De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

cuius Bruno antὸ Praeceptor fuerat recordatus sapientia probitatis, praecipueque discretionis, quibus Brunonε ipsum affatim praeditum nou rat, accersire curat, eum inprimis sibi oppore num sere, seque multa illius ope faciliter pro raΕcclesiastica facturum arbitratus. Quidam putant Brunonem statim ab Vrbano, postquam Pontificiusuisset adeptus, vocatum fuisse, quos legitima supputatione prorsus errare luculem ter ostenditur. Clim enim ordo Cariusianus, oia. quem anno octogesimo quarto supra millesimucoepisse passim dicunt, circa finem pontificatus μι

Gregorijseptimi sumpserit exordium, & inter

Gregorium , &Vrbanum paritum fluxerit in tWteruallum solus enim Victor medius fuit, qui paruo i re sedem tenuit, post cuius obitum sedes ipis menses quinque vacauit fieri n5 p test,ut Bruno Canusiam,quod tamen ipsi fatentur, sex annos coluerit,&statim ab Vrbano ipso post suam creationem accersitus sit. Non igitur

dicta sibi constant Dicamus igitur id quod vero

propius videtur, ab Urbano Brunonem Voc

tum fuisse post aliquot sui Pontificatus annos, eum scilicet maioribus sorth negoths curisque pressus, Brunonem sibi notissimu multam suis

rebus opem ferre posse putauit. Quando autem Vocauerit, parunt curandum est, cum satis comstet,Brunonem ab Vrbano vocatum fuisse. It que coeptum sequamur. Accepto autem huius

modi nuntio,quantis angustijs quantoq; doloro Bruno cum suo paruulo grege assedius sit, facit Edici non potest. Cogebat eum Apostolicoma dato vis obedientiae protinus audire. Nec clam erat, quod primi Regum capite is. ita depromptum habetur.

392쪽

Da VITA CARYvs IANAO ausculiare magis quam osserre adipem arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare, quasi stelis idololatria , nolle aquiescere . Pulsabat nihilominus Brunonis animum vehemeter sui gregis dissipatio, quam ob discessum suum imis minere videbat , praesertim cum omnes palam assererent , sitne patris consortio se nullo pacto manere velle , sed nec tutum quidem esse, pauculas oves vicinis lupis sine pastore ipso in deserto habitare. Itaque graui in lucta constutulus erat Bruno. Parte quidem una pugnabat obedientiae virtus, ad discessumque impellebat: altera vero certabat compano , quae lugentes miserata stimulabat patrem, ne filios

desereret. id saceret dominici gregis pastori quid pius Pater diceret Nunquid putas eum perplexitate quadam si tamen vera vlla esse . possit) tum intricatum ' Verum Bruno tali mo- do conltrictus,anxie cogitans quid sibi sanὸ Ω-ciendum esset, tandem iustis rationibus impulsus, censuit abscedendum esse.Inprimis quudem, Ut quam saepe verbo laudauerat obedie tiam, facto probaret, ac re ipsa monstraret. Cassa enim sunt praecepta, quae aduersis operubus improbantur. Ne igitur vel obedientiae im' ra temeraret,vel praecenta sua contrario solu ret exemplo, putauit discedendum sibi esse. Deinde ut tam egregio exemplo doceret, VLriliter' maioribus esse parendum , cunctaque

quantumuis grata) potius esse deserenda, quimhbedietis iura violando: doceret,inqua,no Ve bis tantu ac signis patres a filiis honorandos, sed ' reipsa quoq; iuuandos esse, quum vel se oppo tunitas offert, vel flagitat necessitas. ina in re

debent, qui se Munonis discipulos profitentur,

393쪽

diligenter aduertere,quanta cura, quantoq; si, dio sit maioribus obediendum. Si enim Bruno solitudinem, quam tanto labore quaesierat, gra- , , tissimamque societatem, & deni que miram co- templationis suauitatem destituere decreuit, ne sanctissima obedientiae iura labefactaret, quid ὀbsecro Brunonis posteritas factura est Enim. SMeis uero praeceptoris vestigia sectando, intemera. tam obedientiam iugiter obseruare debet, si sapit: praesertim cum sine obedientiae condimen- 'to nihil Superis suave,nihilque gratum esse credatur. Quapropter caetera omnia tantae virtuti

cedant,operrepretium est. Sed ad institutum reuertamur. Bruno denique discedendum puta- uit,ut priscos anachoretas imitaretur, quos iusta irnpellente causa suas heremos deseruisse non ambigebat. Ne igitur degen er videretur, in hoc quoque eos referre studuit. His itaque causis quas diximus Bruno persuasus,locum coetumque gratissimum censuit deserendum. Verum enimuero qua erat prudentia, antequam locum missum faceret, in primis eum putauit reponendum in eorum manibus, i quibus principio a

ceperat , ne scilicet ad indignas vel prophanas manus locus ipse, diuinis iam dicatus, aliquan- , do deueniret. Itaque montem ipsu- Abbati Casae Dei qui ex septem donatoribus unus fuerat) tradidit, publicoque instrumento con- secto palam commendauit. Quibus expletis,

mox Bruno Papam adluit. ino autem Brun 'ν - .nis alumni se contulerint,ncla ita certum est.

Quidam putant, eos suauissimo patre orbatos in diuersa se contulisse. Alii dicunt,eos patrem . . secutos pontificiam quoque curiam adiuisse. Verum utcunque res habeat, certum est mo

394쪽

364 DE VITA CARYvs IANAtem ipsum Cariusianum,&ὲ Brunone,& i suis quom alumnis derelictum fuisse.Itaq; locus ille sexto anno postquam habitari coeperat, suis est habitatoribus destitutus. Tum vidisses arduos montes non saltare,sed lugere,nlues quoq; mC rore consectas nigrescere,& demum feras Vimbus poterant lachrymis suorum dominorum abscessum mirabiliter prosequi.

De instauratione vita Carissiana, gratia cinae rid turpatius laudanda , quam taxanda maina.

SEd iam miram Cariusiangulis instauratio

nε asseramus.Destituto, ut diximus,monte Cariusiano, Brunoneq; apud Pontificem agente,pientissimus Dominus, cuius in comprehem

sibilia sunt iudicia, qui& dispersa conbegare, ruinasq; implere, & aberrantes reuocare inlet, rei Cariusianae sic afflictae misericorditer eo sulere dignatus est.Eius siquidε numine quod saepius Brunonem, qui suorum discessu filiorum vehementius cruciabatur, precibus sollicitasse putamus in factum est, ut Briinonis ipsius ducupuli necdum anno uno post discessum finito, ad eum quem destituerant locum,omnes unanimi. ter redire, ibique habitare decreuerunt. Quod ubi cordatus Bruno latellexit, omnibus incessit laetitijs, curauitq; protinus literas Apostoliciu ad venerabilem vim Siguinum Abbatem Casa Dei mittendas,quibus mandabatur,ut Cartusa. num montem per Brunonem suis in manibus dimissum, ipsius Brunonis discipulis intra dies triginta cum omni pristina libertate redderet.

d Abbas libenter effecit, &per publicu im

395쪽

Lra ER PRIΜvs. 36sstrumentum magistro Lauduino careerist Bri, nonis alumnis locu ipsum plenὶ restituit. Umlato alacrim animo suscipientes, feruentius p ste coluerunt.Sic ergo volente Deo,sollicitan. te Brunone,mandate Pontifice,fauente Abbate, eisi Brunonis discipuli Cariusianam vitam utcunq; intermissam mirabiliter instaurauerunt. Tum montes, quos antea suorum discessum ineolaruluxisse dixeramus, in huiusmodi reditu sua prae . 'gaudio motare cacumina, nives magis ac magis . . candescere & demum seras, ac si Orpheus lyra personuisset,mirum in modum saltare vidiues. Iam vero probandum est, nec Cartus anum tot' eum indigniorem putare debere,quod aliquam do sit destitutus, nec Cariusianum quoq; negotium minoris esse, vel momenti, vel dignitatis,

quod paruo tepore intermissum sit.Inprimis locus ipse no floccifaciendus,sed potius cotrapi ris aestimandus est, quippe qui tantae fuerit vir

tutis,ut suos incolas reuocare potuerit. Tantae

quoque dignitatis, ut nec sine Dei cultoribus, 'nec absque diuinis laudibus valuerit remanere. ' 'Ipse quoque status Cariusianus mirinilior cenis seri debet, quod post breuem interruptionem ita instauratus sit. Siquidem ea, quae post inte capedinem quandam reparantur, solent pommodum meliora,firmioraque saepe videri. Sta enim semina in terram iacta prorsusq; desecta, postea uberiora recipiuntur. Sic vires per lab ris improbitatem fatigatae, atq; ut ita dixerim .

interruptae, maiores redire consueuerunt. Sic .

exercitus principio dissipatus, si postmodum

vniatur,fortius Pugnat. Sic multi peccato iam ciati, per poenitentiae lamenta sanesiores inter

dum efficiuntur. Sic gratia per scelus exploM

396쪽

DE VITA CARTvs IANA maior in resurgentibus spiritaliter pro communi sentetia redire solet. Sic humana corpora Permortem dissoluta, longe praestantiora resurgui,

quam meruerunt. Et ut de scripturarum authoritate quicquam proferatur, sic tabulae legis lapideae, quae per Moysen confractae fuerant,iussu

Dei reparatae perleuerauerunt, multoque dimitus quam alterae durauerunt. Sic Volumen i

Iere. 36. gis per Baruch , Hieremia dictante scriptum, quod Ioachim rex Iuda impia temeritate igni

consumpserat, post reparatum multo plures, qui m anth, sermones complexum legitur. Sica EFD. 6. temptu Domini, quod duce Lorababel insta rari coeptum fuerat, & perditorum quorundam accusatione intermissum, postea regiis sumptibus diligenter confectum est, cuius maiorem,

quamprimi fuisse gloriam, sacrae ipsae literae t stantur. Sic Iudaei flagitijs promereatibus in di- ληψi , uersa dispersi postmodum sortius adunati sunt

τι , . Sic discipulorum quos Christus Dominus ele-Ioan.M. gerat,& iam ex eis quosdam coeli,terrsque prin: cipes constituerat collegium usque adeo in eius morte dispersum,ut etiam relicta Hierusalem nonnulli ad callella se conserrent, ipso Domino corporaliter suscitato, spiritaliter mirabit ite que surrexit, constantius quidem ac firmiu , &fide,amoreque feruentius.Sic denique alia multa id genus interdum dissipata, postea mirabit,

ter instaurata fuisse, graues historiae meminerunt.Quibus animaduersis,non debet institutio Cartussiana minus aestimari, quod semel dissipata sit,cum firmior, sanctaque perseuerantia foditior ita sit effecta, ut nullam deinceps vacillatio, nem senserit unquam. sed nec' mysterio vacat, quod septimo postquam ccepta suerat anno, re

397쪽

parata sit. Vt enim septimo die post rerum crea- - tionem Deus ipse cessauit ab operibus quae para- ria xat,& sabbato qui septimus dies est in sepulcro Mais. Post mundi reparationem quieuit, & denique septimum annu quieti, ac inbilaeum qui septies

septem continet libertati deputari lex vetus iusssit: ita Cariusiae habitatores non iniuria septimo a uno regressa putantur, ut crvilibus cessantes operibus, & quieto contemplationis otio in celista velut quodam sepulchro incumbentes, tandem exacto huius vitae septenario vita enim Praesens replicato septem dierum curticulo agitur ad aeternam libertatem ac requiem quae per iubilaeum designatur se cum sua posteritate per-υenire posse intelligerent. Sed de his hactenus Iam i ero postquam de Carthasianae vitae origine, authore, qualitate, nuncupatione, & demum instauratione supra dictuna cst de ipsius commoditatibus, excellentiis ac exercitiis, dicenda foret, sed praestat inprimis ea, quae de aut hore eius Brunone dicenda supersunt, in prs sentiarum afferre, sicque primo huic certamini finem imponere.

Ad Brunonem reditur, explicatur quid Brisops discessum a Cartusa egerit, cur ad eam tandem non redierit, quidposte.ι egerit, Odemum quo pacto obteri t.

P Lacet ea, quae de tuo Brunone dicenda suis

persum, discutere. Ex his enim tuam Caristusianam Vita nec Superis, nec mortalibus fuisse gratam, perte mostratur. Si enim sancta,Bru-nonique grata fuit,cur obsecro ad suos Cariusiae

vitam

398쪽

Da V1TA CARTYSIANA vitam illam agentes, dimissa curia non rediit, sed alio se conferens, rebus excessit humanis PE T. Resiqua nostri Brunonis gesta narrare,VD ltaeque illius finem imponere cupientes, aptum putamus ea qui dicta sunt,breuissime replicare, simulque illa perstringere,quae supersunt, quo vitae summari uante oculos avidi lectoris ponatur,& dictis commodius aptentur dicendaItam ut epitoma tangamus de nostro Brunone prumum diximus qualis fuerit tum originesium s culari ne dixerim mundiali conuertitione,d inde rem prosecuti, declarauimus quid eu impulerit ad seculum destituendu.Postea vero cur solitariam vita potius, quam alia quamuis regularem duxerit eligenda. Insuper quid causae eumouerit ad petendam regionem Gratianopolutanam. Porro quonam modo iter ipsum cons

cerit, & ab Hugone pio antistite susceptus sit.

Postmodum cur locu montuosum, & eum γυdem Cariusianu magis quam allu,habitare comnituerit. Ad haee quid in arido desertoq; loco tulerit ipse frugis, quamq; plantationε ibi secει rit. Amplius quid nominis suscepto proposito

imposuerit. Deniq; qua ratione locu ipsum tanto labore quaesitu destituerit, destitutumq; nihilomin' instaurari curauerit. Hoc est Epitomaeoru quae sparsim de Brunone superi' dicta suε-re. lam vero superest afferre, quid Bruno post Canusiani loci destitutionε, apud Romanu P5tificem fecerit, cur ab eo discesserit, quid etian

causae fuit,cur ad suos Carlusitanos non redierit, quo se contulerit,quidna egerit, quo pacto vita decesserit,& demum cur Canonizationis hon re tam diutino tempore decoratus minimὸ sit.

Haec est Brunonianae vite summa. Haec in quam,

tota

399쪽

LI aER PRIMUS. tota nostri Brunonis vita punctis quibusda summatim perstricta, &ante lectoris oculos adducta.Cuius bonam, ut diximus, partem iam expliai .cauimus. Reliquum est ut fpitomate proposito declarationem eorum , quae plenius discutian One Usus praeceptore fuerat, multos pro re E clesiastica suscepit labores. Sed nec tribulatio- nu, quibus affectus fuit Urbanus, expers Bruno

fuisse credendus est, quippe qui fidus pontificis

comes lateri semper haerebat. Enimuero, ut de Urbani afflictionibus aliquid tangamus, cum i-Pse parum tutus Romae foret, vel quod Romani rebus nouis studerent, horrerentque ciuitatem recenti incendio adhuc consternatam, ut inquit

Platina, vel ut alijs in quibus est Sabellicus) pi cet , quod timeret ab Henrico imperatore pati quicquam detrimenti s Vrbanum enim infensu habebat Henricus ipse, propterea quod Gregorij . viri sanctissimi acta tueretur, quem Henrucus multis dum viveret calamitatibus affecerat sese in urbe non continebat, sed varia in loca se recipiens, orbis potius quam Vrbis agebat negotia. Quae quidem,Vt tractaret commodius, mutitos conuentus seu Concilia generalia conuocauit. In quibus praecipuum illud fuit, quod apud

Clarum montem Avernorum Vrbem celebratuest. In quo multa ad Ecclesiae Catholicae decus incrementumq; ordinata sunt, peculiariter vero bellum pro recuperanda terra sancta decreta est.Sanestum quoque, ut B. Virginis Horae quotidiὰ dicerentur, quod fratribus Cariusiae antea

per Virginem ipsam reuelatu fuisse dicunt. Haec

enda supersunt,aggrediamur. Qua in re primum tryctemus, quid Bruno pontificia incuria versatus,egerit. Nempe cum Urbano ipso ,'qui Brm

400쪽

37o DE VITA CARYvs IANA igitur', aliaque id genus permulta cum Vib,

nus ageret, multumque pro Chri itiana piet - te sollicitus laboraret,Bruno ipse pontifice multis leuabat oneribus, iuuabat coiiiijs,& demum, qua erat indultria ac promptitudine, multa faci-' l iter expediens, non parum Ecclesiae Dugis afferebat. Interca dum haec agerentur, Vrbanus ipse

frusto reo tantam BrunoniS industriam, probitatemq; d, cuivi Ar- ligenter contemplatus, Voluit eum Archiepisco-chiepiscρ- pali Risensiis seu Reginens s Ecclesii ae dignitatir μ quam, ipso pontifice curante, fuerat electus praeficere. Verum Bruno ipse nullo penitus modo assentire voluit, sed oblatam sibi farcina humiliter reiecit. Quid hoc loco, precor dicturi sunt nostri teporis ambitiosi, qui cum saepe nullius sint momenti, nihilque habeant sacerdotio dignum,totos intendunt neruos, Ut desideratos honores consequantur, quos sancti viri in quibus fuit Bruno) totis viribus quondam respuebant Sed institutum prosequamur. Bruno recordatus quietae suauitatis, qua iugiter in heremo pasci aliueuerat, graues tande tumultus assidua que curas, quibus sectatores suos curia solet assicere,& grauiter ferre utpote quibus deuotionis seruori magnum frequentius afferat detrimen. tum & solitaria vitam desiderare vehementius, suspirareq; coepit. Nec mirum prorsus. Habet. n. nescio quid latentis energiae solitudo, qua suoru amatorum intima Penetrat, eosque velut natale solum quada dulcedine allicit, immemores nec sinit esse sui. Itaque miro solitudinis ardore succosus Bruno, tam ardens desiderium, quo sollicitupectus aestuabat, nec diutius caelare, nec conce- ptum mente dolorem ultra dissimulare valens,

quid intus angustiaru, quid desolationum habe-

SEARCH

MENU NAVIGATION