De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

16a DA VITA CARYvsr ANA& solitarie vivere. Vnum enim sine altero esse ;potest. Qiando enim populus Israel in desertis ' erat, solitudinem quidem incolebat, sed tamen l. solitarie non agebat. Denique solitudo tecti, est tectum solitarium, hoc est ab aliis semotum, &

solitariae vitae aptum, vel est in tecto, siue sacro, siue prophano, locus quidem secretior, in quem quis aptius se recipere, & ab hominum conso . tio segregare potest. Nonnulli enim turbas ho-

minum, negotiorumque strepitus fugere ge- stiunt, quibus tamen nec desertum, nec clau-

strum adire mens est. Itaque secretum, abdutumque locum, vel in aede sacra, Vel domo pruuata sibi dcligunt, ut ibi mores discutiant com- ponantque, Vel Orent, aut contemplentur, aut otio literario indulgeant, aut sapientiae potius . , , degustandae incumbant,aut demum libros cbnia ficiant posteritati profuturos. Hanc multi, sal τ- tem pro tempore, coluisse creduntur. In primis

coluit Iudith,quae in superioribus domus sus m- bi cubiculum secerat, ubi cum puellis suis sola' morabatur. Coluit quoq; Sara iunior, quae molesti js assecta, superius domus suae cubiculum τμ3. gratia orationis conscendit. Coluere etiam pro 7 tempore Helias&Helisaeus, quibus coenacula in ' superioribus domus consecta fuere. Coluit insuper Anna, quae non xecedebat de templo,ieiu-nijs& orationibus vacans. Coluerunt denique alij permulti,interdum perpetuo:,interdum ve- . ro pro tempore, ut facultas tulit, vel voluntas affuit. cui sibi incumbere cupientes, nec dese ii, nec claustri solitudinem ferre valentes aut volentes, secretiorem locum eligere, & spretis mundialibus curis, Deo sibique vacare curauere. Deniq: ut exterioris solitudinis membrum tertium,

282쪽

tertium, quod scilicet ex litudine corporis &Ioci conflatum est) prosequamur, dicamus, huiusmodi solitudinem esse, qua do in loco suapthnatura solitario, solitaria vita agitur. Et lisc quidem de qua potissimum agere intendimus in

extremam,& non extrema secerni potest. Quod quidem,cum de solitaria vita anachoretica agetur,apertius erit. Non enim solitudo vel extrema, et non extrema absolute dicitur, sed respective.Iam vero primae diuisiois principalis te tium membria, hactenus propter subdiuisiones dilatum, quod videlicet ex solitudine interioriac exteriori confectum nuncupaueramus, breuiter tangamus: dicentes, illud contingere, qua-do interiorem solitudinem exterior comitatur: quod & bene,& male fieri no dubitatur. Enimuero si cum bona mentis solitudine fuerit exte-tior sociata, dici non potest, quam pulchra reruspecies sit ad vitae perfectionem & acquiredam,& conseruandam. JE regione vero nihil scedius, nihil periculosius mala pectoris solitudine, cui adiuncta fuerit exterior, praesertim extrema. Tunc enim vitia licenter admittuntur, quae non tantum alios,sed & suum quoque aut horem saepius latentia, ad infaustum penitus exitium deducunt.Sed hactenus de solitudine. Nunc de solitaria vita agamus. In primis autem, ne quid nos fallat, considerare opus est,solitariam vitam trifariam quam

tum hic sufficit) accipi posse. Primo quidem latissime, pro ea quae separatim agitur, siue illa sit hominum, siue bestiarum. Quaedam enim bestiae suapte natura solitariae sunt, quae & soliilagae dicuntur, ut diximus: Altero vero modo non ita ample licet improprie, pro vita huiusmodi,

283쪽

16 DE VITA CARTUS IANA pquae ab hominum turba seiugata, solitudini ut 4 'cunque incumbit aut certe pro statu ad obser seruanda quomodocunq; solitudine instituto. Hoc modo quaelibet monastica vita proprie pia,pro nominis interpretatione diceretur selistaria. Monachus enim solitarius interpretatui inod&Hieron .ad Paulin. scribens, inquit: Si autem cupis esse quod diceris, Monachus,id solus: quid facis in urbibus,quae utiq; non s

solorum habitacula, sed multorum t Sed, saniam plerique eorum, qui de monachor ge censentur,parum solitudini incumbunt,eam, ob rem solitarij vulgo non dicuntur. Monachi quidem nomen quod eis secundum propriam . nominis interpretationem minime tribui deb ret,apud Vulgus retinuerunt , non autem solitari rij. Tertio denique modo, proprio quidem aci vulgato, capitur pro vita illa, quae segregatim ,

multitudine sic agitur, ut vel semper, vel periri semper,vel demia pro bona temporis parte, soli tudini incumbat. Enimuero, qui solitarii dii merentur, non solum eorum, qui disparissu' propositi, sed etiam eorum, qui eiusdem stat

. sunt, comercia refugiunt, aut certe no passim . eis versantur. Non enim eorum est studiu quo

utique singillare putatur passim ac frequenter cum alijs, etiam sui similib', conuersari, sed pου -

. tius alienum Vitare cosortium,seiunctoq; in ha-: bitaculo victitare. Hanc autem solitariam vitam, ', non ulli quibusdam volutariis diuisionibus par latiti sunt,in quibus excogitandis multu, sed, Duq .itra,laborasse putatur. Siquidem ipsam solitia. riam vitam partiti sunt penes modos vel propo ' sita, quibus vel suscipitur, vel agitur. Veru ςum haec sint innumera atq, incerta,non pos

284쪽

certa diuisio penes haec effici. Itaqtie parum artificiose prosecuti sunt. Ea de re, potissma Psal- Pser. ior. mistae vestigia siicut coepimus) scctantes,& a loco denominantes, dicimus triplicem esse vitam solitariam proprie sumpta: scilicet deserti, claustri, de tecti. Solitaria deserti est, quae seorsum multitudine agitur in loco deserto. Claustri vero est, qua in claustro solitario, hoc est, ad solitudine colendam instituto,vivitur. Licet enim agatur in multitudine, non tamen cum multitudine. Tecti aut, quae in tecto seorsum a multitudine ducitur. Interdum vero sub veste seculari, nonnunquam vero sub habitu a secularibus discreto. Haec autem latius prosequi nihil necesse

est cum satis ex his, quq de triplici solitudine dicta sun accipi queant.

De anachoretica vita, diuisione eius, ac multuanachoretarum generibuε.

IA Μ vero declarata solitaria vita, peculiariter agendum est de una eius specie praecipua, scilicet anachoretica, seu heremitica. Sed dices, pro quorunda sententia, solitariam, anachoreticam, heremi ricamq; vita idem sibi velle. Etenim pro eo de reputant non ulli solitudinε, an chore sim,& heremum. Vertim si comunis loquendi modus animaduertatur, videbitur inter ea nonnihil esse discriminis. Non enim solitarios oci solent anachoretas, seu heremitas nuncupare. Non enim anachoretae passim dicuntur, qui nec in deserto, nec claustro, solitariam sub Veste seculari vitam agunt. Dicamus ergo solitariam vitam quodammodo genus esse. Omnis enim anachoretica, quae & heremitica dictu

285쪽

166 DE VITA CARYvs IANAtur, solitaria est,&none diuerso. Eaenina,quae . sub veste seculari in loco quidem solo, non tamen deserto vel claustrali agitur , solitaria quidem est,non aut anachoretica. Dicamus ergo roctius, anachoreticam vita eam esse, quae sub habitu a secularibus discreto in solitudine deserti, vel claustri propriὶ solitarij agitur. Parum enim, in hoc negotio reseri, si locus ipse vel clausus, vel a clausura immunis sit. Sed hoc loco dices.

Anachoretae sunt, pro antiquorum Patrum sen-

tentia,qui soli per deserta habitant: igitur inepte ad solitarios claustrales anachoreticam vitam extendis. Respodemus primum eos, qui ita anachoretas nuncuparunt,appropriat seu restricthvocabulum cepisse, & nomen genericum vni suarum specierum,in qua solitudinis ratio plurimum relucet,tribuisse. Sunt enim anachoretae quidam prorsus extremi, alij vero non ita. Deprimis ergo passim locuti sunt antiquiores. Dicimus & aliter anachoreticam vitam bifariam

accipi posse . Vno quide modo generaliter,pro illa,quae sub habitu discreto, in solitudine deserti,vel claustri proprie solitarii, agitur. Hoc

modo anachoretae sunt, qui solitudinis amore succensi, a secularium se vestitu ac turba segre- gantes,& discretis in habitaculis separatim h bitantes, solitudini magnam operam nauant. . Altero autem modo stricte desumitur, pro illa, quae in deserto procul ab hominibus agitur. Non enim urbes,sed nec villas quidem, nec loca secularibus mixta,colit. Hoc modo anachoretae sunt, qui solitudinis contemplationisque. amore succensi,ab hominum consortio se longius separarunt, lique aut pene soli per deserta habitant. Hoc modo cepit Hieronymus, cum

ait:

286쪽

str Anachoretae sunt, qui soli habitant per deserta,& ab eo, quod procul ab hominil, 'recesserunt,nuncupantur. Cui astipulatus Rabanus, in Sermone de omnibus sanctis, vocat anachoretarum singulare propositu: quippe qui ut ali) per singula loca heremi in speluncis & exiguis cellarum tugurijs uniti, modico contenti pabulo, demorabantur: bestiis sociati, multi auibus sit h- ministrati, ciborum spernentes delicias, luxus

seculi calcantes, laudem temporalem no amantes, visum hominum fugientes, angelorii assueti loquelis, pluribus virtutum effulsere signis. Primo autem modo capiunt, qui religiosos vitam proprih solitaria in cellulis claustralibus agetes, anachoretas seu heremitas vocant. Nec inepte quidem.Tametsi claustralis solitudo non ita solitudinem colit, ut illa deserti , praesertim quae

extrema est: nihilominus tamen Vsque ad cosolitudini vacat, ut etia anachoretica dici mereatur. Quae quide ab illa d cferti quae scilicet claustralis non est distat, quod haec fit securior, illa vero periculosior. Haec semper hominum paris propositi commercium admittit, illa quandoq; refugit. Haec ducem habet, quem semper sequatur, illa tape sine ductore agitur. Haec videtur honestior, illa incultior. Haec votorum Doeno cohibetur, illa frequenter suo voto vivit. Haec demum commendabilis admodum obedientiae

merito putatur, illa saepe remissius acta parum frugis suis cultoribus affert. Sed iam anachoreticae vitae descriptione patefacta , eius quoque diuisionem subnectamus, dicentes, eam in genere bipertitam csse. Quaedam enim , laudabilis est altera vituperabilis, aut certe suspecta ac dissuasa.Cum autem laud bilem

287쪽

168 DE VITA CARYvs IANA Ihilem dico vel vituperabilem anachoretarum Vitam, potius de propositis seu sectis, quam de personarum meritis accipio. Laudabilis enim lest, quae debite suscipitur,debiteque agitur. Vituperabilis autem ac suspecta ea est,quae indebite suscipitur, aut certe agitur inepte. Si enim vistroque modo se habeat, hoc est, si math suscipitar, maleque agitur,nihil tetrius, nihilque iniceis Iicitis est. Hanc vitam sectati sunt Sarabait fictique heremitae, de quibus supra meminimus, cum de diuersis monachorum sectis ageremus. Hac igitur vituperabili dimissa, de laudabili tangamus: dicentes, eam generatim duplicem esse. Q asdam enim claustralis nucupari potest, quae scilicet insolitudine claustri agitur, Alia

Vero exclaustralis, quae extra claustrum agitur in deserto. Et haec quidem tripertitaeit. dam enim est claustrali utcunque similis. Altera vero magis distans, ae penε extrema. Tertia denique prorsus extrema est. Q aibus animaduersias, videre est, anachoreticae vitae laudabilis duo esse genera tantum, si diuisionem immediatam secteris. Si vero mediatam, quatuor. Quae iquidem, ut aptiora fiant, afferamus varios anuchoretarum modos, qui ad quatuor genera reduci posse , & genus aliquod anachoreticae via tae egisse, videntur. Primum genus est eorum,

qui claustrales dici queunt , quorum scilicet lpropositum est, cum alijs eiusdem conditionis in eadem solitudine claustri habitare, seiunctis in cellis victitare, silentio ac solitudini magnam operam nauare, & demum pro culto diuino persoluendo certis horis una conuenire. Qnod . vitae genus agunt Cariusiani. Nec iniuria quidem . Est enim caeteris humanius, securius, perfectius-

288쪽

I aER PRI HV1. 2D, sectiusque, quod plenius monstrabitur. Adde quod solitudinem colunt anguitiorem, quippe qui non sinantur passim vagari, nec pro Lo via uere voto, sed clausi, silentesque salutaribus incumbere rebus impelluntur. Iam vero alterum anachoretarum genus afferamus, eorum scili- cet qui solitariis claustralibus viciniores sunt, maioremq; similitudine cum eis habent. Quod vitae genus apud priscos frequentissimum fuit. Hi etenim tota hebdomata solitariam vitam in desertis agentes, Dominico die Ecclesiam diuina ossicia persoluturi conueniebant. Quibus de more celebratis, simul resectionem sumebat postmodum vero de suis vel tentationibus, vel alijs huiuscemodi negotiolis colloquebantur,&tandem alimenta stimentes, quae toti hebdom dae sufficere possent, ad sua septa reuertebantur. Et horum quidem, duo certe gradus fuisse videntur. Vnus eorum,qui diutius in coenobilica vita probati, vitiisque purgati, & demum ad singulare certamen idonei, ad maiorem vitae asperitatem, solitudinisque desiderium, & demum purioris cotemplationis amotem eximiis inum, claustra linquebant, desertaque petentes, tota hebdomata solitudinis potiebantur secretis. Qua consummata, ad coenobia sua diebus sestis redibant, ut diuinis rebus incumberent, vitaeque suae necessaria celebrata solennitate, mnibusque rite peractis)acciperent. De hoc numero fuit bona pars eorum, qui AEgypti solutudines coluerunt qui quidem ut Hieronymus ait de coenobiis exeuntes s excepto pane & sale amplius ad deserta nihil ferebat. Quem vivendi modu S.Patres qui de anachoretica vita meminerui multis laudib' prosecuti sunt, probarui,

289쪽

27o DE VITA CARYvs IANA consuluerunt suaseruntque. Etenim Patres ipsi vetusti cocorditer censuertit eum, qui ad vitam anachoreticam se conferre vellet, debere prius in cςnobilica vita exerceri atq; probari. Ex qui- me . bus Hieronymum in primis afferamus, ita consulentem ac dicente: De ludo monasterioruhmiuscemodi volumus egredi milites, quos her mi dura rudimenta non terreant, qui specimen couersationis suae multo tempore dederunt,qui omnium fuerunt minimi, ut primi omniufi rent, quos nec esuries aliquando, nec saturitas superauit, qui paupertate laetantur, quorum hubitus, sermo,vultus,incessus,doetrina virtutum . e stamμ. est.Cui astipulatus Cassianus, ait illos anachor

tas esse, qui prius in coenobiis instituti, iamq; in , actuali conuersiatione perfecti, solitudinis eloLM-- gere secreta.Concordat &his D. Benedictus, eos anachoretas nucupans, qui no contiersionis se

uore nouitio,sed monalterii probatio e diutumna, didicerunt cotra diabolum multoru iam si

latio docti pugnare, & bene instructi fraterna

ex acie,ad singularem pugnam heremi traseuntes,soli pugnare sufficiunt. Verum hi prςstantIL simi Patres de uno secundi generis anachoret

rum ex claustralium gradu squi caeteris visus est securior locuti sunt. Cui additur & gradus alter pene similis, eorum scilicet, qui in eade solitudine des Aeti, seiunctis in cellulis habitantes, Patrem unum & eum quidem presbyterii habebant,quem Abbatem nuncupabant, qui scilicet in communi oratorio, seu Ecclesia in deserto sita ad quam diebus Dominicis conueniebant)rem diuinam faciebat, sacraque eos comm nione donabat . Horum quidam ex coenobiis . . , egresti, ad ea postmodum non reuertebantur,

290쪽

sed aliis heremitici propositi cultoribus se iun- sentes,solitumnem colebant. Alij vero ex sec lari turba fugietes, atq; in heremum se recipientes, solitariae vitae rudimentis primum imbuebantur,deinde solitariὶ instar aliorum agebant. Et huius quidem secundi generis anachoretaruolim plenae solitudines fuerunt, Vsque adeo, Vt heremi in parochias versae viderentur. Nam in heremo Nitriae quinque millia distinctis in cellis habitasse Diuus Hieronymus tradit. Adde quod in eadem solitudine interdum diuersistere presbyteri,qui diuersis Ecclesiijsprserant. Siquidem in heremo Scythiae monachorum probatissimi Patres qui perfectione ac scientia omnibus, qui erant in AEgypto, monachis Ipraeminebant) fuisse reseruntur. In quibus numeratur Paphnutius Abbas vir eximius, &presbyter congregationis illius, in qua demoratum se fuisse refert Cassianus, cum quo in eadeheremo alij presbyteri tribus alijs Ecclesijs prς- sidebant, quod Cassianus ipse Collatione deciama satis innuit. Enimuero pro heremorum capacitate vel plures, vel pauciores anachoretae simul habitant, qui cum eo tempore penὸ ominnes laici forent, unum duntaXat presbyterum, si satis illis erat , habebant: a quo velut Curato , Parochiani Sacramenta sumebant. Cum vero in eadem heremi vastitate ingens anachoretarum copia Abbate seu Patre uno contenta esse non posset, pars una Vnum, alia vero alium stibi presbyterum sumebat. Istius ergo secundi generis anachoretae tota hebdomada solitudini iugiter incumbebant. Qisi exinpleta e suis latibulis prodeuntes, diebus Dominicis ut diximus una conueniebant. Et tandem

Di li

SEARCH

MENU NAVIGATION