장음표시 사용
411쪽
LIEER PRImus. 3gruit,ut nisi diuino numine crederetur effectum, vix referendum videretur. Sed cum multa colerioris famae peruagatique rumoris legantur exempla,quae authores quidem literis credidere.dubitari non debet in re tam pia accidere portuisse,quod in prophanis cotigisse putatur. Acude cum paulo ante apud Claru montem in Co cilio generali, bellum pro recuperanda terra sancta quod Brunonis temporibus gestum est . una omnium sententia fuisset decretum,eodem die famam eius usque ad extremas terras peruenisse dicunt . itaque mirum quidem, sed Impossibile videri non debet, quod diximus, scilicet famam Brunoniani obitus statim per diuersas distantistimasque prouincias vagatam fuisse. Qua dolenter accepta,protinus Verirc
Iis c parum quidem politis, sed tamen fideliter
confectis quisque pro viribus tantum virum defleuit, multisque laudibus est prosecutus. Quod certὸ atam multis tam repente fieri non pytuit, nisi Bruno fama super aethera notus,& sanctitatis opinione percelebris, & Superis gratissimus fuisset. Neque enim singuli homunes duntaxat, sed & hominum coetus ac comis munitates titulos senerales cofecisse, & in Bri nonis laudes certasse leguntur.Denique non facile alium quantumuis illustrem inueneris, cui vita perfuncto tanta honoris obsequia a tam multis, tam subito, tam variis in locis exhibita sint.Non igitur errauerit ille qui dixerit,murabilem virum miris praeconiis ita Deo peculiariter agente decora tum, fuisse.
412쪽
itur inprimu de dilatione canoni tionis beatissimi patris Br oris,deinde de ipsa can
SEo iam opus est huic negotio finem imponere, & de canonizatione Patris Brunonis in calce subnectere. Qua in re primum quaeri potest, cur Bruno in Sanctorum numerum aut statim relatus,aut certe Pontificia canonizatio ne decoratus non fuit. Cui respondemus inprimis, ea quae post Brunoni, obitum contigere, eique miro ut diximus) modo exhibita fuerunt, ad fidem sanctitatis eius indubie struendam suffecisse, nec alia probatione opus fuisse. Deinde dicimus, quadam suorum incuria hoc forsan accidisse,qui non satis diligentes in tanto Patre celebrando, dignisque laudibus prosequendo,fuisse videntur . Si enim diligentiam eorum, qui vel multa importunitate sollicitant principes, terrasque ac maria concitant, ut sui reponantur in Catalogo Sanctorum, fuissent imitati: iampridem Brunonis canoniZatio vulgata per orbem, loquaciu multoru ora comis pressisset. Huius autem incuriae causa, non Vna tantum fuisse videtur.Putauerunt enim fortasie
Brunonis alumni illa, quae dicta sunt, sanctitatis testimonia, post mortem statim exhibita, satis
esse ad sanctimoniam Brunonis asseredam. Aut certὸ arbitrati sunt non ita curatam esse huma. nam probatibnem, cum multi eximia sanctitate viri mortalibus incogniti sint, qui tamen mai xii putantur meriti, quam eorum non ulli, quos Antificia canonizauit authoritas. Vel denique
usuaduertentes domum illam Calabriae, in qua
413쪽
, OBER PRIΜVM qua Brunonis corpus sepultum erat, a coepto tenore Cariusianoque proposito tandem defecis se, alienamque factam fuisse: non putauerunt, runonis canonizatioi incumbendu es e.Enimuero cum domus ipsa Calabrina quinquaginta annos & supra in heremitica vita per Brunonem ostensa perseverans, quinque Priores post Brinonis obitum habuisset, nec temporis lapsu potuisset a maiori Cariusia Patres habere, qui eius curam gererent, tandem tepescere coepit. Erat enim domus illa sola in regione distantissima. Cariusianus quoque Ordo multum in Burgundia, Subaudia, alijsque locis Cariusiae vicinis ,
incrementum acceperat, qua de re oportcbat Patres Cariusianos plurimum solicitos esse pro fouenda radice, quae recens erat, ac riganda planta, quae in vicinia fuerat plantata. Itaque sis..tis in re: huiusmodi tunc temporis occupati, - non potuere domus unicae ac distantissimae cu- . Tam gereIe . Quapropter domus illa Cartus num rigorem deserens, ut di ximus, tepcscere
coepit, & Cliterciensibus qui in ea terrae plaga
recenter suborti erant)adhaesit. Sic defacto Ci- sterciensis effecta est, non autem de iure, utpoth qui pro Cartu sienti, non autem Cisterciensi o dine, fundata dotataque fuerat. Hic quaerere libet,nuni grauiter incusari meruerint illi Bru- .nonis successores, qui heremiticum rigorem -deserentes, laxioremque Vitam suscipientes,p ternam hareditatem alienis tribuerunt 8 Ita planE. Sed nunquid excusari potuerunt Cister- cienses illi, qui domum non sibi fundatam, inuadere, & tanto tempore suis in manibus r. tinere non erubuerunti Minime quidem. Sed
j.quidi Nonnullos offendas,qui, ut suas fimbrias. dilatent,
414쪽
dilatent, ac maiores opes, gloriam, famamque assequantur, nihil intentatum,intactumquer linquunt. Sed ad coeptum redeamus. Animaduertentes igitur Cariusiani, sui principis corpus alienis in manibus esse, de illius canoniZatione admodum non solliciti fuerunt, ne videlicet alieni laborum suorum gloriam fructumque caperent. Iam Vero tertiam de canonigationis di ilatione causa subnectamus, dicetes, Cariusianos
pauperes, & qui principio de suis laboribus ictitabant, tunc non potuisse, sed vix etiam nunc posse illas facere impensas, quae in plena sanct rum canonizatione necessariae dicuntur. Itaque Brunonem suum aethereas sedes adijsse,Sanctorumque agminibus sceliciter sociatum esse nullo pacto ambigentes, minimὸ curauerunt attentare , quod viribus impar fuisset. Tribus igitur de causis,quis diximus, Bruno per multa s cula,in obscuro penὸ Versatus, pontificia can nigatione donatus non est. Qsibus & quarta, si placet, addi potest. Tantum enim negotium in tempora nostra dilatum fuisse, ac summo Pontifici Leoni decimo reseruatum, non iniuria putari potest, quippe qui tanquam Leo, suo rugitu onagrum in deserto longo tempore soporatum excitare, & decimus, hoc est, perfectus numero enim denario perfectio designatur Brunonem persectissimum virum in perfecti simae sanctitatis testimonium canonizationis munere donare aptissime posset'. Sed iam deci ratis causis de dilatione canoniZationis Brun Mev nis, modum tangamus oportet. Postquam sv ratur ιος' lente Deo illam Sancti Stephani domum, in et si ' qua Brunonis corpus conditum erat, tandem z.M. Ilusimus Ordo recuperasset, eamque certa
415쪽
LI E E R P R I M V s. 38s lege recepisset a quodam domino Cardinali in
cuius manibus erat,iam elicem nactus oportu-
nitatem, & sui Principis venerabile corpus in sua facultate habens,protinus curauit quem p tuit honorem ei diligenter impendere, & d. canonizatione illius sollicitus esse. Itaque rei huius gratia quidam Cariusiani Patres ad hoc deputati, praefatum Pontificem Leonem decimum, anno supra millesimum quingentesimo quartodecimo , die nona decima mentis lubiadierunt,inprimisque retulerunt ea, quae Pontia ficem ipsum ad canoni Zandum Brunonem Caristusiensis ordinis primarium institutorem inclianare possent, Videli cet quo pacto betatus ipse vir , declinante Christiana militia,& charit te propter iniquitatis abundantiam plurimum frigescente, tanquam Dux stenuus ad resistena dum hostibus nouum in Dei Ecclesia in lir xit & instaurauit exercitum: quoque pacto ibile in vineam dextera Domini plantatam , iamque vitiorum sentibus obsitam, veluti solertis. simus Paterfamilias usque auro multos fidelesi conduxit, misitque operarios, ut uberiores ex
ea fructus Ecclesiae sanctae prouenirent,& odo- rem suauitatis proferant, Sc sanctitatis. Quomodo insuper ipsius beati Arti nonis admira da variaque doctrina, viti castigatissimae odor, i innocentiae exemplum, & munditiae splendor, multos sanctae adoptionis filios peperit paritque, ac nutrit incessanter: denique quomodo praefatus ordo,Patris ipsius & meritis exorn tur, & comprobatur miraculis, & demum i
giter de virtute in Virtutem crescit,rigans momtes de superioribν suis & de fructu operum suorum sis tum terram.His igitur alijsque id genus
416쪽
ad persuadendum depromptis, Patres illi se pliciter flagitarui, ut pro Omnipotetis Dei glo- aria qui in suoru exultat veneratione Sanctoru
ac praefati Cofessoris honore, illiusq; patentis. simis sanctitatis operibus, signisq; virtutu quibus in carne positus claruit,& ad coelos euocatus
perpetuo splendore micat) de Apostolica bentignitate dignaretur,Potifex ipse impertiri iacultate festi quotannis celebrandi sub sexto Octobris die, quo posita carnis sarcina B. ipse Bruno perpetuam Volauit ad gloria. Tandem post na rationem propositam precesq; suses,Pontifex ipse asseres quemadmodum in literis super hoc cofectis habetur) si iamdudum multa de laudibus ac sanctitate ipsius diui Brunonis intellexisse, arbitratus dignum esse ac rationi consentaneum, Ut quem Deus tantis in hoc seculo donis ac gratijs insignivit, ad coelosque euocatum multo honore d gnatus est, in terris quoque digna veneratione colatur , eique debitae deuotionis impendatur obsequium, ipsorum orat rum precibus libenter assensit, omnibusque
Cariusianis festi solenniter quotannis faciendi potestatem suis in domibus dedit. Dedit & facultatem ipsius Brunonis corpus digno honore prosequedi,aptumq; Officium decatandi,& d
nique memoriam eius singulis diebus faciendi. suibis Quam gratia nos Brunonis alumni non ingrata 'μ co suscipientes,agamus sicut par est iugem nostri principis memoriam, inclita gesta reseramus, prosequamur laudibus Patrem, Praeconia ii ii
riter decantemus, sesta veneremur deuotius, arduam vitam miremur, sancta sectemur vestigia,&denique supplices assiduasq; preces ei fundamus,quibus adiuti asperum, dissicith, al
417쪽
Lia ER SECUNDUs. 387l tumque iter, quod nobis dux ipse ostendit, in offenso calle tenere, mundum prorsus floccificere, hostes nobis iugiter aduersantes superare, & demum vita perfuncti caelestem adire patriam stliciter
Primi Libri de sita Cariusiana Finis.
PROFESSIONE CARTUS IANI, de vita Cariusiana,
. que TractatuS complectens. QDrum primo agitur de generalibus Vitae Cariatusianae laudibus, quae partim figuris, partim similitudinibus, siue compar tionibus explicantur. C A P U T I.
LIBRI HUIUS P/RTITIO PRs SMIDtitur,ct Cartumna vita sub nomine cella, collaudanda insinuatur.
Cariusiana vita dixisti, eius originem qualitatemque superiori libro stabilire con do,non tamen omnia sic abs te tacta sui, quin adhuc mul- Bb a ta su i
418쪽
DE VITA CARTusIANA ta supersint, quae passim in tuum Cariusianum istatum obsici iolent. E quibus ut aliquid tanga- ltur se primum offert vitae ipuus dignitas: quip- lpe quae nec vetustis allorum instar praemolir ta figuris,nec ullis quoque aliis praeconijs dec . rata videtur. PE T. Iam satis ea, quae in Cartus num propositum latrasti, sufficere tibi debus trant. Debuerat & laboris innanitas te ab inutilicertamine vel tandem reuocare. Verum tanta
est tui liuoris improbitas,ut non tantum Caret lsianae plantationis exordium quod iam fecisti sed incrementum quoque ac profectum impro- ibaretunditusque delere moliatur. Cui nihil iminus temeritati ac insaniae obuiam ire, & relu squas quas tui similes iaculari solent oblocuti ines propulsare cupiens adhuc tecum manus cω iserere decreui,ne scilicet qui te primo congres lsu superasse puto,renouatu certamen detretiare videarequinetiam tua iacula parui faciens, multa duri Martis incitamenta proponere, & qui que altera Cariusianae vitae puncta, quinque huius secundi libri tractatibus prosequi constitui. Constitui, inquam, primo de figuralibus generalibusque Cariusians vitae laudib' asere.Dei de de variis eius comoditatibus prosequi. Postmodum varias eius excellentias, praerogatiuas, que afferre. Insuper de spiritalibus eius me citiis,praesertim quae ad diuinum pertinent ossicium,disserere. Denique de caeteris Cariusianis occupationibus quippiam subnectere,finem ius negotio imponere. His enim discussis atque e pletis nihil ut spero)loci posthia vanis oblociistionibus relinquetur. Sed iam primu aggredi mur,hoc est,figurales Cariusianae viis laudes a
feramus, ut scilicet exordiu libri huius cum inu
419쪽
LI AER SEc NDVs. 389llo prioris c6sentiat.In quo videlicet de multu satis Cariusianae vitae origine agentes, nos generitim dixisse meminimus, eam vetulto tepore praefiguratam suisse, peculiariter aut rem ipsam tunc prosecuti non sumus, quod hic facere nobis certu est. Verum ut aptius res agatur, Carti Lautatursiana vita sub nomine cellae atq; cellicolae commendanda nobis videtur. Nec iniuria quidem. In cella enim Cariusiana vita ab ipso cellicola, regis. Vitur. Cellae autem nomine, ne quisipiam allucinetur, in praesentiarum intelligimus domunculam solitaria, hoc est, ad agendam solitariam vitam instituta. Tametsi cella propriὸ significat
Iocum,in quo ea reponuntur atq; Celantur, quae volumus esse occulta.Interdumq; generalius capitur pro omni loco,in quo quid reponitur.E que de re variam habet significationε ex varietate adiunctoru.Dicitur enim cella vinaria, cella frumentaria, cella olearia, cella pigmentaria, rella libraria.Cum tamen inter solitarios de cella sine addito agitur,pro solitaria domo capi c5. sueuit. Nec inepte quidem.Verba enim secundumateriam subiectam capi solent. Itaque cella in proposito solitaria domucula est,in quam videlicet solitarius se recipiens atque recondens, vi tam latentem & quodam modo occultam agit. Sed iam ipsius cellae liudes ac dignitates ex Vel stis figuris ostendere pergamus.
Varia ponuntur dura Cariusiana vita sub nomine cella atque cesticola, quibus multa eius diis gnitM ostenditur.
INprimis cella ipsa per archam No : figurata . fuisse creditur,quippe quq supra montis Vese
420쪽
3 o Da VITA CARYvs r uaticem sistens,cellulas in montibus quietas signulcis.s. ficasse videtur. Deinde per archam testamenti Exo. 4ς. quq diuini decalogi tabulas reconditas habebat, D -- ο qua nimirum figurabatur cella Cariusiana, quae tabulas vivas, hoc est, animas, in quibus diuina mandata digito Dei descripta sunt, contineto G .ag. Porro per scalam Iacob solo in loco erectam recte designata putatur, quandoquidem scala est; per quam itur ad caelum, & Angelici spiritus, ad humanum demittuntur auxilium. Ad haec peris Exoi. a. fiscinam scirpeam, in qua Moyses aquis expositus saluatus est, quandoquidem in ea mysticus Moyses tentationum aquis agitatus, a periculo gehennalis submersonis liberatur. Insuper per castra Israel quq in aduersarios ordinata sueratin cellae Cariusianae cogrue referuntur,utpotὶ quq contra hostes tartareos ordinatim positae colpuciuntur. Quae itidem expressae etiam videnturitant.... per turrim David & propugnacula Ierusalem. Postmodum per Tentoria Prophetarum praefi- - gurata fuisse censentur ipsa Tabernacula Cari lianorum.Illa enim solitariis in Iocis aedificata quietum praestabant habitaculum. Haec qumque silentibus in heremis extructa,tranquillam suis habitatoribus mansionem praebent. Adde, e 3. per sornacem seu carminum Cna Idaicum,recte monstriitum fuisse Purgatorium Cariusianum. Ibi enim Sanctorum puerorum nexus fuere dis.. soluti, intacta mansere corpora,& vires demum hacendij cohibitae sunt: hic quoq; vincula peccatorum soluuntur, intacta manent pectora, &. denique vitiorum flammae comprimuntur, ne male vὴ quam Sanctos pueros afficiant. Denu
que psr dominicum praesepium simul& sepul- chrum figurata est spelunca Cariusiana. In ea