdam indigere quibusdam, quibus nihil ca teris opus I itri dubio procul lex ipsa non potest
aequa censeri, quae citra omnem exceptionem
tam variis hominu generibus uniuersaliter lataea. Quod si contenderis, eam ipsam generalium constitutionu instar,cum seclusione necessitatis extremae capiundam esse: nihil profici s. Cum enim per costitutiones ipsas, nulla ex causape mittatur carnium esus , satis in eis extremae n cessitatis casus includitur. No potest igitur cviii eius seclusione accipi. Deinde in multis vel e tr a necessitatem extremam casibus, non potest huiusmodi constitutionis censura satis aequa
deri. Etenim si nimia in obseruatione dist cultas adsit, si debilitas ingens grauiter premat si vitae propterea inducatur abbreviatio, si bonis operibus graue detrimentum patiatur,si d nique metis quod contingere potest) noceatur piutitati: haud dubiε non erit obseruanda huiusmodi constitutio, praesertim clim per humam
etiam legem,nec vitae, nec viribus,nec virtutibus nocumentum aliquod graue afferri dc beati De.
inde cum viri non pueriles, sed docti, prudem es , bota , fui potis limum suae complexionis condition inprorsus compertam habent, non snt pges oram more sub Paedagogo cohibendi, non int; inquam, suarum virium usu ac libe
rara vid dia risiis ni demum priuandi debl. . to iuuithe , quod per carnes tabueres
134쪽
set deuotio enim, sicut & virtus, supponi peris
naturam, non autem dest ruit palam est, praefatam constitutionem, quae viros huiusm
diata cohibet, tollit libertatem, vitae antidota propulsat, & denique valetudinem impedit, rationi consentaneam non esse. Deniq; si lex ede- retur, qua vir innoxius pollicem, vel digitum alium sibi abscindere deberet, improba crederetur: igitur lex ipsa de nunquam edendis carinnibus,iniqua plane, imo&longe iniquior censenda est,cum peream maius detrimentum vite inferatur. Siquide plus nocet humanae vitae perpetuus non ejus carnium, quam pollitis aut digiti alterius amputatio, cum esus carnium conis ducat bonae totius corporis habitudini, digitus vero pulchritudini. Caeterum demus vos Caristusianos de nunquam edendis carnibus nihil habere voti, nihilque erroris in huiusmodi legi. bus vestris si certe fauentem sortiantur ce forem contineri: ilsam tamen consuetudin riam,perpetuamque a carnium esu abstinentis,
quam ordo vester annexam habet, tueri non valetis. Sic enim huiuscemodi obseruantiae ataque consuetudini semper inhaeserunt Patres vestri, ut nulla unquam causa poterit eis carinnium esus persuaderi. Sed nec vobis quidem potest, quippe qui paternis traditionibus Te estis addicti, ut nec in sanitate, nec in Linguore, nec demum quouis alio in casu , vlloeam pacto laxandam putetis. Et primum quidem mihi huiusmodi pertinaciam in statu sanitatis pec
liariter reprobare volenti, certum est probare, pro sanitate seruanda, vitaque prolonganda,& demum pro vitandis incommodis ac detrumentis, perinulus carnibus opus esse. Vt enim ' . H a aliis
135쪽
Da VITA CARYvsy ANA aliis hominibus, ita& Cartussianas nim sempe ijdem cibi conueniunt, quod partim aetatum, partim complexionum dispositionumque variarum , partim denique nutrimentorum pra sertim assuetorum causis,contingi repotest. V riae in primis aetates varios cibos flagitat. Siquiadem maternum lac infantulis prodest,quod asultis nec suave, nec sussiciens esset, quibus scilicet vinum solitusque cibus magis conserre putatur. Deinde complectiones dispositionesque diuersae, diuersis quoque oblectantur alimentis Etenim cernere est, homines vel eodem sanguine cretos, in eademque domo enutritos,ob c5plexionu aliarumve dispositionum dissidentia, non solum varijs delectari fomentis, sed etiam indigere. Clim igitur inter Cariusianos aliquivaleant inueniri, quibus Vel propter complexionem, vel discrasiam aliquam, oua nullo modo prodesse queant,imo vitae naturali aut appotitui prorsus aduersentur: operaeprctium erit,& pro sanitate conseruanda, & vita proroganda , eos carnibus vesti. Adde , inter eos, qui
Cariusianum iugum recenter susceperunt, nomnullos .offendi posse, qui dilicatis parentibus geniti ; delicato quoque sunt corpore quique ob peculiarem quandam dispositionem, aut certe quod lautioribus instar parentum epulis
sint assueti, principio non possunt ab esu carnuum sine grandi perlaulo vel languoris, vel mortis temperare. Est enim consuetudo altera natura , quam destituere, tam ingentis molis est, ut citra periculum grande nequeat interdum d seri. At vero si huiusmodi tironibus carnes prγsertim cum in morbum incidunt tribuerentur:nihil talaeis timendum esset , qui&paul iam
136쪽
tim pristinam consuetudinem abiicientes, tandem a carnibus sine discrimine facilius,abstinerem. Nunquid ab acie dominica huiusmodi Neoptolemos propterea reijcies Nunquid adsecularem vitam cum multo animarum detrimento, Propter tuas vel traditiones, vel constrututiones remittes' Quod si te facturum dixeris, vido quam obstinato sis animo, quamque pamui facias mentes humanas,quas suo cruore Christus ipse mercatus est. Adhaec, cum vita ipsa sit amanda, curanda, seruandaque quam longissimo fieri tempore potest , quo scilicet uberius noscantur, quae saluti sunt vel noxia,uel oppor-na,noscantur Virtutes, augeantur merita, Vitae
perfectio vel tandem habeatur & demum caeteris non enim authore Platone, nobis solis nati sumus tum mentis, tum corporis tribuantur adiumenta: palam est, ea quae tantis sunt bonis impedimento, prorsus releganda esse: quae vero adiumento, amplectenda. At vero diutina vita praecipuum est antidotum ad bona, quae diximus assequenda. Est igitur totis pro viribus,ut bene habeat, curanda, atque ut diutina sit promsus fouenda. Hoc autem cum perpetua a carnibus abstinentia impediat, carnium vero esuStribuat et sequens est, Cariusianos ipsos, abstinentia huiusmodi neglecta, carnibus interdum uti debere. Enimuero per moderatum cari' iumesiam possent ipsi diutius victitare, qui carnium desectu celerius moriuntur. Carnes enim cor ipsum laetificat, eamq; ob rem confortat ac ro borat vitalem virtute.Carnes quoq; a sacris literis cocessae sunt, proluuanda naturae debla itate, quae post diluuium maior esse creditur. Carnes demum nec vitae naturali cui detrimentum,
137쪽
118 DE VITA CARTVsIANA etiam afferri non debet nec deuotioni, nee mε--3tis puritati, ullum suapte natura nocumentum
afferunt. Vertim a piritis medicis quorum est
de bona corporis valetudine vitaeque longitudine disserere commendatur non Vulgariter. Cur ergo non utuntur eis tui Cariusiani qui caeterorum hominum instar antidotum sibi natu. trale sumere debent, maxime cum dicat Apollo. inihil esse respuendum, quod cum gratiarum actione percipitur; cum etiam Baccnico poculo l quod veteris aculeos solet vehementius concitare') tam licenter utantur Profecto trepidant timore, ubi nihil timendum est. Denique pro luitandis quandoque detrimentis, opus est, hu- liusmodi abstinentiae rigorem interdum laxa νre, Vtpote pro cauendo proximorum scandalo. Enimuero scandalizantur propterea docti
pariter & indocti. Docti quidem, quod vide- lant, cum nimia pertinalia huiusmodi abstinentiam iugiter obseruari, eamque ob rem in C thedris, scholis, cameris, libris seu oprisculis, &conuiuijs plurimum vellicant Ordinem Cari . stanti, asserentes, inhumansi eum periculosum- qque esse indocti quoq; huiuscemodi abstinetiae
exemplo falsi, nonnunquam concitantur ad ea factitanda,quae non decent, putantcs enim sine lituusmodi vitae rigore,nec posse vitia dilui, nec instaurari virtutes, nec demum perpetuam ha- beri salutem, ad grauia onera suis etiam viri bus imparia)nonnunqQ votis,aut alijsse vinc lis astringunt. Itide pro vitaudis propriis inco'. modis,& negotijs,tam suis, quam alienis, utilius curandis, necesse est aliquando Cariusianos carnibus uti, utpotὸ, si pro sua vel fratrum n
cessitate, cui aliter consuli non potest, habeant longum
138쪽
lL I a E R P R I Μ v s. I longum, difficile, asperum qne iter agere, vel alterius admodum laboriosi necessari jque operis qui quam efficere, ad quod cliam necessario impellit aliquoties obedientia,seu maiorum authoritas: his in casibus non poterunt citra periculum nimiae debilitationis, vel morbi alic iusgrauis, facere quod incubit, nisi virtus motiua consortetur cumulatissime. At vero pro tui Arnoldi sententia, ad consortationem virtutis motiuae plus prosunt cibaria grossa, quae desum, tenacem, seu glutinosum sanguinem gignunt. Hic enim membra facit robustiora, & ad motum actionemque laboriosamyptiora. Clim uitur carnes ut etiam fatetur Arnoldus ipse plus teris sanguinem huiusmodi generent: consequens est, eas Cariusianis vel sanis, interdum necessarias esse. Iam vero post statum sanitatis ad casum languoris accedendum est,ubi ostendere quadrifariam certum est , carnes inte durn languidis necessarias elle. In primis languoris ipsius conditione contingere potest hi iusmodi necessitas. Etenim morbi vel quali- tas, vel acerbitas potest ad eum statum languen tem deducere, ut sine carnium esu non possit mortis periculum euadere. Inficiaberis sortasse AmoUM cum Arnoldo de Villa noua tui ordinis desensere, nullum esse morbum , quin sine carnium esse sanari positi, cum in quovis morbo humana d. arte curabili, satis alio pacto queat Vitalis Vir- fensor. tus humidumque radicate instaurari. Verum hoc est euadere, non satisfacere , quod sequentia declarabunt. Deinde, ex parte languudi hoc ipsum accidere potest, utpote si ob suae complexionis, appetitusve qualitatem prorsus sistidiat, imo vero usque adeo cibum omnem
139쪽
HO DE VITA CARTVsIANA sibi aptum praeter carnes,autius earum) abhorreat,ut nihil aliud in stomacho retentare queat. Adde, si languidus calidioris sit complexionis,& feruenti morbo tempore calido laboret,non poterit tute oua sumere , quippe quae propter calorem natiuum plus ei tum nocerent, quam prodessent. Denique, si sua quoque sbi conscietentia dictet, morbum illum sine carnium esu nulla ratione curari posse. His enim in casibus: quorum primus ad corpus, ultimus ad animum spectat aliud nihil satius efficere poterit, quam carnes edendo,& vitae, & conscientiae consulere securitati.Insuper hoc ipsum euenire potest eorum occasione, qui languidum curant. Possunt enim vel conscientiae stimulo impul si, vel ali na opinione suasi,penitus arbitrari,carnium est . ipsi languido necessarium esse : eaque de re ad carnes edendas eum impellere, quippe qui nulla ratione velint aliquid alterius obsonii , cibiq; tribuere. Nec proderit quicquam, si dixeris,h iusmodi conscientiam utpotὸ erroneam deponendam esse, quandoquide si adsint periti m dici, qui non tantum urinae, sed ipsius quoque langueatis inspectione, palpatione, diligentiq;
omnium quae exiguntur obseruatione, concorditer censeant conficiantque, lai guidum ipsum proculdubio rebus humanis excessurum, si casenes non ederit: tunc saltem nec languentis, nec alterius cuiusquam conscientia aut erronea dicenda, aut abijcienda erit, sed potius sectanda, amplexandaque medicorum sententia: cum pro communi omniu assensit, expertis sit tribuenda fides. Denique ad carnes edendas potest impellere languentem Cariusianum, alterius remedii satis opportuni desectus.Etenim inultis morbis,
140쪽
muliisque Ianguentibus, nihil praeter carnes satis esse potest, quod sanitatem reparet, langulis dumque sufficienter nutriat atq; suitentet. Fodisan & tuum Arnoldum sectatus, hoc ipsum quoque negabis : asserens ea, quae dicta sunt, aeque apte,vel aptius atq; securius per ouorum, quόm carnium esum fieri posse: cum ad cosortandam, reparandamq; virtutem vital f ob alimenti penuriam tabescente, aptius sit alimentum, quod copiose, vel ociterq; virtutem ipsam instaurat,& in multum purumque sanguinem celeri digestione conuertitur , cuiusmodi sunt apta Vina, ouaque sorbilia. Ipsis. autem carnibus, sicut &caeteris rebus, non ita conuenit celeri er, ac in multum, purumque sanguinem verti. Tametsi responsio haec prima fronte pulchra, veracii videtur,falsam tamen esse ostεdamus: probantes, carnes ipsis celerius,uberius,puritis ideoq; la dabilius vires ipsas instaurare. Primum quidem, quod celerius: quoniam in habentibus symbolum facilior est transtus. At vero carnes cum carnibus,plus quam oua ,symboli Zant. Deinde quod abundantius seu copiosius: quoniam exanimali fit, generaturque animal. Itaque o animalium carnibus plenius poterit animal coso tari,quam per ova, quae semen sunt animalis.
Postremo quod purius atque laudabilius r quia carnes ipsae maiorem habent similitudinε cum
carne & sanguine, qu m oua, quae ad carnis vel sanguinis perfectione ac virtutem necdum a tigerui: quamobre videtur purior caro, purior que sanguis ex ela carnium, quam ovorum pro
dire posse. od si omnia haec carnes ipsae non praestarent, sed pro tua responsione melius ova facerentato propterea sunt oua vel carnibus vel H s caete