De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

E DE VITA CARTVsIANA consanguineis, no etiam ut uiuatur cum maiori vel pompa,vel lautitia, sed pro Ecclesia ad amispliandum cultum diuinum,alendosq; pauperes comparare. His enim modis Ecclesiastica bona sunt fideliter distribu eda. Hic iam quaeritur, cum r. ear. 4. Apostolo, inter distensatores,vt fidelis quis inueni tur. Q 'aeritur, inquam, quot Ecclesiae ministri possunt inueniri, qui fideliter Ecclesiastica bo. na dispensent. Quod si tempore illo, quo nimi'rum seruebat deuotio,iam quaerebatur de fid

litate Ecclesalticorum dispesatorum, quid hac temporum faece quaeri potest ' Quid cogitarit,

' Quotidiana enim experimenta satis ostendunt, .

qualis sit hodie bonorum Ecclesiasticorum, n5 dispensatio,sed dissipatio,no fidele ministeriit,

sed damnabile surtum. Verum ad institutum reuertamur,dicetes, Hugoni licuisse bona temporalia pro Cariusiana domo extruenda con re. Dicentes denique satis ex supradictis patere, quando & quomodo pauperum snt Ecclesia' stica bona: satis etiam dissolutam esse primanti ratiuncula: quapropter ad alteram accedendu.: In qua satis mirari non possum tua vesanam te meritatem.Cui non satis est diligetissimos illos Patres laxare, nisi A: sanctum Praesulem canino dente corrodat. Nescis, insane, nescis, quid sibi velit Cariusis vitae otiosum studium, occupat que otiositas. Ea enim non iners, non Vacua,seditanta est,ut vix tεptis lassiciat.Quamobre Hugouris bris. Carrusianae religionis alumnus, qui posta. in Aulid. modum Lincolniesis Episeopus fuit, cum adhuc, Cartusanam solitudinem incoleret, mirum in is modum de temporis lapsu dicitur conquestus,

asserens nihil magis suis studiis aduersari, quam temporis breuitatem. Idem dixerunt multi posteri

92쪽

LIn ER PRIΜVS. 73steriores,illi potissimum,qui praeter commemordinis labore,aliquid tentaverut spiritalis peris faetitare. Itaq; nec Cariusianos de inertia. nec Htigonem Gratianopolitanu de nimia soluttidinis obseruantia, taxare debuisti. Carrusiani enim satis occupabantur. Hugo quoq; in solitudine ν suis ovibus traderet contoplabatur.Cur ergo a Brunone copellabatur ad exitu' Nescitiacet tui similes obloquerentur, vel certὶ tanta euco templationis oblactaret suavitas, ut imposita sibi sarcinam st ispius deserere tentauit tandis haberet exosam. Sed nunquid propterea solitudinem,contemplativae vitae aptissima adire non debuit' Qui ita sentit, plane desipit. Enimuero probatillimi viri, quibus vel aliena cura incubebat, Glitudinem aliquoties petiuisse, memoriae proditum est. Moyses. n. dum grauis, duraeque ceruicis populi sarcina gereret, solitarium mo-tem conscendisse,ibique multo tempore solitarius si tamen solitarius esse posit, qui diuiua fruitur praesetia mirum in modu egisse dicitur. Samuel dux populi rectissim' post varia lustrata loca, se in Ramatha, quae mortis visio interpretatur,postmodum recipiebat.Dauid quoque Rex sanctisiimus,cum mundi mala perferret, de timidi,tenebrosique pectoris taedia sustineret, Glitudinem adluit.Sed quid priscos illos commemoro Euangelici enim egregiique rectores propemodum innumeri, traduntur relictatu ba cum solitariis viris habitasse. E quibus . vel quatuor in medium afferantur. In primis Ambrosus Ponti sex Mediolanus, qui beatissimum Martinum in solitario loco degentem saepenumero adluisse,&dulcia habuisse colloqui a m moratur.Sed & ipse Marsinus Antistes effectus,

E 1 suos

curam nimarum habentem

tudinem adiim. Exod. lsa a. Reg. 7.

93쪽

suos monachos qui per saxosum collem disper- filsi erant saepius visitasse, &cum eis litariam egisse vitam resertur. Augustinus quoque D ctor praecipuus cum suis heremicolis quos suu gaudium suamque coronam vocitat) creditur iucundius, frequentiusque se continuisse. Denique magnus Gregorius summo Potificio decoratus,suos quos dotauerat monachos, creberrimὶ putatur inuisisse . E quibus satis cinastat,

Praesules posse, imo si sapiunt debere solitudines adire, & cum deuotis viris interdum victitare.Sed quid ita' Nempe ut turbulentos anumi motus componant,& maiore animi serenitate potiantur , Ut gelidum pectus ex feruido consortio prorsus incalescat, & rara deuotio magis accendatur, ut ipsa quoque activa Vita, quae multas solet afferre turbationes , aliquid tandem accipiat quietis, spiritalisque recreationis,& contemplationi quandoque cedat: denique ut suavis contemplatio, quae Praesulibus magnae curae esse debet, ex multa rerum labentium cura non depereat, sed fiat grata solitudine vegetior, instaureturque,&magnum suscipiat incrementum. Haec si fierent, & Principum curiae, patentiaq; nimium palatia nescirentur, longe melius cum Pastoribus ageretur. Sed iam

ad indirectas garrulitates directό respodeamus,& a situ non reprimendas, sed potius efferendas domos Cariusianas ostendamus. Quae quidem non sunt in planis aequalibusque locis, vel iustis de causis siluatae. In primis enim solitarii pri

res non leguntur in talibus se locis passim conistinuisse, sed vel in asperis montibus,vel in Val. libus abiectis, incultis, arenosisque. De gen res autem Cariusiani esse noluerunt,sed blato

94쪽

rum instituta diligentius obseruantes, smilem habitationis situm elegerunt. Deinde in locis planis saepius ubertas solet meniri, grataque amoenitas, quaesianhviris asperum propositum sectantibus non conueniunt, quibus locorum ἰ & ariditas,& asperitas magis conducere putatur, ut scilicet ea, quae sunt mundanis gratissima relinquentes, ad coelestem iucunditatem vela Ioci conditione incitati suspirent. Sed quid locorum amoenitatem non fugissent Cariusiani, cum etiam multi Philosophorum gentium reliquerint frequentias urbium, & hortulos suburbanos, ubi ager irriguus, arborum comae, &susurrus auium, fontis speculii immurmurans,& multae oculorum, auriumque illecebrae, ne per luxum & abundatiam copiarum animi so titudo m.llesceret Debuerunt in summa Ca tusiani tantum facere propter coelestem,Veram que sapientiam, quantum illi propter mundanam,adumbratamque Philosophiam fecisse dicuntur . Denique sententia Philosophica est, eos qui per inaequalem Viam gradiuntur, citius lassari. Vt ergo spiritales viatores monerententur, lassitudinem in via Dei semper esse su- fgiendam, iterq; asperum ad sine usq; vitae peragendit,inaequalia potius loca ab eis delecta sunt. 'λQuod autem ex montium, valliumq; significatione nisus es domoruCartus ensu situ improbare,non fecisses ita, si vel Gregorium in Mor libus , vel alios recentiores quandoque legisses. Mons enim si nescis & in bonam, &in malam partem sacris in literis solet usurpari. Etenim in singulari, quandoque incarnatum Dominum , interdum Deiparam virginem omnium sublimitate creaturarum supremam,

95쪽

τε aliquando sanctam Ecclesiam , nonnuntitestamentum Dei, interdum coeleste regnum, qaliquoties contemplationis altitudinem, & de inique hominem virtutibus praestantem, signat signat&apostatam Angelum, signat &que libet hereticum,&generaliter quemlibet turgiqdum inflatumque animum. Montes quoque nuὸ mero plurali signant sublimes virtutes Angelirum, celsitudines Prophetarum, Apostolorum Apostolicorumque seu persectorum virorum altas quoque sacrae Scripturae sententias, arduasC'ntemplatione virtutum eminentias,& deni que seculares potestates,superbasque elatione

inobrem ab illius verbi significantia potest sumi rectae improbationis energia. Sed cur dices passim elegit montes & valles ordo tCartus anus ' Meminisse in primis debes, latis rati, dictum esse de causis,quae Principem Cariusiani in

em ingit ordinis Brunonem ad montem eligedum con, c ' citfirunti ea propter satis erit nunc afferre, cuis

passim montes , interdum valles delegerit iplius Brunonis posteritas. Cui quaenioni iactit,bro: uiterque dici potest, eisdem pene de caussispo steriores concitatos fuisse, quibus S pater ipsi δVerum quod aliquae peculiariter Brunone in sepulerunt, quae non satis toti Cariusiano ordini congruere videntur, eam ob rem paucas subiu-.omus,quae & omnibus aptari possunt.Tribus D aaq; de causis ea loca magis delegisse putatur o Potariusianus. Prima quidem, quod in montubus mira sint diuinitus effecta. In monte siquidem terrestris Paradisi cis enim locus altissimus ζά.. . creditur mons ille Adamus mirabiliter coisditus est. In monte quoque, mons ille ligneus, Gen. 1ν. Noe fabricatus, quieuisse,& humanum inde si

Montis prinoma

96쪽

Li a ER PR I Μ Vs 77nus profluxisse traditur in monte, monti per montem lex diuina lapideis in tabulis tradita est. In monte, Loth suam iubetur animam saluare.in monte,mons Helias ascendit,uiuit,contemplatur.In montem mons Ezechiel rapitur, vi mira ibi conspiciat.Et ut ad nouum montem veniamus) in monte, mons limurophus Ioannem dico Baptistam inter veteris novique miniis fines constitutus, mirabiliter producitur,sautat cum exultatione cum stupore nascitur, vii que agit inmotariis admiratione dignissimam. in monte,mons totus mirabilis praesentatur,nu-tthur, salutatur, foecundatur. in montε, mons ille abi jt cum sestinatione, ubi & laudatur, benedicitur, & mater Dei nominatur . In monte, mons montium meditatur, Orat,tram figuratur, adoratur. In monte, a monte montium, montibus sanctis, montes euangelici arduae scilicet doctrinae, quibus ad montis coelestes itur tr duntur amplissime.In monte, a monte monti. um montibus sanctis in montibus Israel habitaculum,conuiuiumque paratur. In montemΟ . tes angelici apparuerunt, rebusque humanis a xilium prabuere, mira ibi multa ostendentea In monte praeitantissimi montes,hoc est praest iis virtutis homines, passim habitasse leguntur. id plura Si omnia montis praeconia afferre tentavero, iustam voluminis mensuram excensero. Igitur tam multam montium dignitatem animaduertentcs Cariusiani, montes elegerunt, putantes sibi montana colentibus, aliquidcc tellis numinis facilius prouenire posse. Altera quoque causa passim in montibus habitant O tusiani, ut moneantur putentque, ad montem contemplationis, montem Virtutum, montem perse

Lae. I.

97쪽

8 DE VITA CARTvs IANA perfectionis, montem denique coelestis patriae, iugiter anhelandum. Nihilominus tamen quandoque valles inhabitant, ibi mira sint esse-eta de quibus non est modo dicendum per singula &vtima sectantes studeant in humilitatis

valle semper manere, in eaque Virtutes congregare, congregatas asseruare, Ut tandem ad ca-

cumen paradisiaci montis euehi mereantur. Ita enim usuuenit, ut qui se in hoc saeculo profundius humiliaverint, in altero magis ac masisJi exaltentur. Denique.vetusti Patres talia loca des

legisse traduntur. Vnde & Hieronymus de seipso ita inquit: Sicubi concaua vallium,asp

ra montium, rupium praerupta cernebam', ibi meae erat orationis locus, &ibi illud miserrumae carnis ergastulum collocabam. Itaque scruentes Cariusiani, sanctos Patres, peculiaritia vero suum parentem Brunonem, iustis de ca sis montes delegisse, interdum vero ipsos in ivallibus habitasse, eosque referre cupientes, interdum in vallibus, frequentius Vero in mon- tibus se continere instituerunt. Sed de his iam satis. Quod autem argumentaris, Cariusianas aedes ab hominum frequentia nimis seiunctas esse: ridiculum plane, qua doquidem nulla de istate sylvarum, nulla montium asperitate, nullo deniq; locorum interstitio ciuiles agrestes--ue homines arcentur,quin ad visit1das domos stras frequentius adueniant. E quibus multi an solum ad nos visitandos, sed etia qua sunt mediti humanitate iuuandos conciti veniunt. edadqii id iuuados Nempe ad bona nostrasne

-sitan dispereant edenda,capiunda, effereda. ,.que satis inuenimur, Visitamuri, noti sumus. Eaenam Obsecro gens est, cuius mente non imis

buerit

98쪽

buerit Cariusiani ordinis religio 'Quae adhue regio superest,quae Qirtusianu lumen no viditὸ Ergo abditis in locis reconduntur Cariusiani, sed hominum frequentia reuelanturi Interdum Vultus non Videntur, at boni exempli sentitur fragrantia. Quamobrem de nimio recessu ca pendi non sunt, quippe qui suae saluti consulen . tes,loca remotiora elegerunt,ne scilicet temerὸ se periculis offerrent, sed pro viribus hostiles declinarent insidias. Nec tamen ita abscesserui, quin sint ubique fama super aethera noti,quin . di bonae quoque vitae odorem ita spargant, ut plenius factis docere, quam alii verbis recte credantur . In moralibus enim plus mouent e empla, quam verba. Itaque si te, o Cartusi ne, liuidus aliquis de nimio recessu laxet, non cures. Qsod si importunὸ nimium roget, cur fugeris,&silentem, secretumque locum petimris: dicas quod Hieronymus dixisse refertur. Etenim cuidam quaerenti, cur pergeret ad he- 'mum: Videlicet inquit ut te non audiam, non videam , ut tuo furore non mouear , Ut tua bella non patiar, ne me capiat oculus meritricis,ne forma pulcherrima ad illicitos ducat amplexus . Quod si dixerit, hoc non esse pugnare, sed fugere: audiat quod sequitur. Sta in acie, aduersariis armatus obstite , ut postquam vuceris , coroneris. Fateor imbecillitatem meisam . Nolo spe pugnare victoriae, ne perdam aliquando victoriam. Si non sugero, aut Vincenda. mihi,aut cadendii. Quid autem necesse est certa dimittere,& incerta sectari' Aut scuto,aut pedibus mors vitanda est. Tu qui pugnas,&super

ri potes,& vincere. Ego cum fugero, non Vin-

io, redidec cor in eo quod fugio, sed ideo fugio,ne vincar. Nulla

99쪽

8o DE VITA CARTusIANAi nulla securitas est, vicino serpente dormire.Potest fieri, ut me non mordeat: tamen potest fieri, ut aliquando memordeat: fuga enim non infidelitatis,sed prudentiae in ditium est,ne frustra

nos cfferamus periculis. Hactenus ex Hieronymo. In summa, Cariusiani rere otiora loca optimo iure petierunt, ne scilicet propter hominum frequentiam orationes intermitterentur, scrupturarum relinquerentur studia, silentium solueretur, saeculi caperentur rumores, memori 'occurreret mundialis vanitas, arrepti proposi itaedium inuaderet, &deniq; iactura literis, in ribus, proposito,conuersationi,animaeque saluti vehementer immineret. Sed de his satis. Si quid te amplius mouet, id ipsum depyomere

potes.

Da situ,Rura, o numero cellarum Cam

IMprobata generaliter: vestrorum monast

riorum & sdificatione,& siluatione,libet peculiariter ad demoliendas cellulas neruos,in tendere. Cur enim, quaeso, vos singuli singulas cellas incolitis Nonnὸ foret &iucundius,&Ω-curius, omnes sub eode tecto fratres habitaret Quod si vitae singularitas delectat, quid tamen, obsecro, sibi vult illa domuncularum distantia . . Nonnε potius Vicinae, nullaque intercapedine seiunctae esse deberent ' Sed & si discretumidis separatumque habitaculum cordi fuera cur illa vestra praesepia tantillo dutaxat interstitio sunt, his inuicem seiugata. Nonne rectius erat,distriistissimas cellulas priscorum anachoretaru instar

100쪽

habere ἶDenique cur vel illam cellularum paucitatem principio delegis is tredecim unim du-

taxat in eodem monasterio esse debere, patres

vestri constituisse dicuntur vel desectam non obseruas ' PET. multa quaeris, & grandia, quq

s bono as.imo prodire crederentur, iucundiore sane responsionem mereretur. Verum ne selia

uor ignoratione tueatur, singulis quaestionibus tuis seriatim respondere certum est. od igitur quaeris, cur nos singuli singulas cellas habeamus cur distantes, cur parua distantia, cur denique pauco certoque numero, nec tamen , bivis obseruator respondetur ad primum, Cariusianos singulos singulas cellas habere voluisse, propter exemplaritatem, Vitae genus,& multam cellae prςstantiam atque commoditatem. In priam is enim singulas cellas delegerunt Cariusiani, quod vetustissimos solitarios quorum de nome& vitam tenere nituntur discretas cellulas habuisse animaduerterui. E quibus fuere filii prophetarum , quos monachos steste Hieronymo in veteri testamento legimus, qui aedificasse traduntur sibi cellulas proph fluenta Iordanis.Ipse quoq; Hieronymus egregius solitarius, ut alios missos faciamus, cellulamq; habuisse fertur, qua

velut cogitationum suarum consciam pertimes cebat. Denique Praesidium Diaconum inuitans ad solitariam vitam, his verbis usus dicitur. Haisbebis cellulam, quae te solum capiat: imo non eris solus, Angelica tecum turba versabitur, tot

socij quot Sancti. Sed quid necesse est exempla

in re tam aperta proserre ' Luce etenim merudiana clarius est,egregios solitarios singulas celuIas coluisse. Igitur ad imitandum suorum malo

Tum exemplum , Cariusiani singulas cellas h . F here

SEARCH

MENU NAVIGATION