De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Da ViTA CARTvs IANA ad perpetuam continentiam altringit, passim commendatur a Latinis. Cur non etiam lex ipsa Cariusiana de non edendis carnibus generaliter lata non probabitur, quippe quae facilius, vel e perietia teste, obseruari queati Adde,neminem prorsus Cariusianis legib' astringi, nisi primum& suas vires periclitatus fuerit,& sponte leges iapsas susceperit. Porro Ionadab prsceptu non reprobatur, quo suam posteritatem obstrinxit ad vinum non bibendum. Si quidem Rechabita qui de illius familia extiteru t, voce Domini per Hieremiam commendati leguntur,quod precepto seu voluntati paternae obedientes, a vino prorsus temperauerint, nec ad verba Hieremiae bibere voluerint. Cur non etiam multa laude digna putabuntur Cariusiana instituta, quae mitiorem abstinentiam imponunt 'Siquidem siculius est a carnibus, quam vino perpetuum abstinere. Multi etenim monachorum abstinentiam carnibus faciliter susceperunt, quibus tamen persuaderi non potuit,ut a vino se prorsus continerent. Quod &Diuus Benedictus testatur, qui sui temporis monachos a vini poculo cohibere vel non potuit,vel inuitos non voluit: tanta est a vino iugis abstinentiae dissicultas. Adde, si D. ipse Benedictus legislator sapientissimus, quique,nihil asperum suis se tradidisse arbitratur, suis tamen monachis esum carnium interdixit, & tamen laudatur usque adeo, ut nullus adhuc nisi demes repertus sit, qui Benedictinam

regulam taxauerit: cur,obsecro, lex Carlusiana,

quae similem abstinentiam indicit, a reprehensionis nota immunis non erit ' Caeterum, Ut cum huiusmodi statutis ipsam quoque abstunentiae consuetudinem stabiliamus, tandem conis

152쪽

LIEER PRIMUS. 733eonsciamus quod verum est) nec statuta huiusmodi iniqua, nec abstinentiam quoque i sim viribus imparem, imo Vero nec asperam nimis,nec dissicilem admodum esse. Enimus eth iugiter a carnibus ab itinere quod huius modi ltitutis cauetur non esse s pra vires humanas,vel eo constat,quod longisiimo tempore genus humanum sine carnium esu, vixerit, quod non fecisset, si abstinentia huiusmodi numium difficilis hominum communitati fuisset. iod autem diuturno tempore sine carniuesu vixerint mortales, testatur Dichaearchus, quist, cum omnia sub Saturno funderet humus, nullum comedisse carnes, sed uniuersos vixisse frugibus,&pomis, quae spontὸ terra gignebat. Testatur & hoc ipsu Boetius, qui de prima aetate 3οtim commemorans, eamq; multa laude prosequens, - ε

sic inquit:

Faelix nimium prior ara Contentas elibus aruis, Nec inerti perdita luxu,

Facili qua sera solabat.

Ieiunia soluere glande. Cui astipulatus& Mantuanus de vitis Patrum, qui ante Diluuium victitarunt,ita dicit: Tuncgulaparceba regibus: secura cubabat

Turtur,o insidira non metuebat aper. si ecus Occiderat senio,morsuve luporum,

Forsan is audaci si fera capta manu: 'Tergore direpto, nudatis viscera collis Dilaniandaseris alitibusque dabant. Verum ne duntaxat aut peregrinis, aut poeticis testimonijs utamur, addamus & alia maiori fide

digna. Ait siquidem Hieronym. esum carnium vsque ad diluuium ignoratum fuisse, vinumq;

mutua .

153쪽

esus cur

r DE VITA CARYvs IANA eum carnibus post diluuium fuisse dedicatum .iod & distinctione rue. resertur. Cui & Petrus'

DAmianus. assentiens , ita inquit: Post mundi nascetis exordium per mille ferὶ atque sexcen tos annos, humanum genus sine vini poculo de esu carnium vixit, nec tamen qui sipiam eorum, quos Scriptura commemorat, languore conti huit. Denique ut auctoritate Scripturae squs po- 'ti, rest) hoc ipsum comprobetur, legatur G lnesis capitulum primum,ubi solus fructuum,'o- llerumque usus primum conccssus est. In cal- lce enim capitis illius ita habetur. Ecce dedi pabis m. omnem herbam asserentem semen super terram, O, T luniuersaligna, qua habent insemetipssis sementem ge- ineris sui, ut sint vobis in escam. iano in loco dicit lgloia Ordinaria, non animantia ,sed herbas tan larborum fructus primo concesia fuisse. I iambus omnibus conficitur, genus humanum . lIongo tempore sine carnium usu vixisse, eamque ob rem abstinentiam huiusmodi nec hominu viribus superiorem, nec difficilem quoque supra modum esse. At forsan dicas, vires humanas ante diluuium fuisse maiores, eamque ob rem tunc facile homines potuisse carnibus abstinere, at vero nunc minimὶ posse, ideoque carnium esum post diluuium fuisse concessum, quod scilicet abstinentia huiusmodi nimis dis- lficilis ob virium diminutionem hac tempestata foreti Fatemur in primis quod negarino pote id post diluuium datam fuisse licentiam carnium edendarum t quod Genesis cap. 9. satis liaquet,ubi dicitur : omnes pisies maris manui vestra. traditi siunt, o omne quod mouetur 9 vivit, erit vobis in cibum, quasi olera pirentia tradidi vobis omni

vero propter virium diminutionem con cessa

154쪽

eessa suerit huiusmodi facultas, non ita certum est. idam enim inficiantur, vires hominum nunc imbecilliores esse, quam in exordio mundi fuerint. Quos si roges, cur ergo facta est camnium edendarum potestas,si vires squaliter pe seuerent' respondebunt tibi: propter maiorem hominum cupiditatem, ac malitiam hoc indultum Disse. Alii vero quibus magis accedendum puto aliter sentiunt, asserentes , partim ob maiorem hominum fragilitatem,partim vero propter inscecunditatem terrae, huiusmodi indulgentiam fuisse concessam. Terra enim per aquis diluuiales mirum in modum alterata, do-teriorque effecta fuit, quippe quae plures melioresq; fructus ante, proserebat: quod & glossa ordinaria tradit, quae Genesis sexto capite, Glisa ον- hoc modo dicit. Tradunt Doctores terrae viis in rorem & foecunditatem longe esse inferiorem post diluuium, & ideo hominibus esum carnisi

concessum, cum antea tantum terrae fructibus victitarent. Et capite nono ita habet. Esus re eq.

nium concessus videtur post Diluuium propter instacunditatem terrae , & hominis fragilitatem.Verum esto, demus partim concessum suis, se carnium esum propter hominum imbecilli. talem: inficiamur tamen,perpetuam a carnibus abstinentiam post diluuium humanas Vires exuperasse, vel etiam supra modum difficilem

fuisse. QDd ut probemus, simulque& statuta is

ipsis, se consuetudinariam abstinentiam adhuc mroboremus, afferamus nonnihil eorum, quae contra Iovinianum Diuus Hieronymus retu-lir. Narrat si quidem ipse virorum doctissimus, antiquos AEgypti Sacerdotes carnibus & vino lsemper abstinuisse, propter tenuitatem sensus, mFI . & mx

155쪽

& maxim h propter appetitus libidinis, qui ex

eis nascuntur. Resert etiam, quosdam Magos pud rsas doctissimos eloquetissmosque suisse,qui excepta farina , aliud nihil in cibum sumebant. Citat quoque Orpharum,qui in carmine suo esum carnium penitus detestatur. Addit.& in templo Eleusinae apud Athenienses, tria tantii n praecepta suisse, stilicet honorandos pa-

renres,Venerandos Deos, carnibus non Vesce

dum. Asierit insuper ea aetate, qua Pigmalion in Oriente regnabat,usum carnium no fuisse. Denique alia multa refert, quibus satis constat, perpetu-m 4 carnibus abstinentiam, post: diluuium humanas vires non transcendisse. Sed sorth contendis adhuc,&didis, huiusmodi Ethnicorum exempla parum te mouere, Vtpote quorum abstinetia prorsus studiosa tibi non videatur. Verum hoc nihil ad rem stertinet. Non enim certuesciti praesentiariim huiusmodi priscorum abstinentiam vel probare,vel improbare: cum hic satis sit ostendere, esium carnium post diluuium humanis viribus importabilem non esse. Cari

rum, ut omnis contentionis causa submoueatur,

addam & alia quae fidem facere debeant. In primis certum est, populum Israeliticu ab AEgypto liberatum,& in illa vasta horribilique solitudine constitutu, quamuis carnibus antea fuisset assuetus, carnibus pastum non fuisse: nec tamen quispiam eorum, Scriptura test e, languo're contabuit. At vero postquam AEgyptias carnes suspirauit, Domino P cussus legitur. Q od .prosetio factum no fuisset maxime cum ibi iuniores essent atque seniores, si iugiter a carnibus abstinere arduia nimis suisset. Deinde Iosephus non aspernadus author,multis in locis de tribus Iudae

156쪽

LIEER PRIΜVs. 737 Iudaeorum sectis disserens,altruit Essaeos a vino Alsis di carnibus semper abstinuisse, & quotidianum

ieiunium vertisse in naturam. Porro,Vide nou legis suauitate quicquam afferatur, prinium Occurrit Anna vidua semper ieiunans, eamque ob φ rem carnes non manducans. Occurrit N praecursor, praecoque Domini Ioannes,qui locustis sylvestrique melle, non carnibus, pastus inducitur. Sed & de Christo nusquam traditur in tota Euangelij serie carnes comedisse, praeter nil, is ab. Agnum Paschalem, qui inysticus erat. Non stili M.

quod huiusmodi abstinentia opus illi fuerit, sed ut suo nobis consuleret exemplo. Ad haec si diuinae literae profundius consideremur, si Sanctorum dicta legantur diligentius, si voti uamur historiae, si denique Maiorum exempla llustrentur: dubio procul videbitur, innumer biles non solum viros,sed & mulierculas ad hae Vsque aetatem perpetuam carnium abstinentiam coluisse. Sed quid rationibus agimus t Clim experientia ipsa cui refragari nullus, nisi insanus, potest) aperte doceat, abstinentiam huiusmodi

facilem esse: tantum abest, ut sit humanis viribus impar. Nihilo miniis, ut abstinentiam laesam adhuc stabiliamus,& sectatores eius Carlusianos a temeritate vindicemus,dicamus quibus de causis ad eam amplexandam tenendamque perseueranter hactenus impulsi sint. In primis quidem animaduertentes eam nec viribus importabilem , nec difficilem quoque quod iam

probatum est supra modum esse,eam ut iustam colere veriti non sunt. Deinde cogitantes,carnium esum poenitentiae, cui religio semper dedita esse debet, prorsus esse ineptum, eum a se reijciendum putauerunt. Porro diligentius vo-

157쪽

138 DE VITA CARTvs IANAIutantes,carnes ipsas carnis ardorem accendere a iselere cum dicat Hieronymus, esum carnium st lseminarium esse libidinis censuerunt cum usu suini,carniuesum non esse assumendum, ne sci- Ilicet nimio calore periclitaretur continentia. HAmbarum enim huiusmodi rerum vi, corpus niniis calidum effici solet. Insuper animaduer- m. terites,ea,quae frigida sunt&aspera,statum m nachalem prorsus decere, prudenter carnium esum,qui natiuum calorem accendere solet, se irelegandum decreuerunt. Ad haec meditantes lhanc abstinendi consuetudinem,tum religioni, tum disciplinae, thm saluti congruere, hon mugariter eam iugiter sectandam autumauerunt. Denique non rationes tantum, sed apertas quoque authoritates contemplati, huiusmodi a

stinentiae consuetudinem suscipiendam, iugi

terque ac perseueranter sectandam, sapienter

confecere. Enimuero ut authoritatum noninnihil afferatur in medium) apud Apostolum

legitur: Bonum esse carnes non manducare I eH

quoque pontificio Distinct. 21. Ab exordio ill

dissuadetur generatim carnium esus,peculiaria ter vero monachis prohibetur, de Cons. Dis stinct.vltima, Carnem. Vbi ita habeturiCarnem cuiquam monacho,nec gustandi, nec sumendi est concessa licentia. Non quod creaturam Dei iudicemus indignam, sed quia carnis abstinentia apta & utilis monachis aettimetur. Extra quoque de statu Mon. Cum ad monasterium. In antiquis,carnium esus monachis passim inhibitus legitur. Adde quod omnes monasticae vitet Institutores,suos carnibus interdixisse comperiuntur. Cuius rei testes sunt institutiones ipse, quas literarum monimentis tradiderui. intibus allip

158쪽

1stipulati pene omnes, & docti, & sancti,qui de

re monastica meminere, carnium esum a m nachis prorsus abijciendum, concorditer do

cuerunt.

Denique , ut de Cariusianis peculiariter agatu summi Pontifices permulti Cariusianae vitae . asperitates in quibus huiuscemodi abstinentia rigor connumeratur) probauerunt, multisque laudibus squod suo loco dicturi sumus prosecuti sunt. inod& secere multi non paruae authoritatis ac icietis viri.ln quibus suit D. Be nardus, qui & Cartulianos ipsos inter opaca frugora Victitantes, suauiter consolatus est. Quibus,al ijsque id genus animaduerss, quis vel li tuta ipsa, vel abstinentiam huiusmodi, vel demum obseruatores Cariusianos incusare pra sumpserit' Imo vero quis non commendabiti utpotὶ,qui multis tum rationibus, tum authoi, talibus nixi, tum priscorum vestigia sectati,tam laudabilem abstinentiae consuetudinem hactenus obses uarunt.

Sed sortὶ non contentus,obiicies,ea,quae dicta sunt,passim ac rcgulariter locum habere, n6 tame obteruari semper debere.Esto enim: Caselusianus,aliorum monachorum instar, regul riter debeat a carnium esu se cohibere, non tamen semper. Et primum quidem peculiarius gendo , in statu sanitatis videtur interdum carnibus opus, utpotὸ pro sanitate conseruanda,ac vita prolonganda. Respondetur ne scrupus iste quempiam moueat nec pro sanitate cori seruanda, nec pro Vita proroganda, nec denium pro vitandis detrimentis eiu carnium opus eost. In primis ad bonam corporis valetudinem sanitatemque conseruandam carnium esum - mihi

159쪽

r o DE VITA CARTvs IANA minime necessarium esse, satis ostendit His ironymus contra Iovinianiim ubi &authorita tibus,3c exemplis luculenter probat, ad sanitate. corporis vitamque fouendam carnium esu miti nimὸ opus esse. Vbi inter caetera quorum nonnulla iam tetigimus ait, quod proposito con ducti: Illi arbitrantur inquit ) carnes sanitati congruas, qui volunt abuti libidine, & in coenudi mersi voluptatum, ad coitum semper altui Chriltiano sanitas absque viribus nimijs neces saria est. Quibus in verbis Hieronymus ipse ostendit carnes susscienti sanitati necessarias noesse . Deinde sanctus Augustinus miris effert laudibus monachos sui temporis , qui vino &carnibus abstinebant: quos sapientissimus ille Pater non tantopere commendasset,si carnes s nitari conseruandae prorsus necessariae forent. Laudantur praeterea & ab aliis eximiis probatisque viris greges monachorum innumeri, qui diuersis terrae plagis perpetuam carnibus ab stinentiam obseruarunt. Caeterum ut Patrum sententiis aliquid rationis addamus, si Cartu si ni carnibus vescerentur, &grauioribus, & se quentioribus morbis afficeretur. Etenim quod D. Gerson probat vigiliae, solitudo,quies, caeteraque deuotionis exercitia digestioni sui impedimento non paruo, eaque de re cruditatem quae& libidines & detrimenta multa parit initomacho relinquunt. Deinde carnes ipsae cras sum glutinosumque sanguinem saltem compa ratione ovorum gignere, peritissimi viri tr diderunt. At vero sanguis huiusmodi bonae corporis habitudini ineptus est, cum oporteat bonum sanguinem esse calidu, humidum,clarumque, qualem carnesίcerte communes praestare

160쪽

non solent. Non sunt igitur carnes ad bona poris habitudinem prorsus neccssariae, imo nec utiles quident,ipsis potissimum,qui contempla tionis operibus iugiter vacant. Adde si languia dis non sit carnibus opus quod probabitur quo pacto sanis necessariae ad sanitarim conse madam putabuntur cum, teste Hieronymo, quibus cibis recipitur sanitas, his & conseruari possit. Porro cernere eit humanissimos Patres de remonastica agentes, compassionis affectu himpulsos, languidis quidem carnium esum tribuisse, sanis tamen semper denegasse, satis in-

pdentes, sanis monachis carnes minimὸ neces. 'ε

sarias esse. Insuper nulli in negotio huiusmodi . periti legutur, qui pro sanitate fouenda,debit -

in tenore seruanda , cessierint carnes pro sus necessarias euer cum e diuerso multi & - 'tholici,&Eth nici long aliter,tum scriptis,tiim 'exemplis docuisse reperiantur: quos omnes si 'proserre nunc animus esset, modus in re non zecessaria excederetur. Itaque prodeat unus in '

medium Dydimus Bragmanorum Rex, dicatque nobis, quid in Epistola ad Alexandrudere duiusmodi senserit. Habebis inquit maximas

cum Voluptate opes, si ita mecum vivere voles, di infiὶ:non vescor animalium visceribus vile- udeo, nec intra pectora mea inclus, quadrupedum aut volatilium carnes putrescunt, nec sum mortuorum sepulchrum, sed prouidentia na-flimis iis. Iralis omnes mihi fructus, ut lac mater infundit. Vides quam apte mordeat carnales ipsos, s*uadollas carnium non tantum suspirent, sed . . , - quoque sanitati necessarias mentiuntur. Ad-:ης legis, Apollotos tempore Paschali resectos,l auno paulo ante a mortuis suscitato, pariem Pis .

SEARCH

MENU NAVIGATION