De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

LIBER SECUNDUS. 6 Icorporales dici possunt, alterae vero spiritales. Corporales autem commoditates Cariusianam vitam suis cultoribus afferre, nemo est qui nesciat.Dat enim cum habitatione victum voltituque sufficientem. Quid autem aliud ultra iusta possit monachus expetere,non video: prpsertim cum generaliter Apostolus moneat, Vt habentes victum 9 vessitu ijs contentisimus. Cum igitur haec cel la tribuat suis habitatoribus, utilis admodum esse credenda est. Sed ad spiritales commoditates, quae maiori nobis esse curae debent, transeamus. Qua in re animaduertendum inprimis est, quosdam nonnihil huiusmodi commoditatum,

quae multae sunt,tetigisse quidem,sed indigeste, ac sine ordine. Quod dubio procul sugiendum .esse, nullus ignorat. Parum enim utilitatis, imo fastidij plurimum parere solet nec iniuria) in plus confususque agendi modus. Quapropter iis cera e pias commoditates numero praefinito quindecim enim ponentur certoque ordine, scilicet, de infimo ad supremum tendedo, complccti decrevimus. Itaque rem ipsam seriatim prosequamur. Cella inprimis locus est refugi j, sedes qui r. iis, tranquillitatis portus, refrigerium laboris. Enimuero qui fuerint in seculi tumultu fatig ti,ad cellae fugientes praesidium, quietis asylum se laetantur inuenisse. Qui mundialibus procellis agitati naufragium pasti fuere, in cella reperiunt portum tranquillitatis optatum. Qiii lassati sunt in via iniquitatis, & ut apertis verbis agamus grauibus peccatorum sarcinis praegrauati pendsuccumbunt, ibi gratum iniquitaboris solamen inventui, finemque peccatis imponere mox incipiunt. Cella locus est poenitentiae faciendae, purgandisque piaculis aptissimus. Eam ob rem Ce fornax,

432쪽

or DE VITA CARTvs IANA

fornax, ossicina, conclave, purgatorium, bauneuna, seu lauacrum, spiritaleque mutatorium, non iniuria vocitatur. Fornax enim est,ubi su- ,

perni Regis vasa formantur , igne coquuntur poenitudinis , malleo poenitentiae percutiuntur, & lima salutiferae correctionis erasa,incredibilam nitorem assequuntur. Ossicina est, in qua rubigo mentis absumitur, scoriae ponuntur vitiorum ,& obtusi sensus ad sui acuminis redeunt subtilitatem . Conclaue est, in quo medicamina sanandis animae vulneribus reperiuntur aptissima . Purgatorium est, ubi & malis humoribus corpus, & a prauis moribus Mnimus expiatur. Lavacrum est, ubi & peccat rum lauantur maculae, &mens ipsa lymphis marissimis abluta, nivei suscipit candoris dignitatem . Denique mutatorium est diuinum, vinbi scilicet aues inprimis mundiales dextera evcelsi mutantur , a seipsis redduntur extraneae, Niper vitae nouitatem spiritales esse incipiunt.

Illic siquidem fiunt de supei bis humiles, pij de

crudelibus, de iracundis mites, temperati deglutonibus, de loquacibus silentes, casti de lubidinosis , graues de leuibus, de dolosissimpluces, de vitiosis multis virtutibus exuberantes.

Cella locus est malis & assuetudinibus,&procliuitatibus extirpandis opportunus. Etenim

post flagitia per poenitentiam deleta, superesse solent quaedam reliquiae, quae ad pristina mala

faciliter impellunt, quas nimirum cellae, silentiique censura velut quadam herba fullonum eradere opus est. Ipsis enim perseuerantibus, non posset animi gratior haberi tranquillitas. Cella locus est ad vitia,periculaque cauenda plurimum accommodatus. Purgata enim labe pec

cato

433쪽

L1sER SECUNDUS. 6oscatorum , operaepretium est a futuris sibi cave. re. Hoc autem in cella fieri oportune dubium

non est. In ea si quidem mens humana velut fp ciosa columba in cauerna maceriae se continens, ab auium infernalium se rapacitate tuetur. In

ea quoque quasia E specula prudenter obseruat hostiles incursus, & nequid eam incautam amisplius conficiat, omnia circumspicit diligentissim ξ. Cella locus eliantrarijs passionibus sedandis admodum idoneus. Eito sint viria cum m lis pronitatibus iam euulsa, supersunt tamen ex nativo languore quaedam interiorcs discrasiae, quae & victus & indumentorum asperitate, &solitariae cellae angustia Viriliter edomanda . sunt. Itaque cella huiusmodi negotio perapta recte camino Chaldaico comparatur. Vt enim 'in sornace feruida trium puerorum corpuscula mansere diuinitus intacta , ita in cella sancti pueri crepitantium in se flammarum ardorem non sentiunt, sed lasciuientis carnis igniculos, faces, stimulos, castitatis Virtute compescunt. Cella locus est sacrae militiae, debellandisque o. hostibus mirifice conueniens. Superato enimaduersario domestico, aut certe represso, adhuc exteriores inimici grauiter insurgere solent, qui dolosis machinis conantur perdere, quos nec seculi blandimenta, nec carnis illecebrae superare potuerunt. In hoc itaque ςertamine, qui tutiores esse voluerint, ad cellam victoriae Mptam, malignisque spiritibus terribilem consuisgiant. Ipsa enim est turris David, quae aedificata est cum propugnaculis. Ipsa Dei castra,tuta munitio, praeladium denique spiritalium bellat

rum . Cella locus est reparandae virium virtu- Πtumque dignitati aptissimus. Cum enim post Cc a . in N

434쪽

o Da VITA CARTvs IANA actam poenitentiam , post deletas peccatorum reliquias, post multam pro vii do recidivo cat telam, post habitas denique multas contra hostes tum interiores, tum exteriores victorias, Hsu veniat aliquando,doctissimos ortissimosque milites de spiritalibus loquor in in assiduo bello nimirum sauciarit operaepretium est, inflictis vulneribus aliquid medicaminis adhibere. Cella autem putatur ad praestanda medicamina,vir. tutesque instaurandas aptior officina. In cella Gnim resurgitur facilius, in qua & peccatorum vulnera, quae fuerant ab ipsis hostibus inflicta, longe melius, quam in seculo, curari consueu runt. Cella locus est utilibus disciplinis, etiam humana industria parandis, congruens non Vulingariter. Etenim Vbi abiecta fuere seculi impedimenta,Vbi tenebrae peccatorum fugatae,ubi se natae passiones, ubi denique hostiles tumultus sedati, magna literis adipiscendis via parata esse putatur. Haec autem omnia cum in cella tanquain palaestra doctrinali fuerint inuenta, mirum

esse non debet,si multi cellicolae qui principio parum docti videbantur ) tandem solitudinis

adiumento, plurimum literarum assecuti sint. Sed quas literas'Nempe diuinas,quas vel urbani homines, qui magni aliquando putati sunt,is-norauere. Cella locus est illustrando diuinitus ingenio admodum congruus. Eamobrem recte schola coelestis doctrinae, diuinarumque a tium disciplina vocatur. Cum enim multa sint, quae nec studio, nec humanis viribus capi possunt, opus est earum rerum scientiam a superis expetere. Non enim omnia vitae praecepta sic sunt in manibus hominum, quin multa super

435쪽

L1 aER SECUNDUS. 4 si xis potius reuelari consueueriant. Nec inruria quidem. Feruentius enim ea flagitant, sanctiunque vivunt,eapropter ad4d muneris aptiores es.se creduntur. Cella locus est conficiendis libris vehementer accommodus. ubi enim cum humano studio, tum diuina ope humanus intellectus fuerit literis asiatim imbutus, reliquum est

cubi commode fieri potest) intricatos nodos solvere,abstrusos in lucem prodere sensus,& denique suae vitae monimenta , posteris aliquando profutura conficere, ne scilicet laboretur ingratitudine, vel sapientiae talentum in terra turpiter abscondatur. vitta nostri Malores solutariam vitam agentes vitare, & reipublicae consulere cupientes, illa quae leguntur volumina diligenter elaborauerunt. Vnde quaeso tam copiola doctrinarum fluenta manarunti Vbi precor, coelestes veritates sunt tam prosund ε disicussae, tamque subtiliter quemadmodum in s litarias, silentibusque locis) adinventae t Enimuero qui grande aliquid meditari voluerunt,

semper auxiliares captauere solitudinis commoditates. Cella locus est inflammandae affectioni, sanctisque desideriis excitandis consentaneus. Non enim satis est ingenio colendo dilia genter incumbere, nisi &affectus curetur diligentius . Ad sanctum autem huiusmodi negotium, nullus locus aptior esse, quam cellavid tur . Ibi enim sancti cogitatus sunt frequentes, divi e meditationes crescunt uberius, & et stes penitus contemplationes eleuatum animum grata suauitate reficiunt. Cella locus est virtutibus gignendis,augendis,perficiendis, conseru disque non ineptus. Non enim satis esse videtur, pijs affectum desiderijs inflammasse, nisi &

Cc 3 studi

436쪽

os DE VITA CARYvs IANA studiosis operibus virtutes ipsae gignantur,genitar crescant,crescentes perficiantur,perfectae de- η mu conseruetur magna cura magnaq; diligetia. 4Haec alit nullibi commodius, quam in cella fieri, assueverunt.Eam ob re semes, nutrixq; Virtutu, areola aromatu,exedra gemmarum cςlestiu,V luptatisq; paradisus, rectε cella vocatur.Cella locus est supernarum visionu,cςlestiumq; visitatu onum conscius. Ibi enim cellicola solus corpore constitutus, sed virtutibus comitatus, mundana omnia mente transcendit, penetrat coelosi

petradisum spiritu deambulat, & cum animis cl-lestibus saepenumero versatus, mira videt quae non licet homini loqui. Illuc quoque superniciues multo cellicolam honore dignati,ispe d scendunt, dulcia faciunt colloquia, spiritales miscent confabulationes, & denique quem solitarium inueniunt, solum prorsus esse non sinunt. Itaque optimo iure cella vocatur conciliabuIum Dei & hominum, compitum anima rum spirituumque coelestium,& diuinum pro sus habitaculum. Vocatur & nuptialis that mus,in quo tribuitur arra Spiritus sancti, Accoelesti sponso mens humana casto commercio sinderatur. Vocatur & via aurea, perquam h mani diuinique spiritus ingrediuntur. Voc tur denique scala Iacob,per quam Angeli videntur & descendere, ad praestandum rebus hum nis auxilium, & rursus ascendere, ut miro quodam modo secum ducant spiritum humanum coelestia contemplaturum, vel certae pia sanct rtim orationum vota ccplesti patri reserant. Cella locus est non modo viti perfectioni, sed mortis quoque debitae plurimum consulens dispositioni .Etenim iugi mortis memoria quam in i-

437쪽

LI AER SECUNDUS. 6o mo cellicola pectore codit nimirum usu venit, . ut mortem ipsam supra modum non timeat; sed ad eam potius obeundam paratior inueniatur. Adde cum pondus aduenerit languoris, eum no habere occupationes illas, quae tum bonae mentis dispositioni impedimento esse solent. Avitiis enim curisque seculi liber, & quae saluti codu- eunt dutaxat cogitare assuetus, nihil habet quod eum mors sollicitum reddat. Deniq; cella locus est ad mortem securius liberiusq; suscipiendam opportunus. Etenim ibi spiritus iam multo languore pressus, mortisq; telis confectus liberius, fidentiusq; a corporis ergastulo egredi consueuit. Enimuero qui solitudinem diuini amoris fuerat contemplatione sectatus, solet libentius fiducialiusq; spiritum exhalare. Sed cur ital Nepe quod benὶ sibi conscius non magnopere timet ea,quae math uiuentes & formidare,& inu nire in tanto discrimine cosueuerunt. Igitur reputatur eum, qui bene fuerit in ea versat , de

corporis cino discedentem, transire de ciuitate ad egnum,de seruitute ad libertatem,ad requiem de labore, de exilio ad patriam, ad laetitiam de angustijs,de miserijs ad scelicitatem. Hae sunt quindecim cellae comoditates,quibus Velut gradibus Maria conscendit in templum: Hoc eli, nima contemplativa per Mariam designata)sceliciter ascendit in templum, non quidem manu factum,sed ante mundi constitutionem pijs cellicolis praep ratum. Quibus animaduersis, de- . bes, micellicola, totis pro viribus cellam col re. Etenim pro Guigonis sententia,quanto diu tius, tanto libentius in cella habitabis, quam si frequenter, &leuibus de causis exire consueue, si a. ris, cito habebis exosam. Debes, inquam, in-

438쪽

68 DE VITA CARTVsIANA gentia tibi bona tribuentcm vehementer am re . Ipsa enim te cooperit, te claudit, te contra ventos protegit & imbres. Ipsa frigus,aestumque prohibet, vestit, tuamque nuditatem operit. Ipsa tibi seminat, metit, excutit, Vindemiat, recondit conseruatque fideliter. Ipsa tibi manna largitur, cum tibi panem in fenestra praebet,cti sbosque ministrat & simplices,& innocentes. Notiva, 7, melius Heliam solitarie agentem, non uberitis tuum progenitorem Paulum anachoretam primarium, dimidij panis fragmetum quotidie de-

serens coruus aluit, quam te tua cellula pascat.Ι-psa tibi lectulum parat, stramineum quidem, durum & algidum, sed continentiae, probisque

moribus accommodatum. Ipsa tibi focum parat sufficietem. Et vispiri tales commoditates breuissime tangamus ipsa tibi legere cupienti libet Ios, studendique opportunitatem tribuit. Ipsa, mentis confert tranquillitatem. Ipsa quoque si si te dignum feceris) orationis seruorem, gratiam meditationis,contemplationis delictas,& demuincredibilem affert suavitatem, sed iucundit rem, sed hilaritatem, sed alacritatem, sed amoe- nitatem, sed serenitatem, sed sinceritatem, sed demum virtutum , totius ue boni exuberantia.

sit igitur illa tibi venerabilis mater, sit grata soror,st sponsa pudica.Sit illa tibi curae,sit tua s5nia,sit iugis amor,sit assiduum desiderium Eam

si purius amaueris,libi innumera praesentis vitae bencscia conferet. Eam quoq; si diligentius ob- seruaueris, & Voluptatem pariet immortalem, & perpetuos tibi tandem largietur honores. At vero ii cellam non curaueris diligenter,ipsa tibi delicias sitis amatoribus assuetas denegabit, to uum ostentabit vultiina, te totum auxium, tu bidum.

439쪽

LIBER SECUNDUS. 6z9bidum,aridumq; efficiet. Et denique miserum te prorsus excutiet in tenebras exteriores, τbierit etvictfridor dentium. Sed de ijs hactenus. Tu vero si quid habes, mi oblocutor, superest ut proferas in medium.

Ostenditur inprimis,Cariusianam vitam nec ignauam nec inutilem sed Reipublica admodum utilem esse. Deinde vari, madi subiunguntur, quibus ipsa rei Christiana utilis esseselet.

IAΜ, fateor, superest incumbitque hoc loco

afferre,quod in Cariusianam vitam obiici n5 iniuria possit. Quod ut breuiter fiat, certum est ut coepimus ostendere eam, quamuis suis cultoribus utilis sit, Reipublicae tamen inutile esse. Siquidem vita illa simplex ac rustica est. At v

rd pro Hieronymi sentetia in Epistola ad Pamlinum sancta rusticitas solum sibi prodest, &quantum aedificat ex vitae merito Ecclesia Christi,tantum nocet, si destruentibus non resistat. Itidem vita ipsa tota ignauiae ac socordiae plena est. Iam & prstia fugit, & certantibus non opimisi latur,& ut semel dicam nec pugnat ipsa, nec in Christiana acie laborantes iuuat.PE T Carrusi nam vitam nec ignauam,nec humano generi inutilem quod tamen passim a liuidis quibusdam obiici solet ostendere gestientes, inpiimis probabimus,eam ignauam censeri non gebere. D inde nec Reipublicae inutilem esse. Postremo varios asseremus modos,quibus non suis tantu, sed etiam caeteris hominibus vita ipsa magnaei utilitati esse soleat. Quod inprimis ignaua noni sit, satis experietia monstrat. Nam & Cariusiani

sis 3 praelia,

440쪽

io DE VITA CARTUS IANA Ipraelia, iustaque negotia non detrectant, sed in acie Dominica iugiter decertant, piisq; labori-

. bus in vinea Dominica assidue incumbunt. H bEt enim sua certamina, cum militia sit vita ho- minis super terram .Habent&suos labores,qui- si bus exercentur vigilado, orando, psallendo,le- liunando. Non igitur ignaui sunt putandi. Qiaod lsi dixeris, eos mundi pericula fugisse, responde. 'mus cum Hieronymo,sugam huiuscemodi non esse ignauiae, sed prudentiae ascribenda, cum t meritatis sit,seultra se periculis ob ij cere,vel ea, ' quando pro ratione fieri potest, non deuitare. Non igitur ignaua est Cariusiana vita. Sed quod nec inutilis sit Reipub. facith confici potest. Siquide illa vita non est inutilis existim ada, cuius cultores pro laboratibus atq; prsitantib assiduὰ mentes precantur.imo vero plurimum rei Christianaer' iiii conserre putantur, qui pro caeteris in activa vita V p p salubriter occupatis, sine intermistione deuotast ' 4 Dominum preces fundunt: quod facere Ca tusianos certistimum est.)rod autem diximus, Cariusianos, caeterosque id genus homines, qui deuotis precibus iugiter incumbunt, Reipublicae admodum utiles esse, ille facile intelligit, qui veterum monimeta lectitauit. Haec etenim res figura, exemplo & authoritate probata I Mη.i . gitur.Figura inprimis,quae & Genetis I .& prumi Regam cap.3o. habetur. Illis enim in locis videre est aequam partem descedentium ad praelium , & remanentium ad sarcinas constitutam per Abraham inprimis, deinde per Daniel RiΩst. χ' nimirum facto pro Diui Augustini

sententia figuratur, eos, qui velut ad sarcinas - derelicti, pro alijs laborantibus iugiter precantur , n0n esse debita portione priuandos. Hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION