De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

DE VITA CARYvs IANA vocabulum,etiam ridendo tibi obiectum, acci- pisyprisertim clim etiam ea,quae ex se contumeliosa sunt, haud dubie sint Christi contemplatione patienter,ὶ monachis potissimum, toler da.Sed de his hactenus. Iam vero ad Cariusiana vitam redeuntes, ostendamus, eam solitariam, anachoretica, & utcunque mixtam esse. Quod sane negotium , si abs te non improbetur , mi oblocutor, solitarium erit. Nihil enim potest

tuis e manibus intactum euadere.

Inprimis oppugnatur Cartu lana vita,quod Messi taria,nec anachoretica, nec muni, mixtast: deinde multa des itudine, ac solitariarita negotio conocentia asserun

tur.

O a L o C V τ o R. CArtus nam vitam nec solitariam,nec anω, chorptica, nec uteunq; mixtam esse, paucis ostendere iuuat. In primis quod solitaria n6 sit, luculenter constate quandoquidem Cartu- senses in eodem claustro habitant,resectionem una capiunt, quotidie pro cultu diuino persoluendo simul conueniunt, aliaque sectantur exercitia, quae non sunt solitariae vitae officia. Asde,si solitaria esset, & otiose, & imprudenter Mgeres. Otiose quidem ac inepte, quoniam idem sibi volgni monastica vita & solitaria. Monachus enim quod dixisti solus, siue solitarius

interpretatur Cum igitur probaueris, Cariusia'. nam vitam esse monasticam, niteris incassum ostendere, eam solitariam esse. Imprudenter

quoque, quod putes tuam vita propterea multa laude afficere . cum tamen palis sit, solita'

272쪽

rio dignam esse. Quod autem non sit anach retica sitie heremitica, facile quoque conficitur. Siquidε vos Cariusiani simul vitam agitis: non gitur anachoretae, hoc est, secundum nominis interpretationem, sine choro seu consortio viventes estis, eaque de re nec vita vestra anach retica sane dici meretur. Denique luculenter ostenditur, eam nullo modo mixtam ςsse. Ali qui dicta non consentirent. Non enim fieri potest, ut eadem vitae species sit simplex, & mixta. Igitur cum vitam Cariusianam profiteris an choreticam,& propterea simplicem, non potes eam recte mixtam dicere. Simplex enim &mixtum, membra sunt inter se pugnantia, quae propterea eidem conuenire non possunt.Adde,

illud quod mixtum est, nullisis illorum, ex qui

bus miscetur, nomen accipere solere. Denique si Cariusiana vita mixta esset, pura non esset. PE T R. Antequam tuis obiectionibus respondeatur, aliqua Videntur praelibanda, quae huic negotio non inepta esse putantur. In primis de solitudine, solitariaque vita . Deinde peculiariter de anachoretica seu heremitica, quae solitariae vitae species est. Pottea quot modis suscipi, quot etiam modis deseri queat solitaria vita, praesertim anachoretica, hoc enim p

cto videbitur,quae laudada,& e diuerso quae viis ruperanda sit. Ad haec de selitaris viis laudibus, ut quantum inde Cariusiana vita sit efferenda, intelligatur. His enim expletis, facilius de Ca tusiana vita agetur, improbationibusque factis respondebitur . Primum igitur aggredientes, supponamus in primis. solitudinem interdu i lius accipi posse,pro illa, quae non tantu homunum

273쪽

as VITA CARYvs IANA num est,sed etiam aliarum reru. Dicuntur enim aues quaedam solitariae, dicuntur & bestiae quaedam solivagae.Interdum vero tantu capi pro solitudine', quae hominibus, aut etiam rebus quae nonnihil habitudinis ad homines habent, conis uenit: secundu quam acceptione dicitur solit rius homo, solitarius author, solitaria vita, solitaria dom', litaria opinio, & alia id genus permulta. Hqc aut solitudo societati opponitur, aut

secundu rem, aut certe secundu rationem, eam

de re tot species, quot societas, sub se coplecti posse videtur. Nihilominus non ita passim communis usus tot solitudinis gradus admittit, quot societatis. eam ob rem satis sit una solitudinis diuisione generalem, quae partim apud viros pertitos, partim apud vulgares in usu est. Dicamus igitur, solitudine esse tripartita. Quidam est i

terior, exterior altera, tertia ex Vtraque conflata.Interior aut, quae & mentis seu cordis solit, do vocatur, est ipsius metis ab occupatione, agutationeque immunitas, siue Vacuitas quaeda,quae&bene,& male contingere potest, eaq; de re solitudo, interior,in bonam & malam secerni pos se videtur. Bona eli,cu humanus animus a viti ru turba, passionu quoq; & curaru noxiaru strepitu, & deniq; ab occupationii cogitationumq; distrahentiu tumultu liber est. Hoc enim modo solus est, qui pacatus atq; tranquillus est. Quem mentis statu si passionu turbae tentationumque tumultus oppugnent atq; turbent, si tame mens ipsa no expugnetur,non deijciatur, non supere- tur, huiusmodi solitudo interior propterea noperimitur, licet agitetur atque laedatur.Quae se ne ad vita solitaria decenter agenda, usque adeo necessaria est ut citra ea nec silauiter, nec briter

274쪽

2s briter agi possit. Hinc est illud Gregorii: Quid crum prodest solitudo corporis, si stilitudo defuerit cordis ' Hanc nonnulli etia in turbis positi, habent sufficienter, pauci excellenter: hoc elt,pa ci sunt,qui a praesentiu reru sensu ita abstrahantur ac rapiantur, Vt quid extra geratur, fere non sentiant. Haec inqua solitudo praestans rara est, praesertim apud homines occupatos,& in hum na socretate versantes. Quam D. Gregor. secretucordis in Moralibus vocat, ubi in huc modu ait: Si prematur aliquis corporaliter popularibus turbis,& tamen nullos curaru seculariu tumultus in corde patiatur,no elt in urbe. De hac qumque interna lolitudine D. Bernardus super Can- Τtica ita inquit: O sancta anima, sola esto,ut sola omnluserues teipsam et,quem ex omnibus tibi

elegi iti. Fuge publicum, fuge & ipsos domestrucos. Secede ab amicis & intimis, etiam & ab illo,qui tibi ministrat. Secede ergo, sed mente, non corpore,sed intentione,sed deuotione, sed spiritu .Et subdit. Solus es, si non comunia cogites. si non affectes praesentia, si despicias quod multi suspiciunt, si fastidias quod omnes desiderant, si iurgia deuites, si damna non sentias, si non recorderis iniuriarum. Alioqui nec si solus corpore es, solus es. V idesne,posse esse te&solum, cum inter multos, & inter multos,cusolus es ' Solus es in quantacunque hominum

verseris frequentia ditantum caue,alienae couerinsationis esse aut curiosus explorator,aut temera

t rius iudex. Haec Bernardus. Sed iam de mala s litudine agam . Solitudo interior mala dicitur,l cum a virtutum commertio, sanctorumque cogitatuum, &coelestium occupationum societ

te vacuus est. De qua illud accipi potest: Vasoliu

275쪽

νa sl . Q ii enim hoc modo solitarius est, nee ldiuinae gratiae , nec studiosorum quoque occupationum potitur consortio, sed aut male v licat, aut cerie tumultuantes passiones, cogitatim nesque varias animam ipsam misere laniantes,h ibet: quae miro quoda modo cum mala soci

tate infaustam, miramque solitudinem euictui. Infaustam quidem, quoniam inscelix illa mens

est,quae virtutum sanctarumque occupationum commercio deitituta est: miram vero, quia&in mediis vibibus,& in multa hominu frequentia plan Arequentisiima est. Quae nihilominus in ipsis etiam sylvis ac desertis inuenitur , cum scilicet solitario inania castra fabricatur, m dialia desideria corde Volutantur, rixantur passiones,& denique insensata cogitamina solit riam mente insceliciter occupant, quae & inter- idum ita agitant, ut in verba, gestusque solitaria in ipse erumpat. lnvenire enim est quosda sol,

tarios ,qui plerumque cum absentibus altercantur , iaculantur conuitia, comminantur. Alios vero reperias inanes choreas ducentes, salta

res,lasciuientes. Alios quoque offendas, qui s li loquuntur, solique ogentes, nullum squod

mirum eli)ssilentium obseruant. Denique alios comperias, qui vel forenses causas agant, vel Meriter disputent, Vel concionentur ad plebem, vel interpretantur, vel demum aliquid huius,cemodicasso labore essiciant. Qiod referente Cassiano de institutis coenobiorum lib. II .cul-dam solitario in heremo Scythiae commoran ti,contigit. Cum enim senex quidem ad cellam eius,gratia visitationis, accessisset ostioque propinquasset, atque audisset eum intrinsecus loquentem,paululum substitit, cognoscere u lenis

276쪽

moriter recenseret.Cumque aure diligenter a plicata curiosius explorasset, audissetque eum contionantem,ac in Ecclesia exhortator tu ple- inermonem faceret,posteaque mutato officio, missam Cathecumenis velut celebrantem, tunc

demtim senex pulsauit ostium. Qui introductus&ab illo fratre rogatus, quando venisset, ioc lariter senex ipse grateque respondit:JModo, quiens, quando tu missam Cathecumenis celebrabas. Q io nimirum exemplo probatur, quod diximus,& solitudinem internam, miseramque nonnunquam in desertis inueniri, & cum ext riori solitudine insceliciter sociari. De hac aut mala solitudine,accipi mysticὸ potest illud Psalamistae: Errauerunt insolitudine in inaquos. Quod tamen peculiariter D. Bernardus interpretatur deni ode solitudine superborum, dicens: Solitudo haec superborum est: quia solos se reputant, solos appetunt reputari .Literatus est, odit Lycium. Astu- tus in negotiis secularibus, neminem vellet sibi similem inueniri. Pecuniosus est,si ditescere viderit alterum , concitatur. Fortis est aut so Rosius: da ei parem, & contabescit. Solitarius est, sed erroneus. Errat in solitudine sua. Non 'enim solus habitare poterit super terram. Potest nihilominus de omni solitudine mala verbum illud intelligi, quandoquidem non solum per superbam cordis solitudinem,sed etiam per

quamuis aliam miseram atque ineptam erratur siue peccatur. Verum hac interna solitudine praetermissa, Vtpote a qua passim solitaria vita minimE nuncupari soleat, de exteriori agenduest, quae scilicet alterius rei, quam mentis, V cuitas aut singularitas quaedam est. Haec autem

277쪽

1ue8 DE VITA CARTusIANA in solitudinem corporis, loci, ac Vtriusque, pri- lma fronte diuidi potest,& sufficienter quidem. tanquam nonnulli tin quibus est Petrarcha

alium quendam exterioris solitudinis modum siue speciem ponunt, dicentes, quandam esse temporis solitudinem, quando videlicet a tumultu ventorum, aliorumque huiusmodi aetim munis est, multumq; habetur silentiu . Tune

tacet omnis ager, tunc sunt sine murmure frondes: tacent & strepitus in urbibus,tranquillaque sunt omnia, nec clamores Vspiam audiuntur, intempesta nocte saepius euenire solet. Verum haec temporis se litudo in communi usu no est. Nec immerito quidem, cum ab huiusmodi solitudine humana Vita nomen non accipiat. Alias ciues omnes, nullis flantibus austris, nullisq; t. multibus resonantibus, solitar ij essent. E diue so clim tepestates sonant, perflantq; omnia Venti, hi qui solitudine colunt, solita iij non essent.

Non negauerim tamen, hanc temporis solitudinem, quae potius temporis tranquillitas dicer tur, ad vitam solitariam suauiter agendam multum conducere, sine qua tamen etiam recte acta

est,& agi potest. iapropter ea dimissa praefatae diuisionis quam posuimus membra breuiter

tangamus, dicentes, solitudinem corporis esse, quando quis corporaliter in aliquo loco ita constitutus est, ut nec comitem, nec poenitentem alium tunc temporis socium habeat, siue locus sit suapte natura solitarius, siue non. Quomodo dicere solemus de aliquo societate carente, solus est. Unde & in urbibus huiusmodi solitudo haberi potest. Iam quidem amasse credistur Imperator ille Domitianus, qui ut liberius muscas Psequeretur, in suo se cubiculo occulebat.

278쪽

L 183R PRIMUS. 2I9bat. Cuius vesaniam Crisipus Orator eleganter risit. Ab eo enim cum quaereretur, an quisquam cum imperatore esset, respondit: ne musca quidem. Haec autem solitudo ad lectionem, orationem,caeteraque spiritalia opera multu conferre putatur. Ideoq; non citra causam obseruatur ab

illiue ipsis, qui vel scietis, vel sapientis vel f pro sus incumbere volunt. Verum si sola sueri scilicet, sine solitudine cordis, nullius aut parui elim omeli, iuxta illud Gregorij in Moralibus iam si perius at lcgatum: quid prodest solitudo corporis, si solitudo defuerit metis Qui enim corporc ut idem ait remotus vivit, sed tumultibus conuersationis humans, terrenorum desideri

rum cogitationi se ingerit, no est in solitudine. Haec nihilominus, ut diximus, potest spiritalib exercitijs multum comoditatis asserre. Sed iam de solitudine loci agamus. Solitudo loci dicitur solitarius locus, inanis, vacuus,hoc est, a tumba seu frequentia hominum, praesertim eorum,

qui imparis sunt propoliti, seiugatus. Cuius quidem tres species traduntur, scilicet deserti, claustri, & tecti. QSecum suis cultoribus per tres aues, scilicet pelicanum, nicticoracem, &passerem designantur, & a Psalmista tanguntur, cum inquit: Similis factus sum pelicano solitudinis, factus sum sicut nicticorax in domicilio, is DdM Ium sicut passer solitarias in tecto. Per peli- Petis

canum, autem, quae auis est & nimiae maciei,& solivaga, significantur tum hei emi, tum heremitae ipsi, qui propter victus asperitatem macilenti sunt, & in desertis se continent. Per nicticoracem qui a publico remotus, &habitans in parietibus, hoc est, ruinis, ubi scilicet parietes stant sine tecto, noctζm amat, . R a dumis

279쪽

1 so DE VITA CARTvst A NAdumque aues aliae dormiunt, vigilat, sibiq; p rat estas significantur tum clauitrales solitudiis nes,tum solitari j claustralis. inippe qui ii publico semoti & in tuguriis ti bitares velut in nocte positi nesciri cupiunt idumque alij malum quandoque somnum dormiunt, ipsi & spiritalia ter,& corporaliter vigibnr, spiritales aeternosi cibos sibi parantes. Per passerem vero qui sol,larius siue unicus eli) solitudo tecti, siue etiam solitarius in tecto manens intel l igitur, qui ad alta virtutum euolans, laqueos vitat periculosos.

Praefatis solitudinibus localibus addi potest

quarta species, quae scilicet ex eis, aut aliquibus earum simul confici possit. Verum nominalis potius, quam realis huiusmodi additio videtur. Non enim ex tribus Una realiter confici,sed una quandoque triplici nomine denotari posse potatur.Exempli causa.Detur claustrum Cartus num in desertis sicut assolet extructum: Ca tussiana utique domus & deserti, & claustri solitudo erit, quin imo & cella Cariusiana tunc simul deserti, claustri,tectique solitudo,iure poterit vocitari,quod in deserto,claustroque comstituta, tectum sit solitariae vitae aptissimum. Non igitur semper realis est huiusmodi membroru distinctio,sed interdum nominalis Iam vero membrorum ipsorum tangamus descruptiones. Solitudo deserti locus est ab hominum praesertim eorum, qui alterius sunt propositi turba atque frequentia longius semotus. Qui quidem interdum saltuosus est, interdum montuosus, nonnunquam vallibus refertus,aliqado campestris & apricus. Visus enim communis deserta vocat loca, pene infructuosa, & oppidis hominumque habitatione longius segregeta. Loca

280쪽

l Lra ERPRIΜvs. 26 rLoca enim frugesera no ita proprie deserta siti. Loca quoque arboribus glandeseris plena, syl-uas Vulgus nuncupat, non deserta. Huiusmodi vero deserta solitudo, aliquando est remotior, interdum vero hominum habitationi vicinior, quandoque ampla, nonnunquam angusta. laelibet tamen accidentarie est solitudo. Loca enim, in quibus ingentes urbes nunc conditae sunt,antea vastae solitudines extiterunt. Ediuer soloca quaedam deserta traduntur,in quibus Vrbes olim fuerunt gloriosae. Diuina enim vindicta,urbes nonniiquam in deserta redactae sui,

cuius aliquando misericordia, quae diruptae fuerant,sunt in pristinam gloriam instauratae. Non igitur intrinsece & inseparabiliter, sed contingenter & respective locus aliquis solitarius dici debet.Sed reliqua prosequamur. Solitudo clauis stri dicitur, claustralis locus, hoc est, muris, si satis,aut aliqua huiusmodi clausura munitus,&ad solitariam vitam agendam institutus. Claustrum enim a claudendo dicitur. Igitur si ad agendam Vitam proprie solitariam, qualis elivita Cariusiana, claustrum fuerit ordinatum, tunc claustralis solitudo recte vocabitur. Si vero ad Vitam utcunque solitariam, qualis est coe-

nobilica, improprie dicetur claustri solitudo. Neque vero a stuatione,sed a vitae qualitate nu-cupatur solitudo claustralis. Si enim claustrum coenobilicum, hoc est, illorum qui socialiter vivunt, fuerit in deserto situm, claustrum quidem vere dicetur, sed tamen non proptereὶ VO-cabitur apte solitudo claustri. Ad vitae ergo c5ditionem aspiciendum est , si apte terminis uti velimus. Ex his colligere est, duo haec non omnino idem sibi velle, scilicet in solitudine esse,

SEARCH

MENU NAVIGATION