De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3o2 DE VITA CARYvs IANA ' . mulieres etiam, quod mirum est solitudinem udi AE coluerunt.In quibus est Maria AEgyptiaca pe

Intis . catrix,quae quadraginta septe annos extremam frigνέ- -anachoresim tenuit.Pelagia quoque, quae & ipsa peccatrix, sexum virilem simulans, ac nunc

pationem, habitumque virilem suscipiens, in cellula clausa permansit. Eustosina insuper Vib go in singulari cella reclusa, longissimo tempore vixit. Denique aliae reperiuntur innumerabiles sceminae,quae solitudinem mirabiliter o seruarunt. Foelicia dixerim tempora illa, quibus non modo virorum innumerae acies,sed etiam fragilis sexus greges squamuis non ita mutiti seculum fugientes, miram solitudini op ram nauarunt.De quibus viri admodum docti, etiam solitudinis amatores meminisse leguntur. Non infausta quoque tempora quae paulo post successerunt) crediderim, in quibus ex radicubus illis,quas tetigimus, rami floresque egregij prodierunt. De quibus partim meminit in collationibus Patrum Cassii anus, qui &ipse mag-- U. nus heremita, & Diui Chrysostomi Discipstanira -- lus fuit. Sed &Chrysostomus ipse tres pulche rimos libros contra monastidae siue solitariae vitae vituperatores edidit. Post haec tempora frigescente deuotione, non tam copiose ac passim, ut antea, viguisse legitur anachoreticus feruor, quamuis & mirabiles viri solitariam vita, quantum tempora sive runt,sectati, sed non ita multi leguntur. In quibus fuit D.Benedictus, qui triennium extremam solitudinem incoluit. Fuit&Petrus magnus heremita, cui expeditionem cotra Turcas fieri debere, pro recuperanda terra sancta,diuinitus reuelatum creditur. Fuit&noster Bruno cu suis alumnis innumeris. Fuere

ruperatores.

322쪽

L1BER PRIMUS. 3oue denique alij diuersis aetatibus permulti solitudinis cultores, de quib' prosequi & lectori taediosum,& viribus nostris impar omnino foret. It que receptui canentes, conficiamus, solitariam vita si modo debite suscepta suerit & fructuosam inprimis,& excellente admodii esse , eam bob rem multis laudibus esse dignissimam, quippe cuius innumeri cultores inter Sanctos pro cipuos connumerentur. Sed iam ad alia perge dum est, nisi forte quicqua in ipsam solitariam vitam adhuc oblatrare Velis.

Multa tanguntur obiectiones solitariam vitam

improbantes. OELOCUT DR.

PVtasne,cum de s suis ac desertis agitur,liac

pergrandem sylva me sine sectione deser re vellet Erras, si hoc censeas. Est enim acuta mihi bipennis,quae huiusmodi materiam orti me secare nouit. Et, Vt apertius agam , certum est,solitariam vitam, & authoritatibus, & rati nibus permultis funditus improbare. Inprimis quidem sacrarum literarum authoritatibus: d inde sanctorum Patrum dictis: postremo Phil sophorum aliorumque id gelaus hominum sententiis. Igitur Vt primum sacrae tangatur auth ritates, dicit ur Genesis secti do. Non ek bonum h

minem esse solum. QHa nimirum authoritate in exordio generis humani damnata fuisse videtur solitaria vita. Ecclesiasticae quoque quarto, Sapiens quandam Vanitatem quam sub sole re perit considerans,de illo scilicet, qui unus est Nsecundum non habet, ita conclusit. Melius est ergo duos esse,quam νηu: habent enim emolumentum

323쪽

3o DE VITA CARTVsIANA societatissua. Si unus ceciderit,ab aeterosulci soli, quia cum ceciderit, non habet subleuantem,' dormierint duo, fovebuntur mutuo. Unus quomodo, cal et I Et si quistiam praualuerit contra unum, duo resistent ei. Vides ex his verbis magna sociat is vitae commoda,ὶ diuerso vero multa solitariae vi- . ' discrimina patenter inesse. Qyae sanhautho-' ritates vel solae sufficiunt ad reprobandam soli. tariae vitae singularitatem. Addamus nihilominus & sacrorum Doctorum sententias, quibus hoc ipsum luculenter conficitur. In primis o

currit grauis authoritas Basilii, qui rogatus, an eum, qui a mundiali conuersatione discesserit,

oporteat remotum esse,& solum, an vero cum' fratribus eiusdem propositi, eiusdemm animi vitam suam sociare:Respodit, in multis esse Itile vitam communem ducere cum his, qui eius- dem voluntatis sint atq; propositi. Qua respon- ssionem suam longo pulchroq; sermone pros quitur, in quo coenobilicam vitam multis Iamdibus efferens, solitariam vitam carpit, utpotEquae bonis illis, quibus vita communis affatim reserta est,careat, multisq; E diuerso detrimemtis abundet. Cui astipulatus sacer Hieronymus, - solitariam quoque vitam carpere ac dissuadere palam visus est. Enimuero cum Rusticum Gab

zδ tum ad seculum destituendum, monasticamque

. . vitam arripiendam cocitasset, ne solitariam vu

'' iii susciperet dissuasit, hoc modo dicens: Prumum tractandum est,Vtrum solus, an cum ali, in monasteri, vivere debeas.Μihi placet,ut ha-' ' beas Sanctorum colubernium, nec absq; duct reingredia is Viam quam nuquam ingressus es, statimque tibi in partem alteram declinandum, ut errori pateas,plinque aut minus ambules,qua ' necesse

324쪽

LI HER PRIMUS, Iosnecesse currens lasseris, moramque facie, obdormias. Post quae verba Hieronymus ipse Dist. iis multa subiicit pericula, quibus solitaria vita obnoxia est. His patribus assentitur D. Bermrdus, qui sanctimoniali cuida Trecenti quae asperioris vitae desiderio coenobium suum deserere, ac heremum adire volebat in consuluit, ne id faceret, hoc modo dicens : Volenti perperam agere,& desertu abundantiam habet, & nemus umbram,& silentium solitudo. Malum quippe,

quod nemo videt, nemo arguit. Vbi autem non timetur reprehensor, securius accedit tentator,

licentius perpetratur iniquitas. Et subdit: In nemore lupus habitat. Si sola ovicula Vmbras nemoris penetras,praeda vis esse lupo. Vidis quam concorditer his pulchris sanctorum Doctorum, sententiis solitaria vita carpatur,dissuadeaturq;.

Denique Philosophorum dictis vita solitariam' legimus quoq; reprehensam fuisse. Siquidem Plato Philosophus insignis homi ncs hominum et t..causa progenitos esse professus est. At vero quil solitariam vitam agunt,perinde faciunt,ac si proi alijs iuuandis minime essent conditi. Aristotelcsi quoq; philosophoria facile Princeps primo po- 1 liticorum astruit, homine naturaliter esse anui mal sociale atque ciuile, proinde inquit eum,s qui caeteris non communicat, aut Deum aut be- , Riam esse. Concordat Cicero eloquetiae parens, cicer si cum asserit no necessitate, sed natura profectami esse hominum societatem. Idemque libro deii amicitia ait,naturam solitariu nihil amare. Sed ν & Seneca Vir admodum seuerus, & ipsis quoque horrendis solitudinibus asperior, solitudinem, breui sententia damnauit,cum inquit: Solitudo ι omnia nobis mala persuadet. Denique Poeta

325쪽

ouid

de remedio amo. eis.

366 DE VITA CARYvs IANA quidam, cum antidota quaeda contra lasciuum amorem traderet, loca sola esse cauenda praecepit. Qitibus animaduersis, dubium non est, solitariam vitam semper a grauissimis authoribus fuisse & reprehensam,& dissuasam. Sed iam auctoritatibus rationes sub ijciamus, quarum pruma sumitur a multiplici similitudinis desectu. In primis quidem reprobatur solitaria vita a d sectu similitudinis siue exempli. Enimuero cum triplex sit subi imis vita, scilicet Apostolica, Coelestis ac Supercoelestis, quam caeterae,qui probae sunt, debent aemulari: conitat eam,quae nullam illarum imitatur, probam non esse,at ita

est de solitaria vita.Non enim si militiidinem illam habet, quam Apostoli religiosae vitae fundatores,in Apostolicis Actibus docuisse tradutur. Nec coelesti quoque vitae similis est,utpote quae singularis non sit, sed prorsus socialis. Nec donique ullam habet similitudinem ad illam supercoelestem supremam 9ue Vitam, quippe qua solitaria non sit. In illa enim beatis lima Trinutate non admittitur solitudo. Solitaria igitur ubia, quae supremae illi ac summae conformis non est, reprobationem meretur. Vt enim lex,quae suprems legi consentanea non est,bona non est: ita & de vita putari debet. Secundo, reprobatur solitaria vita a desectu seu carentia recti finis,ac priuatione eorum bonorum, quae in vita soci

ii reperiri solent, quandoquidem nullo recto fine suscipi potcst solitaria vita. Deinde nullis salutaribus modis agi posse videtur, cum bonis

omnibus viduet, quae proba Vita conserre aD sueuit,& consequenter detrimenta multa asserat, quae Basilius in sua regula tetigit. Etenim

ut dicta eius perstringamus) solitaria vita non

sati

326쪽

satis est ad ea, quae sunt humanae vitae necessaria. Quod enim deest, ab alio quaeri non potest. l GDeinde non quae proximorum , sed quae suas scint quaerit: charitatem itaque offendit. Num sinit solitarium ad sui, suorumque flagitiorum

notitiam, purgationemq; pertingere, cum nul-Jhis adsit, qui solitarium ipsum arguere queat. Diuinorum quoque mandator u plenam obser uantiam impedit,integram mysticorum meminbrorum harmoniam dissipat, dum ea fugit, quae ad communem pertinent utilitatem. insufficies est ad omnium donorum Spiritus sancti susci ptionem. Non enim tanta donantur soli, qu msocialiter viventi . Talentum abscondit, redditisque inanem sui domini pecuniam. Ad pellendas hostis insidias miniis & cauta est, & robusta. I Jultis quoque periculis obnoxia est,praesertim cum neque quid sibi abundet viiij, neque quid

desit virtutis, agnoscat. Materiam omnem vim tutem, ac proinde virtutes ipsas excludit. Denique & fructu orationis communis, & spiritali iucunditate, & demum alijs commoditatibus, i quas vita socialis conferre solet,prorsus viduatai Est igitur plane reprobanda, quae tot impediti bona, quae faciliori labore in sociali vita haberi

possent. Secunda ratio praecipua sumitur e di-ὶ uerso, ab excessu multiplici, scilicet vitiorum, i illusionum,grauium tentationum, aliorumquei periculorum, quibus solitaria vita nimiu abuni dare consueuit. mantum enim vitiis obno- Maeon mi xia sit solitaria vita, satis Hieronymus testatur, qui ad Rusticum monachum scribens, ita in-

quit. In solitudine cito surrepit superbia, & sit parumper ieiunaverit, hominemque non vide-

327쪽

Wg DE VITA CARTusIANA sui, unde& quo venerit, intus corde, foris limgua vagatur. Iudicat contra Apostoli voluntatε alienos seruos. Quo gula poposcerit, porrigit manum.Dormit quantum voluerit. Nullum v retur,facit quod voluerit. Omnes inferiores se putat,crebriusq; in urbibus, qua in cellula est. Et inter fratres simulat verecundia, qui platearum turbis colliditur. Et post multa adiungit. Vidi quosdam, qui postqua renunciauere seculo,uestimetis duntaxat & vocis professone, n6 rebus, nihil de pristina conuersatione mutasse. Res familiaris magis aucta, qtia imminuta. D nique paucis interpositis, s biungit. Pleriq; artubus,& negotiationibus pristinis carere non pos sunt,mutatisque nominibvis institorum, eadem exercent comm crcia, non victum, & vestitum quod Apost. praecipit in sed maiora quam seculi homines emolumenta sectantes. Vides ut Hio. ronymus palam fateatur, solitaria vitam superbialitemeritatis,arrogantiae,praesumptionis, g lae, torporis, auaritiaeque vitiis obnoxiam esse. Sed&illusionum, errorumq; plenissimam esse, testatur ibidem Hierony. ipse,cum ait:Sunt qui humore cellarum,immoderatisq; ieiuniis,tidio solitudinis,ac nimia lectione, dum dieb' ac noctibus auribus suis personant, vertuntur in m lancoliam,& Hippocraris magis fomentis, qua nostris monitis indigent. inibus Hieron. dictis astipulantur multoru solitariorum exempla, de quibus partim meminit Cassianus,partim in ubiis Patrum,alij que locis reseruntur, quibus plane constat, litariam vitam viti is atque fallaci supra modum resertam esse . Testantur & hoe

ipsum experientiae quotidianae. Vbi quaeso piciabundat,quaci in solitudine praesertim non e

328쪽

trema imbitio Ubi plus of ficiorum callida o cupati . Vbi murmui Vbi superbia alienae vitae contem ptiua Vbi Droprii sensus ab udantia Ubi pertinacia' Ubi praesumptio atq; arrogatias Vbi grandis eleuatio' 'bi aestimatio sui suarumque virtutum ac literaru Ubi opinionu,culparumque propriaru desensit,' Ubi inobedientia' Ubi correctionis intoleratia' Vbi inuidia'Vbi odivi Vbi detractio Vbi seminatio discordiaei Vbi machinae ad alios co fundendos excogΤtata Vbi conspirationes' Vbi Zelus & contentio' Vbi gulat ubi cupidita ubi proprietas insatiabili, bl curiositast ubi ira atque impatientia. Vbi d

mum citera vitiorum atque errorum portenta,

magis inuenire eit, quam insolitarii vita ' quae

cum passim admittantur, nulla tamen Vera poenitudine expiantur, scd ignorantia, vel incuria, vel mala consuetudine aut defendutur, aut negligutur. Nonne igitur merito reprobada est huiusmodi vita,quae tot ac tantis vitiis erroribusq;

subiecta est y Adde quod grauissimis sit tentati nibus, alijsq; periculis admodu patens. Etenim praesertim illi, qui piὶ volunt vivere in solitudine interdum , secularibus absentes taxantur, saepenumero corroduntur, lacessunturq; a salsis fratribus cum quibus victitant. Assidue vero dcemonibus insidiantibus oppugnantur, & modo apertis ac violentis immissionibus, modo vero occultis & inopinatis tentationum machinis incredibili modo torquentur. Denique per seipsos callidissimi hostes facere nequeut, hoc P suos,id est, miseros perditosq; monachos consequi moliuntur. Q iis ergo solitaria vitam commendare audeat ' imo vero quis reprobare non possit, Vtpote quae tantis periculis obnoxia

329쪽

3ro DE VITA CARYvs IANA . r est. Sed iam tertiam rationem principalem addamus, a multisatta ineptitudine ac inutilitate sumptam. Enimuero solitaria vita nulli hominum generi apta est, sed omnibus prorsus inep- i ta putatur. Non enim persectis cosummatisque viris idonea, sed potius noxia est huiuscemodi vita. Siquidem viri huiuscemodi sociale vitam agentes,& sibi & caeteris utiliores sunt, quam si solitari. agerent. Sed & inept E solitudine pet rent,quod & maioribus se meritis, & proximos vitae exemplis citra causam frustrarentur.Nulla' enim iuiti petendae solitudinis causa, scilicet ps. riculorum vitatio,in huiusmodi viris perfectis locum habet, utpote quibus nihil immineat ex alieno consortio periculi.Non igitur talibus ap- ta est solitudo. Sed nec viris imperfectis idonea est,quandoquide doctis&sanctis grauiter incusantur, qui vel moribus inconditis, vel viiijs, necdum plenariὶ excoctis, solitariam vitam a ripere praesumunt . Adde quod nec doctis viris opportuna est solitudo, quippὸ qui potius immortales animas, quam perituras sylvas colere,& creditum sibi sapientiae talentum caeteris imis partiri debent. Denique viris quoque illiteratis prorsus inepta est solitaria vita, utpote grauissi- lma,&periculosissima. Grauissima quide, quod isteste Senec otium sine literis mors sit, & viui j

hominis sepultura. Periculosissima quoque, quod indoctus sine doctore varia huius vitae' pericula, coecosque errores nec nosse, nec vitare possit. Sed quos precor in solitudinem im- : pellere Vis, aut etiam admittere, nisi perfectos vel imperfectos,doctos vel ignaros i quib' chminepta sit sui probauimus censendum est, earn nulli hominu generi aptam esse. sed iam aliam

330쪽

LI AER PRI Μ Vs. suaddamus rationem, multo nocumento atq; ininium desumptam.Siquidem vita solitaria omnibus noxia est,&iniuria. Et primum quidem si1-bijpsi,quod satis exsuperioribus liquet, quibus ostensum est, eam & in bonis defectum, & in malis excessum pati solere. Parentibus quoque iniuria est,' quippe quae sua spe turpiter eos se stratur. Illi enim liberos suauiter alendos,imbuendosque diligenter curauerunt,ut & solatio de adiumento sibi postmodum serent, & tandε suae senectutis consulerent incommodis. At vero ab his,qui solitudine adeunt, sua prorsus non modu fraudantur expectatione, sed squod grauius eii multis assiciuntur doloribus. Dis enim nesciat, eos, qui parentes solitariae vitae gratia

destitutit ac negligunt,multo eos mcerore, mutitisque lachrymis conficere , & seris ipsis crudeliores suo discessu perimere solere Deniaque caeteris omnibus, totique reipublicae iniuriam saciunt. Non enim proximorum necessitatibus succurrunt, imo nec compatiuntur quudem,quippe quas, ab humano consortio pro sus seiugati,compertas non habent.Nec demum reipublicae opem serunt, pro qua tamen iuua da omnes ab omnibus nerui intendendi sunt. Est igitur vita huiusmodi omnibus perniciosa iniuriaque. Denique ut postremam tangamus rationem haec Vita est inconsiderationis, temeritatisque arguenda.Inconsiderationis quidem, quod ea nititur maximis laboribus, grauissimis-6ue periculis in solitudine consequi, quae in humana societate facilius assequi posset. Nonne, obsecro,possunt virtutes omnes ad salutem nocessariae in humana societate compararit Anqui urbes habitant, possessionesque

SEARCH

MENU NAVIGATION