De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

i 2 DE VITA CARYvs IANA esse. Non enim; ut fabo putas', carnium abstunentia supia modum difficilis est, nec nimiam

debilitatem parit,nec vitam reddit breuiorem, nec bonis moribus dctrimentum ullum affert, nec mentis obest puritati, nec demum aut vitae, aut viribus detrimentum aliquod suapth natura insere,quod vel experientia ipsa comprobatur. Quod si corpori aut vitae nonnihil afferret incommodi non esset propterea statim destituenda,modo illud seruaretur. Ne quid nimis. Sed&id quod prosequeris, scilicet probos mon chos, quando praesertim suam complexionem compertam habent, sibi dimittedos esse, ut pro

Voto vivant,carnibusque ex animi sententia vescantur, nullius prorsus est momenti, imo vero pugnantia complectitur. Non enim fieri poteth, ut& veri sint monachi, & ita vivant, ut etiam

vetitis ad votum carnibus licenter utantur. D

nique tale illud est, quod non nisi E mente prophana & inani prosectum fuisse credatur. Palam

enim est eos, qui se vinculo religionis obstrin- Terunt,non suo,sed alieno voto vivere debere, regulamque sectari magistram, & demum o seruantiam,consormitatemq; victus regularem seruare debere. Eorum enim est, facere quod iubetur, & abstinere ab eo quod interdicitur. bd si mihi vera dicenti fides non tribuatur, saltem fideli Hieronymo credatur, qui Rusticumonachum instituens, docensque non suo a bitrio,sed alieno potius monachum vivere debere,cum & multa animalia ducem unum habeant, quem sequantur, tandem subiungit: Et ne plura replicando ligenti fastidium faciam, per . haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio relinquendum, sed vivere debem

192쪽

. bere in monasterio sub unius disciplina Patrisii consortioque multorum,ut ab alio discas humi litatem,ab alio patiuntiam, hic te silentium, i Ile. te doceat ansuetudinem. Non facias quod vis

h comedisquod iuberis, habeas quantum accep vis,lauus ad itratu venia , necdum expleto somno surgere compellaris. Quibus verbis luculenis, monachos non ita sibi dimittendos esse,Vt pro voto vivant, edantque quod libuerit. Si enim quado monachi sunt I cmccii pro suo desiderio prorsus vivere decrererant,cur iucunda libertate se vidi aruni'silia. bere omnia ad votum cupiubant, qua de re paupertatis onus subiere Si denique vesci ac vivere pro suo arbitrio mens erat, quidnam iustum susceperunt status asperioris' Itaque nullus se fauat,qui regulari ceruicem iugo supposuit. Autenrin suo,aut alieno voto vivendum est . Si suo vixerit monachus, praeuaricatur. Nonachus enim verus non est.Si alieno sicut par est)non sane carnibus Vtetur,nec Vivet ut volet. Ea igitur,quae noster oblocutor hic deprompsit, non argumenta,sed deliramenta sunt reputa da. Porro quantumuis prudentes ac boni sint, qui religiosam sarcinam susceperunt, sub lege sunt nee

instὶ sine lage vivere possunt. Quo picto igit

ita Libi relinquendi sunt, ut legi, cui colla subi cerunt,no pareant,sed ea neglecta carnibus ves. cantur sDeniq; quoad eius fieri potest, seruandaeit in religione unitastquam qui dis spar, singu- laris ferus est,dominicam vinea misele disper ' d ns. Qui lacer l, inquam, membru mortuum enim membrum aliquod si corpori unulam non fuerit,sed praecisum,emortuu est non

193쪽

i DE VITA CARYvs IANA enim vivificatur humano spiritu) ita in unitate'

corporis mystici per vitae conformitatem non manserint, demortui sunt. Diuino enim spiria tu, qui & animae vita, &fraternae Unitatis author atque amator est,non vivificantur. Itaque

illi ipsi. qui spiritaliter vivere,ac unanimes in domo Dei habitare habent, nullo pacto debent per diuersitatem victus unitatem diistipare. Si enim seruetur in caeremon ijs, in statutis, in v stibus, in habitaculis, alijsque id genus uniso mitas:cur invictu quaeso sine grandi neces sitate passim scindetur cur lex ipsa carnibus interdicens a singulis non seruabitur ' Non eis nim et prudentia, Vel studiosa vita quempiam excusat,sed , Ut docuimus, potius astringit. Sed ut finem huiusmodi garrulitatibus Carlusi na statuta improbantibus, tandem imponamus concedimus, lege illam, per quam vir innoxius sibi digitum abscindere deberet, iniquam es se.Sed hoc nihil ad rem, cum diuina lex prohibeat membrorum huiusmodi mutilationem: abstinentiam vero a carnibus minimE. Quandoquidem carnium esum lex ipsa non praecipit: esto,permittat. Dicimus insuper,probation emibi adductam nullius ponderis esse, cum sine carnib' possit bona corporis habitudo pulchritudoque vitae haberi: quemadmodum videre est in his, qui perseuoranter a carnibus sibi temperant . Amputatio vero digiti pulchritudinena aufert, nec integris viribus corpus esse sinit, quapropter argumentum illud inane est. Quia bus animaduersis coficiendum est, Cariusiana institutiones de carnibus nunquam ededis iustas esse ,&ad religiosam studiosamque vitan plurimum conducere. Itaque ad alia pergamu

194쪽

s consuetudinariam carnium abstinetiam init tu sanitatis oppugnabat,discutiamus. In primis ergo quod carnes pro sanitate fouenda conse Mandaque, ac vita producenda, necessarias esse cotendebat eae parte variarum aetatum, complexionum , dispositionumque, licet satis responsum videatur,dicimus tamen ad uberiorem dis Olutionem, si pro huiusmodi varietate, varial quoq; alimenta tribuenda foret, varii igitur pisces essent exquirendi,quandoquidem nonnulli prosunt unius generis hominibus, quia lissos ficiunt.Essent etiam diuersi pulmeta ac iura quae potagia vocant conficienda. Tot igitur in culiana ollae quot monachi, tot condimenta, quot appetituum genera, tot demum epulae necessariae forent, quot linguae. Denique quonia&pi- .sces, & oua quibusdam inepta, vel ingrata vid tu essent tandem,& carnes sanis, vel potius im fanis monachis porrigendae, si sanam agere pro. ducereque vitam cuperefit. Qu'rsum haec po tenta Verborum, nisi ad dissipandam religionis

unitatem ad eneruandum, euertendumq; reg Iaris disciplinae statum ad probos mores corri pendos ad dissipandum poenitentiae iugia, ad uti tam dissolute voluptuoseq; agendam, &demu ad ea seeliada, quae nec apud probos seculares reperire est' Has itaque ineptias mittentes, aga- inus de his, qui Cariusianum iugum recetersus t 'earista. ceperunt, quos Novitios dicunt. Qua in re pri- ν mu dicimus, nullos adhuc repertos fuisse, quib carnium esus necessarius fuerit.Est huiusmodi a 2

ii abstinentia deleuioribus seu facilioribus Cariatusiani propositi obseruantijs una , quaesso

sin principio durior vidcat no propterea eis

195쪽

i ς DE VITA CARYvs IANA carnibus opus est, cum eis, sicut & prosesilas, alias satis consuli possit.*od si delicatus aliquis carnibus assuetus ob earum defectum sibi periculutimeret, deberet ille prudenter ante sacri habitus susceptione, tempore sussicienti periculum facere, suasque vires metiri. Adde quod pauci admoduCariusianam sarcinam primo impulsu suscipiur, verum per longas temporis moras solet accessus differri, partim quod grauiu tent

tionum varietate no ii natur faciliter bonae conceptionis scelus in lucem prodire, partim quod facilis aditus non tribuatur. In hoc enim & recupiendis,& nobis consulimus, ne leuitatis arguumur.Quod ut vitemus,& priscoru solitariorum vestigia sectemur, diutino tempore censemus De Noui- probandos esse spiritus i ex Deo sint. Dicimus riti. insuper, si forsan Nouitiorum aliquis nollet,aut ηρρηθη non posset sine carnibus vivere, nec sanitatem

quoque vel conseruare, vel repararer nos eum tanquam nostro proposito ineptum,minime ad

professionem esse admissuros. Nec iniuria quia dem. Q ais enim opifex eum admiserit orω quε suae arti prorsus ineptum animaduertiti Q ais Dux prudes,seculari militiae minus opportunia, ascripserit' inis sapiens Pontifex literarum ignarum, moribusque dissolutum k ris initiaretentaverit' Nullus proculdubio cordatus hoc

fecerit unquam. Cur ergo Cariusianis exi, quem

periclitati fuerint suae profestioni minus idoneum,excludere non licebit ' Profecto licebit, quando fuerit opus, praesertim cum eam sibi retineant nouitii libertatem,ut abscedere pro voto queant. Vt ergo in optione eorum est abscedere quando libet,ita & in nostra reijcere, qua-do eorum conuertatio nobis ingrata videbitur.

196쪽

Recipiuntur enim Nouitii, ut& probet, &probentur.Non est igitur,cur nos arguas impietatis in hac parto e.Non enim circuimus mare & arida, Vt unum ciamus proselitum, sed cosideramus attentius, an eos, qui nostro iungi consortio satagunt,ndiiserit Deus, sintq;& mente, &corpor quales: flagitat nostrae professionis asperitas. Non est,i nquam, cur queraris, & dicas, scand tum propterea suscitari silere. Taxat eos fateor, garrulum, ignarumque vulgus, qui susceptum religionis habitum dimiserunt: quibus tamen compatiendum est,si. iusta causa id factum sit. Enimuero si vires suas, ut liberius abscedant, susscere non posse mcntiantur, mirum non es , si scandalo sint plurimo, iustoque Dei

tu icio rideatur,& demum in multa incurrant detrimenta, quae experientia interdu probauit. Non est deniq; cur nobis timeas, quod ineptos

nouitios non retineamus. Non enim statum saecularem, ad quem reuertuntur, spernimus, aut

reprobamus,cum & in seculo possint suam op rari salutem,&multi quoq; seculari veste opemti,religiosam mentem habere credantur , qui si religionis iugo pressi forent, deteriores fortauid tandem efficerentur. Non enim omnium est

religio, praesertim tetrica, asperaque, qualis est Cariusianorum.Itaq; non fit ei iniuria, qui cum religioni prorsus ineptus sit, no admittitur. Po-

test enim religionem si placet faciliorem adire, potest & in seculo quamuis periculoso suam

curare salutem,ita tamen, ut in mudo sue seculo constitutus,non sit de mundo, hoc est, mundiales vanitates non sequatur. Sed de his iam satis.Quod insuperais,vitam totis pro viribus esse producendam, atque amandam, eaque de re M carnium

197쪽

Ulia haequauis sit.

i 8 DE VITA CARTvs IANA carnium abstinentiam, quae hoc ipsum impedit, merito reprobandam esse: Respondemus, utruque falsum esse. Etenim si tanta cura ac licitu. cune vita praesens coleda esset, cur miseris huius incolatum plangebat Regius vates, dicens: Heu bi,qstra incolatus meae protingatus est y Cur etiam beati lugentes a Chriito dicuntur, qui multa plangentes, vitae quoque huius moras iugiter deflent ' Cur dicebat Paulus: cupio di at,o esse cum Christo' Cur Hieronym. Iovinianum mortem sibi minitantem ridcbat, magnum scilicet arbitratus beneficium, ab huius miseriae calamitibus seperari ' Cur demum Sancti omnes se culi huius inhabitationem, & coelestis gloriae dilationem tantis sunt lachrymis prosecuti, nisi quia prudenter animaduerterunt, Vitam pra

sentem miseram , aerumnosamque Vallem lachrymarum, vitiis obnoxiam, plenam periculis , calamitatibus refertam , tentationibusque assiduis expositam esse, & demum cultores eius & exules , & pMegrinos nuncupari ' At vero quis durum exilium tantisper amare de

bebit s, inquam, a dulci patria diutius retardari sine angustia poteriti Eit igitur potius l

aequo animo ferenda, quam tanto ardore, tanta

laque silicitudine curanda. Ferenda, inquam, quam diu vitae ipsius conseruatori Deo placuerit. Nec interim quicquam de industria tem re moliendum,quo vita ipsa supra modum breuior cffici possit. Vertim ad vita ipsam quo iure, quaque iniuria producendam, rebus vetitis uti nefas est. Cum igitur carnibus interdicatur Cariusianis,nec sint quoque ad sanitatis conser uationem, aut vitae longitudinem necessariata

palam est, eos hac de equia Iesci non debere

198쪽

, LIBER PRIMvs. I79 Denique cum abstinentia carnium vitam non reddat breuiorem , non debet Cariusiensis a suae Iegis tramite carnes edendo delirare. Quod enim carnes necessariae non sint ad vitam pro- rogandam, iam fatis ostensum est, praesertim Arnoldi autoritate, quem secutus Ioannes An dreas, idem asserit Dominus quoque Antoniis nus in Summa , dicit resigiosos non debere putare, per carnium abstinentiam vitam breuiari. Quod subiungis postmodum , carnes& a sacris literis concedi, & a Medicis quoque

commendari r fatemur quidem , carnes a lacris literis concedi, sed: non praecipi. Cur autem concedantur, tibi dicat Hieronym. cou-tra Iovinianum, rationem afferens, cur animantes a Deo creatae sint, Vt scilicet milites,athletae , nautae, metallorumque fossores, & caeteri Camerem duro operi mancipati, haberent cibos, quibus corporum sortitudo necessaria est. Non igitur carnium esum damnamus, nec Martionem,Tatianum, reliquosque haereticos sectamur, qui

Creatoris opera contemnentes, carnium absti- .nentiam inducebant, sed abstinentia ipsam rite, religioseque factam , esui carnium praeferimus. Commendamus quoque cum Medicis carnes ipsas, modo licite, ac moderatὸ sumantur: sed eis, qui peculiari lege prohibiti sunt cuiusmo- . di sunt Monachi carnibus interdicimus. Sed adhuc dicis, vitae naturali deprimentum quod fieri non debet per iugem carnium ab itinentiam effici. Respondemus, nullum profecto incommodii per non esum carnium humanae vutae afferri: quod vel ipsa experientia monstrat.

Deinde dicimus , si forsan aliquid paruae m

lestiae per ab enties huiusmodi pareretur,

199쪽

18o DE UITA CARTvs IANA non propterea ab his relinquendamaesse, qui salutis suae curam gerunt, assumptoque proposito respondere satagunt, dc demum sacrarum literarum,doctorumque sententijs adhaerentes, limius vitae delitias aspernantur.Fateor invisam huiusmodi abstinetiam multis esse, qui scilicet delicate, molliterque vivere', & genio indulgere semper cupiunt.Sed quid Si nitida cute, si rubε-tibus genis, si obeso ventre, si corpore crasso, si demum viribus eximiis mi delicate prorsus es.se volebas,inconsuli e nimium egisti, vitae asperioris statum eligendo. Non enim qui delicatis

carnibus ventrem farcire,variisque condimentis oblectari,& lautE, splendideq; vivendo co pus saginare volunt, ut scilicet habeant vermes, quo pascantur uberius, debent probatae religionis iugum subire . Fallerentur enim, & fallerent. De grege enim Vere monastico non

sunt huiusmodi crassi, nitidi, voluptuosi , scd

pallidi, graciles, sordidati. Q iod autem postea dicis, Cariusianos auxilium sibi naturale, . aliorum hominum instar,sumere debere, cum dicat Apostolus,nihil esse respuendnm, quod cum gratiarum actione percipitur: Respondemus: Si ad sensum tuum, nihil respuendum sit: ergo ut Hieronymus conficit)leones,vrs, lupi, corvi, milui, in cibum sumendi erunt. si nihil

generaliter respuendum, igitur tempore iei niorum carnibus vescendum erit. Si nihil absolute respuendum, non erit inter cibos discriamen faciendum, non erit, inquam, abstinentia ciborum curanda. Frustrὶ igitur gula pruriens delicatis cibis cohibetur. Incassum dentaque quod tamen sancti viri fecisse leguntur abstinenlijs corpus macerabitur. Sed quoniam

200쪽

haec faIsa absurdaque sunt, fatemur quide quod rim diximus in Creatoris iniuriam, contemptumque creaturarum,nihil respui debere ,'nec superstitios ,aut temerὶ a cibis abstinendu esse. Dicimus tamen, a carnibus, delicatisque cibis Absy -- optimo iure temperari posse, ut scilicet vitia diluantur,admissa sutura arceantur, gignatur Vise tutes, supplicis vitentur aeterna, & denique vitae huius asperitate, coelestis semperque duratura suauitas pariatur. Nullus ergo se fallat,quoniam

impossibile est, transire de deliciis ad delicias,&praesentibus futurisque perfrui bonis. Denique necessaria quidem vitae citra culpam capi queunt,superflua vero ac illicita sine temeritate nequeui. Licita demum quibus prorsus opustio est salubriter,laudabiliterq; Dei causa des xi possunt. Quae sane cum a Cariusianis obserutatur, non est cur abs te culpari debeant. Quod

postremd dicis, pro vitandis quibusdam det rimentis, utpotὶ scandalis, alijsque id genus, ii

ius modi rigorem abstinentiae interdum laxanis dum esse: dicimus primum, quantum ad scandalum virorum literatorum , nihil eis pro-

pterea scandali dari: quandoquidem ille ipse, rui pensatis omnibus circumstantiis, agit ut

ebet , non est dicendus cuiquam scand lum datum laserre . Non ergo satis Vel probos,vel doctos se comprobant, qui se propterea scandalixari queruntur. Si enim periti essent, plane intelligerent, eum, qui iustam legem, cui fise causa astrictus est, sectatur, non esse dicendum pro- Jom ait pterea cuiquam scandalum dare. Quod igitur nonnulli eorum,qui literati putantur,Cartusanam vitam propter huiusmodi abstinentiam

mordent,parum curadum est. Non enim absti-Μ 3 nentia

SEARCH

MENU NAVIGATION