장음표시 사용
351쪽
3ro Da VITA CARYvs IANAliteris sanctis, vel Doctoribus alijs, qui solitariam vitam laudauerunt,aduersari gratis voluisse. Itaque non ipsam solitariam vitam,sed ineptum suscipiendi agendique modum reprobarunt. Q ibus animaduersis, difficile non erit Philosophorum authoritatibus respondere . Dicitur enim platoni, solitarios ii vivunt, ut decet homines caeteros quam maxime iuuare, quemadmodum liquet ex Augustini dicti x supra recitatis. Dicitur & Aristoteli, hominis naturam societatis ac solitudinis ex se ancipitem esse.Idci co eum, qui propter ineptitudinem saeuitiarnq; morum, solitudinem ferre non possit,bestiale debere censeri. Enimuero qui diuinae contemplationis causa debite solitudinem susceperit, deum, hoc est,diuinum hominem esse. Dicitur quoque Ciceroni, societatena non esse perfecta natura ,hoc est, ab exordio naturae,quado prumus homo solus conditus est..ia de re non est societas homini ita naturalis, quin eam saluo iure naturae) deserere queat , Ut conditori naturae plenius obsequi possit. Dicitur insuper Senecae, solitudine vagam,ac inepte occupatam mala CIasiggerere solerer sed si Pratio e actitata uerit,& mala profligare omnia, &bona incredibiliaco ferre. Deni q; dicitur Ouidio caeterisq; 'id genus hominibus, solitudine praesertim extrema extrema . &assiduam ab his esse cauendam qui adhuc passionibus grauiter agitantur, quibus necdum reis luctari amieuerunt. Cauendam quoque esse ab
his,qui adhuc & moribus leues,& vita incompositi sunt.Talibus enim prorsus inepta est extrema solitudo De perfectis autem ac probatis sufficienter aliter sentiendum est, quod satis iam diximus. Eam ob rem ad rationes dissoluendas
352쪽
accedamus. Ad primam igitur obiectionem,quet inprimis agit de triplicis similitudinis defectu, dicimus primum quoad defectum similitudianis Apostolicae vitae, solitariam vitam similitudinem quandam habere ad vitam illa quam Apostoli post resurrectionem dominicam tenuis
erunt. inandoquide interdum conleplationi, cum sibi per facultatem licebat, interdum v ro actioni incumbebant, eaque de re mixtam Vitam agentes, putantur tam solitariae,qu in socialis vitae exempla tribuisse. Quod autem e pressius viis comunis obseruauere commertit',
hoc ideo factum creditur,ut & suo officio sati facerent quod ad praedicandum Euangelium, docendumque populum praecipue institutum
erat di etiam innueren eum, qui solitariam vutam obire desiderat, primum opotere in soci ii vita exerceri. Denique licet rudimenta quae dam cuiuslibet votivae religionis dederant,non tamen omnia; nec oportuit eos quemlibet pro batum vivendi modum ipso opere inonstrare.
De similitudine autem vitae coelestis dicimus, vitam praesentis seculi in aliquibus conformem illi esse debere, in alijs autem vel non posset, vel 'non esse necesse. Debet enim vita praesens il lam 'coelestem pro viribus referre, in ijs quae iustitia flagitat, utpotὶ Deum amando, laudando, venerando, ac benedictae eius voluntati obsequendo. In iis vero, quae Vel merita, Vel viri tes , vel statum vitae impediunt aut secludunt,imitari vel non potest, vel no debet,Vtputa nitulo labore fatigari, nullo dolore torqueri,nullore ortis metu assici, nullis demum attingi incommodis: sed ediuerso in grauissima requiemanere,laetissimam prorsus agere Vitam, Vultui X son
353쪽
;D DE VITA CARYvs IANA conditoris iugiter assistere, & demum inseps Arabilis, ac sine ulla dissonantia iucundae societa- ltis amoenitate, caeterisque omnibus sine fine po- ltiri. In his enim vita haec calamitosa non potestillam beatam fmulari vitam. At potius qui ad illa peruenire satagit, contraria sectetur opus est, lvidelicet labore,dolore, tristitiam,metu,fame,
sitim,frigus, calore,morbos,tentationes,tribuislationes, & caetera huiusmodi innumera,quae in illa sodilici vita minime reperiuntur. Quantu voto ad commune consortium, de quo maxime
quaestio est,dicimus, possibile non esse,consor tium illud iucundissimum prisentε vitam pro
sus imulari. At vero quantum humans imbecillitati per facultate licet, putamus spiritale consortium,quod per charitatis unionem etiam im ter absentes efficitur,semper sectandum esse.De corporali vero consortio dicimus, suapte nat ra indifferens esse. Potest enim bene, potest&mal ε iniri. Verum saepenumero noxiam putamus esse huiusmodi societatem, quod exempla penὶ innumera docuerunt. Cosuitὶ igitur agut, qui eam pro ratione fugiunt, spiritali commeristio, solitudineque vitae prorsus contenti. Quod
cum selitarij essiciant,nihil est quod in hac parte incusari debeant, maximε cum illi intendant unitati, cui illa coelestis societas incessanter v cat. Denique quo ad solitudinem vitae superci testis, qua solus Deus vivit: Respondemus pria smum in ipsa Diuinitate nec societatem, nec solitudinem admitti solere: ea propter vitam iulam nec socialem, nec solitariam esse, quemadmodum saltem usitate vocabula capiuntur. N6
enim ibi societas ut in creaturis reperiri potest cum ibi tres personae 'num sint essentialiter,
354쪽
Lra ER PRIMUS. 3 3 quod rebus caeteris nunquam conuenire potest, nec Solitudo quoque a Sanctis ibi pauim recipi. tur, sicut nec diuersitas. Sed cur ital Nepὶ quod pro usu Sanctorum, diuersitas unitatem naturae tollere, & solitudo personarum excludere pluralitatem videatur: quae duo pietas Christiana prorsus abhorret. 5 licet unum solum Deum
fateatur,non tamen in tanta eum solitudine colit, ut consortium omite secludat, cum ibi sit se relativa distinctio, & inseparabilium Trinitas personarum. Itaque solitudo, quae pro usu Sanctorum huiusmodi tollit consortium, ab illa summa trinitate reiecta est. Non igitur propriὸ loquendo more communi illa dictio solus Cathegorematich sumpta, scilicet pro solitario, Diuinis vere addi solet. Non, inquam, hoc modo sumendo,sunt huiusmodi propositiones ad . mittendae, ius,id est, solitarius,pater est Deu , solus pater creat,solus filius gubernat,solus Sp ὶ- ritus sanctus inspirat.Alioqui conceditur & s ne) illa, solus Deus est, cui & dicitur, tum ssanctus,tu solus Dominus,tu solus altissimus It
su Christe. Deinde nihilominus respondemu , ' cvitam illam supercaelestem ac summam sane in-
telligendo,&socialem, &solitariam dici possci
Singularem,inquam, ratione naturae siue essenistiae, quae penitus Vna est. Socialem vero ratione
suppositorum, quae distincta quidem sunt, sed
diuersa substantialiter non sunt. Vnum enim sunt in essentia, quae tribus illis communis est, quod in creaturis nullo modo potest inueniri. apropter vita illa suprema a vita creaturara longissimὶ distat. Denique respondemus,ijs no 'obstantibus, humanam vitam, siue socialis, siue
singularis sit, illam supremam vitam imitari
355쪽
LIBER P Rr Mus es 32sbus iugiter diluunt.Non igitur aliena vel reprPhensione, vel admonitione indiget. Insuper diuina madata diligentius obseruates, & charitatε Dei ac proximi liota mente retinentes, se pulchra sanaq; mystici corporis mebra exhibet,c5munem curant utilitatem,& coelestia quoq; d na quando opus est percipiunt, Vtpote sanitatu gratiam,discretionem spirituum,mysteriorum reuelationem,prophetiae munus,& caeter,s quoq; Virtutes ac dona, quae vetusti solitarij passim habuisse leguntur. Adhaec talentum sibi creditu optime limpertiuntur,quippe qui tomnem tum
corporis tum mentis suppellectilem rebus coelestibus impendant, terrena despiciant,& de cotilatis sibi bonis quibus iugiter ad creatoris laudem utuntur perpetuas gratias agant. Adde Φvirtutibus abundantes mesa omnia profligant, versutas hostis quas apprime norunt dividant insidias,tentamina rident, & omnes illius pompas, quibus incauti nonnulli quandoque salsi sunt,fidei mucrone dissipant. Denique participes omniu, quae timentibus Deum bonorum fiunt, increditi iucunditate saepenumero afficiuntur,nec illas demum patiuntur mole litas,quet 'odorem unguentorum disperdere, atque in societate sis pius & offendi,& offendere solent. Sed quid verbis opus ' Esto solitaria vita debite sus cepta formaliter non haberet illa, quae in laudabili.societate reperiuntur, bona habet tamen ea vel eminenter, vel certe aequivalenter. Vacate- cui vacat
nim uni, quod multis non solum comparatur, sed etiam praesertur.Vacat,inquam, diuir ε contemplationis Dblimitati, quae omnem actionum energiam complectitur. Vacat denique charitatis perfectioni, quae instar auri se habet
356쪽
Vt enim aurum caetera metalla, ita & charitas omnes alias superat virtutes. cuemadmodum igitur mentis inops ille putatur, qui taxat eum, qui ingentem auri copiam habens, caetera m talia non habet, ita & ille satis compos credendus non est, qυi solitarios insimulat, qui tamendi aurum charitatis copiosissimum, &pretiosis simas contemplationum gemmas habent.Sed de his iam satis. Ad secundem obiectionem principalem,quq agit de multiplici excessu, dicimus inprimis quoad vitia solitariam vita,si debite suscipiatur, viati js salie laetatibus obnoxiam passim non esse.
rantum vero ad tentationes & pericula, sat mur, ea nonnunqua in heremis esse, sed no tanta, quanta solit in humana conuersatione reporiri. Adde quod haec omnia diligentes solitarii, diuino munere praediti salubriter euadui, holtubus non cedunt,& denique contra pericula omnia se magna accuratione muniunt. inod igitur D. Hieronymus asserit in solitudirie superbiam surrepere,& alia quoque vitia suboriri s Iere,intelligendum prorsus de iis, qui vel ineptὸ solitudine adeunt, vel in coepto proposito diligenter non perseuerant,quod profecto in omni statu,gradu,& conditione inuenire est.Ea propter no magis a te vituperanda est solitaria vita, quam socialis.Non,inquam,vituperanda est si litudo, sed qui in solitudine perperam versantur, quorum nonnulli sed aliorum quidsi comis paratione, pauci leguntur inscelices exitus h buisse.Sed cur ita Nempe quod vel intempestiue solitudinem petierunt, vel coluerunt neglusentius,vel indiscrete se habuerunt, vel demum de se praesumςntes, alienaque consilia aut fastu
357쪽
LI E ER PRIΜvs. dientes, aut non satis curantes, iusto Dei iudicio in multa detrimenta & mentis & corporis inciderunt. Vnde,obsecro, solitariis nonnullis contigit mentis alienatio, quae interdum prosesus amentes, nonnunquam vero semistultos
reddidit, nisi ab indiscretione latentique s perbia , qua nec senioribus, nec expertis ausentire voluerunt ' De alijs vero, qui rationis usum habentes math profecerunt , vitiisque multis se contaminantes, duros saepenumero latitudinis labores piissidere,nihil reserre opus est, exemplorum plena sunt omnia. Sed nec expedit quidem de miseris nostri temporis moribus quicquam afferre, praesertim cum eo insaniae res deducta sit, ut plaerique generalem de vitiis disputationem, in suam relirant contumeliam e quicquid vel generatim dixeris, vel
scripseris, in suggillationem sui factum esse potant,eaque de re turbantur non leuiter,grauiter
stomachatur,& monitorem ipsum perosi, nonnunqua reipia,frequentissimὲ vero tabifica lingua persequutur.Deniq; sua commotione, quales intus sin satis indicant.Itaque miseriae huius rationem habentes, interim dissimulamus, maxime cum noster oblocutor multa depromps rit, quae pro dolor veritate non abhorrent. Nihilominus tamen concludamus , solitariam vitam suaptE natura, nec malam, nec Vitup rabilem esse,sed eos plane vituperijs multis esse onerados,qui in tam alto, nobiliq; statu demisi
se nimis ac turpiter se gerunt. Iam vero tertiae
obiectioni principali respodere pergamus, sup- ponentes quod supra diximus) solitudinem tribus aptis modis suscipi posse. Primo quidem sa-
inprimis sufficiεti probatione in monasterii
358쪽
Dg V1TA CARTVsIANA .i ludo, qui modus olim usitatissimus, &a sanctis - fusti, quoque passim suasus ac probatus fuit. Deinder P suscipi potest experimento prius facto sub alicuius probati senioris magisterio,vbi monasterii non suppetit disciplina, quod satis etiam in
principio frequens fuit apud antiquos anach retas . Nam & multos Antonius discipulos habuit , qui ex seculari conuersatione ad eum se
ςoptulerant, & Antonij quoque discipuli postmodum seculares ad se confugientes admiseriit,
docueruntq: diligenter, quod satis instructi so-rent quo ad singulare certamen cum hoste ver suto conserendum .Denique alio modo, scilicet
peculiari Spiritussancti inspiratione apte solitariam vitam interdum suscipi posse, quorundam exempla docuerunt. Sed quoniam paucissimi fuere, qui hoc speciali munere quod passim cognosci non potest in donati sunt, eam ob rem in exemplum trahi no debet. His suppositis, a calce incipientes,respondeamus, eorum, qui ex se culari conuersatione solitudinem praesertim extremam ) nulla facta probatione aggrediuntur,suspectum esse negotium. Si dixerint, sepeculiari afflatu instigatos deserta petere, ipsi viderint. Enimuero ii nos audire voluerint, hor-I.Da. . tabimur probandum esse spiritum, an ex Deost. Afferemus quoque pericula quae obtingere solent ijs,qui ante legitimam probationem heremos adesit, addentes multos fuisse hoc modo delusos . Denique ante oculos ponemus altit dinem viis, quam suscipere non trepidant. Quibus si assentire noluerint, sed pergere in coepto decreuerint,pergant. Nostro enim officio sumcti sumus:potest autem fieri,ut res bene habeat, potest fieri etiam ut math. Expectandus, ant quam
359쪽
LIBER PRIΜVS. 3r' quam iudicetur negotiu ipsum, finis erit, quandoquide a quo spiritu ducti sunt huiuscemodi,
non exordium,sed progressus, aut certe exitus
probabit. Sed hos qui rarissimi fuerint mitas 'facientes,dicamus secundum suscipiendi modii longe tutiorem esse, si tamen probati huius diseciplinae magistri possent hac tepestate, Vt olim, reperiri. Non enim consultum est quibusdam nostri temporis barbatis se committere, quippe qui nec in re solitaria quicquam capiunt. & anthmagistri esse coeperunt,quam discipuli. Hos igitur fugiendos tanquam pestem quandam tete rimam quod iam supra diximus potius cense mus. Si tamen Sanctus atque probatus quispiam inueniretur,posset solitaria vita sub eius magusterio probanda suscipi,& postmodum sine ullo consortio agi. Sed iam alium modum qui pri- i. mo Ioco positus,& caeteris securior atquei usitator diei us esto prosequamur, dicentes, si scelici
tatem tantam haberent nostra tempora, quan
tam illa vetusta quibus anachoreticum decus florebat habuere,eos putaremus in solitudinem etiam extrema admittendos, qui susscienter in monasterio probati ad tantae vitae culmen digni aptique Viderentur, hoc est, qui iam perfectione assecuti forent: debet enim & sibi ipsi per se sufficiens esse, &perfectionem quoque habere, qui omnino solitarius vivere cupit. Alioqui praeuaricatur. Debet itaque pro consuetudine exercitatos habere sensus ad discretionem boni& mali,ne scilicet noxijs pateat erroribus. DG rim ei. bet, inquam,posse quae contemplanda, quae age da, quae Vitanda, quae demum pro illius propositi tenore obseruanda sint. Debet quoque multum fecisse periculum in distortis affectionibus NX s repri-
360쪽
reprimendis, profligandisque tentationibus,s . me toleranda,perferenda nuditate,sectandis vitae illius asperitatibus,&demum aliis id genus obseruandis, quae Hieronymus, Cassianus, Benedit' us,alijq; probatissimi Patres de anachormiis loquentes tradiderunt. Sed dices: Nulli hoc tempore sinutur monasticis claustris egredi ad anachoreticam vitam agendam. Fatemur, illud propter pericula multa, quae ob facilem disces.sum a claustris quondam obtigere, a multis iam seculis non fuisse permissum, eaque de re multis de caussis,quas dicturi sumus, solitarit vitam prorsus extremam paulatim rebus humanis exulasse, , adeo quidem, ut vix ulla eius vestigia possint uspiam inveniri. Nihilominus diui a
clementia humanae consulens utilitati, aliam s litariae vitae speciem, honestiorem quidem ac securiorem,scilicet Cariusianam, suscitavit,que non solum doctos atque perfectos susciperet, sed etiam alios, qui bonam geretes voluntatem, ad id negotii videntur opportuni. De his autem uberius persequi certum non est, quod hac temporum Rece non sint, qui extremae anachoretis vestigia sectentur ut decet, Ea propter ad quartam obiectionem principalem accedamus, dusentes, solitariam Vitam multum semper humano generi profuisse quod Sancti Augustini
authoritate comprobauimus) nec ulli prorsus
iniuriari esse. Φod si parentes propter liberorum discessum se moerore conficiant, ipsi vi- derint. Deberent equidem multo propterea a fici gaudio, immensasque agere gratias, quod tali prole donati sunt. Sunt haec anilia dimitta.
. mus. Quantum aute hoc tempore prosit ea,quae