De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

LIRER SECUNDUS. 6 Idit ipsum in terra. Et illa Gregorij, quae anterdum ad arguendum adducta fuit: Et denique aliae omnes, quae sonant viros literatos alienaeque eruditioni aptos, de absconsione talenti daninandos, si sibi datum proximis non impendant, interpretandae sunt, quando tenentur. Vtpotὸ quando discrete iubentur ab eo, cui parere tenentur, vel sibi ex offici5 incumbit,vei demum suscepta ab eis graria hoc flagitat, quod nonnullis simul conuenientibus fieri debere supra ostensum est. Itaque cum haec satis discussa videantur,ad rationes dissoluendas transeamus. Ad primam igitur , fatemur inprimis, eleemosynam corporalem fieri debere ab eo, qui facultatem habet, qua do vel Vrget, Vel etiam per certa signa proximis imminet extrema necessitas, cui nullus alius aut vult, aut potcst succurrere,si

modo nec ipse, nec ij, quorum cuia gerere debet, sim ili detrimento premantur. Si enim premerentur,prius illis consulendum esset. Dicimus insuper, extra casum huiuscemodi, non itae faciendam eleemosynam de his, quae ad decentiam status necessaria sunt i hoc est, sine quibus non posset decenter quis vivere, seu operibus, quae suus status flagitat,incumbere. Dicimus deantque de bonis superfluis,& quae nec ad conseruationem sui, nec suorum, nec ad status sui decentiam necessaria sunt,extra casum necessitatis extremae non modo consultum esse utpoth lai

dabile , magnique meriti indigentibus pauperibus eleemosynam impertiri, sed etiam periculo proximum esse, non tribuere, quando nullus adest,qui auxilietur,& indigentia pauperiemulta est. Dicere autem, eum, qui huiusmodi superflua habet , nec tamen hoc casu tribuit

482쪽

genera a praedicatione prohibenιM.

indigentibus, laetaliter peccare, durius multis videtur.Et tamen hoc ipsum sui diximus periculo proximum est. rapropter diuites praesertim Ecclesiastici qui inultam huiusmodi supe

fluorum copiam habentes, non curant pauper, bus eleemosynam tribuere, quando praesertim eos norunt erubescere palam mendicare, eaque

de re indigentiam multam perpeti, cui nullum consulere velle vident, graul periculo se exponunt, grandi peccato immunes non vid*ntur. De iis autem qui pro consuetudine ostiatim mendicant,secus sentiendum est,quando potiusimum grauis notabilis penuriae signum minus apparet. De spiritali autem Oleemosyna, hoc est, diuini verbi praedicatione, dicimus eam interdum suuraecepto mandatam esse , quod satis supra disseruimus.. Breuiter tamen hsc refouuentes,dicimus praecelytum illud omnibus idoneis impositum, qui salubriter impendere pol. sunt,quando postulat necessitas, quae per alium certitudinaliter, vel verisimiliter releuari non potest. Dicimus quoq; interdum eam esse prohibitam. Nam ut ait Dahomas in quarto:Non licet alicui praedicare, nisi Praelationis ossicium habeat, nisi authoritate aliculus Praelatione habentis hoc faciat. Peculiariter autem quinque hominum genera passim prohibentur, scilicet pueri,mulieres, laici, monachi,& clerici non si cerdotes. Dicimus insuper, praedicationem interdum esse supererogationis, ac consilii. His enim qui salubriter ac decenter eam squando

utilis quidem,sed n6 necessaria est impendere possunt & volunt,consulitur: quippὸ quet magni

tunc si meriti. Dicimus postmodum,praedic

tionem aliquando dissuasam esse, utpotE quado i

483쪽

7 hec populo admodum utilis est,nec Praedicanti videtur secura, sed periculosa.Non enim secursi est homini adhuc impersecto, atque inanis gloriae ventis vehementer agitato, publice docere:

sed a viris & doctis,& sanctis munus hoc quod propriὶ perfectorum est)talibus dissuasum legitur, utpotὶ quod sine detrimento vix sieri ponsit. Dicimus denique, praedicationem Viris pra dicationi quo ad humanam apparentiam id Mis,extra cassis quos supra tetigimus, sub pra cepto mandatam no esse,sed vel consultam tantum,vel dissuasun. Sunt enim, qui sine discrimine eam impertiri queunt, & his quidem constita est . Sunt alij, qui adhuc imperfecti, citra grande periculum id facere non valent, & his dissuasi elLQuapropter omnibus diligenter lustratis, videtur confici, tarenter casum continis gere posse,in quo vir doctus hoc tempore squatum est ex parte doctrinae praecepto astringatur ad impertiendam praedicationis eleemosynam. Eaque de re licere ei de communi lege, ad solutariam vitam gratia eontemplationis se conse re. Denique vir literatas no astringitur,vel prς- stolari, vel religionis ingressum differre, propterea quod casus hutnsmodi c5tingere potest Ad secudam rationem satemur, ingratitudinem vitium esse turpissimum. Insteiamur tame,eum ingr tum esse, qui Euangelico parens consilio, periculosum seculum deserit,& solitariae vitae securitatem amplectitur. In qua scilicet gratiis fibi datis diligentius utens, diuina beneficia i giter recognoscit. Quae quidem se primum pro se suscepisse animaduertens, sibi primum incubendum censet,deinde alijs, quibus etiam accepit impertienda, quando commode potest, i ' Ff 3 netu

484쪽

neturque. Non enim sane potest talis ingratus , censeri. Ad tertiam rationem respondexur,Virum doctum aliquando ad correctionςm publi- cam, quae scilicet fit publice praedicando, gene- Tatimque peccata arguendo,astringi, Interdum vero ad secretam leu priuatam quae & fraterna dicitur obligari. cibando autem ad publicam deuinciatur, satis superque iam dictum puto. De fraterna vero breuiter dicitur non tantum doctos, sed omnes generaliter conuenientibus certis conditionibus) astringi. parte enim corripientis,exigitur certa peccati notitia. Rς- quiritur quoque corripiendi modus, qui mansuetus esse debet. Denique flagitatur dignitas quaeda,ut scilicet simili vel maiori peccato codiripiens palam obnoxius non sit, 'ioqui praeuaricatur: quippe qui scandalum pariat, seipsumq; superbe extollat.Ex parte quoque corripiendi, flagitatur inprimis spes probabilis emendationis haec enim est finis correctionis se ternae de- inde exigitur peccatum esse laetate, aut saltem Veniale,quod probabiliter ac proxime inductu uum ad mortale esse censeatur Denique quod non sit spes de majori opportunitate vel temporis,Ves loci,vel personae aptioris. His enim una concurrentibus, fraternam correctione praetem mittens, peccare creditur. Itaq; praeceptum est: affirmativum,quod circumuenietibuli circunctantiis,quas diximus asstringit.Verum propte viri docti non impediuntur, quin solitariam a Vitam adire queant, quemadmodum nec solitaris iam effecti suam solitudine destituere tenetur. Cum enim beneficia seu officia debentur

communiter proximis omnibus,non sunt qua

endi quibus impςdantur, sed satis est impedere.

485쪽

ando occurrui. Hoc enim qua si pro quadam sorte habendii est,ut ait August. lib. i. de doctri- august. na Christi,na,si & de verbis Domini sic inquit: Admonet nos Dominus noster non negligere inutiem peccata nostra, non quaerendo quid reprehendas,sed videndo quid corrigas: aloquin esticeremur exploratores vitae at torum. In fumma itaq; dicamus viros doctos propter alienam correctionem,seu publicam,seu priuatam, sus cipienda vita solitaria minimὸ passim impediri. Ad quartam obiectionε trifariam respodemus. Inprimis dicentes ea prorsus inepta esse,&as cro Hieronymo iampride satis reprobata, cum ait contra Vigilantiu:Nec a suo studio Monachi retrahedi sunt linguae vipereae morsu quissimo, quibus argumentaris & dicis: Si omnes se clauserint& gerint insolitudinε, quis celebrabit in Ecclesjs i quis seculares homines lucrifacietiquis peccantes ad virtutes poterit cohortari Hoc enim modo: si omnes tecum fatui fuerint, sapiens esse quis poterit i Si virgines omnes suerint, nuptiae non erunt,interibit genus humanu. Sed rara est virtus,nec a pluribus appetitur. Hic Hieronymus. Deinde aliter respondentes dicimus, praecepta aliquando ita dari multitudini, ut&eam,& singulas eius partes astringant. Interdu vero ita fieri,ut tamen singulos no astringant,nisi sub conditione quadam, puta si alij noadsunt,qui priceptum exequantur: quemadmodum est de prscepto generandi,quod no omnes generationi aptos ita ligat, ut omnes hoc tompore generationi incumbere di beant: alioqui perperam agerent, qui continenter Viverent. Ita quantum ad rem pertinet, docendi praeceptum,licet omnibus viris doctis, praedicationiq; ριM,

Prece8ta generalis quos Qquando a

stringant.

486쪽

si: DE VITA CARTvs IANA aptis generatim datum si, non tamen absolutinsenda singulos praesertim non Praelatos) astringit,sed sub coditione quadam, scilicet si immineat noU Mi εἰ cessitas,cui per alium,vel alio modo verisimiliter consuli non possit. Cum igitur hoc tempore pene innumeri sint Praedicatores ad docendum populum pene se ingerentes,non est timendum viris doctis, qui solitariam vitam adire cupiunt, ne praecepti illius tra ressores efficiantur. Non

est inquam) timedum,ne propter solitudinem,

praeceptoribus destituatur genus humanu, cum rarissime a viris doctis petatur solitudo.Qui nuhilominus etiam solitarii iam effectiiproximorum necessitati consulerent, si alio modo providori non posset. Denique respondemus,sicut in corpore humano, ita & in corpore mystico diuersa csse membra opus est, quae diuertis offi-cijs apta sunt.Ita enim diuina sapientia instituit, ut & sibi mutuo suppetias serant,& pulchram in corpore harmoniam faciant. Cum igitur inter humanams,ra nulla sit querimonii non enim conqueritur digitus auricularis, quod pollex non jit: nec auris,quod sit oculus sed suis utu- tur officiis ad qu sitistituta sunt: cur obsecro inter membra mystica de officioriam,graduit,statuumque diuersitate Vel contentio, vel exprobratio reperitur ' Qua, precor, ratione arguet fartor tonsorem, vel Ediuerso, quod suae artis

non sit ' Hoc enim est quodammodo diuinam carpere sapientiam, quae vult Ecclesiam instar sponsae diuersis circundari varietatibus. Cesset igitur quaestio illa plane stolida, quae & intera .guendum adducta es &inter epulas quoq; pasi sim depromi solet. i vult in seculo manere,

maneat,modo seculi vanitates no sequatur, nec

487쪽

LrRER SECUNDUS. que his detrahat,qui seculum missum fecerunt. Ut οἱ δεκὶ vero peculiari lege ductus solitudinem magis omdesiderauerit,in Domino cotidens abscedat, canumque latratus surda aure pertranseat. Ad quintam obiectionem fatemur inprimis, Viros questitis doctos&sanctos interdum solitudine ad tem- adiem. pus deseruisse, quando vel docendi populi, vel naeresum propellendarum prorsus flagitauit necessitas, cui per alios, vel alio pacto succurri non poterat. Tametsi reperiebantur nonnunquam in seculo viri literati, non tamen tanta pollebat sanctimonia, ut miracula facere possent, quibus ad veritate probandam, roborandamque tunc opus erat. Multi enim momenti est in huiusmo- μυωdi rebus famata sanctitas, quae & ad persuadendum aptior,&ad conuincendum potentior esse putatur.Dicimus nihilominus,quando praesentia corporali opus non fuit, viros doctos ac sanctos non ita solitudinem destituisset sed epist lis,tractatibus, alijsque scriptis, vel eos docuisse qui rogabant,vel subortos errores improbasse.

od a sacro Hieronymo factum fuisse legimus, qui partim epistolis, partim interpretati

nibus,partim scriptisvariis, modo quaerentibus T respondebat,modo ad virtutes sectandas, viti que fugienda hortabatur,interdum sacrarum literarum interpretationi vacabat , aliquando haereticos quorum egregia clauasuit mirum in modum insectabatur, nec tamen propterea solitudinem, quam cum discipulis colebat, destituit .Hoc&alij permulti secisse leguntur, in quibus multi fuere Cariusiant, qui ab heremo non discedentes,& literis, & scriptis ali, multos docuerunt. Ita enim seclusa vocalis praedicationis necessitate) agere tutius atque utililis Mi F s 1 esse

488쪽

413 Da UrTA CARYvs IANA esse putatur: quandoquidem scripta non in uno

tantum loco,sed multis, Recvno quoque tempore, sed diuersis simul prodesse queunt, quod verbali praedicationi certum est conuenire non posse. Non igitur obiectio proposita concludit quicquam, cum necassi quidem hoc tempore . tanta necelsitas, cui aliter consuli non possit. 1ae si adesset,vir doctus etiam Cariusianus es-fectus,prodiret in publicu. Non enim tam pertinaciter solitudinem colunt Cariusiani, ut in nullo penitus casu eam censeant destituendam. Lnimuerd si a Sede Apostolica exire pro aliquo

negotio,Vtpote pro audienda causa sibi delega- . t ,Vrgeretur,protinus exirent. Ita enim suis sta tutis cautum est. inae nihilominus suis peculiari concione,non citra causam,interdicunt. Sis

quidem Monachi a publica praedicatione regulariter prohibentur. Adde quod sub umbra prPdicationis multa vagandi tribueretur causa muti tisque periculis solitarius ipse pateret, quq ut fugeret, seculum fugit. Denique crederis fratribus daretur vel instabilitatis, vel murmurationis occasio. Qriae pericula Cariusiani Patres sagaci tir animaduertentes, non sinunt passim suos, lumnos vel literatos publicae praedicationi incumbere.Quanquam si in eis vir admodum lit ratus,praedicationi que aptus foret, qui zelo animarum sucocnssis,cuperet intra conuentus septa doctrinae talentum &domesticis, &aliis quoque aduenire volentibus impertiri: non videretur modis id discrete ac sine suo conuentus de trimento faceret leuiter probibendus. In hoc enim casia ea quae supra tetigimus pericula ni hil loci haberent. Sed de ijs satis. Ad sextam obicctione dicimus,eam nullius esse momenti,

489쪽

Lia ER SECUN DV - 19 Inprimis vir dQctus mundi peraeuia sugere euis piens,lutius agit, statum a periculis remotiorem deligendo.Deinde non asscitur ut supponitur mendicantium ordinibus, forsan arbitratus p L sim maiora per seculum iscurrendo doctis vuris imminere pericula, quam si parceciae unius

euram gererent. Ad haec in alijs monasticis clau- Dificare/stris pene nulla reperitur pro dolor ) regularis ρ

obseruantia,paucii exceptis, a quibus non sinutur claustrales pro concion ς populari faciliter: exire. Quod si pormittantur, nihilominus illa nere peri. quae diximus pericula non evadunt, eaque de reprimae intentioni suae non respondent. aid Gnim seculum sugere eos concitauit, nisi ut seculi pericula fugereti Qua igitur ratione ea sine causa Vrgentissima subire non sormidant' Quid nim ad monasterium reserre aliud possunt, quam rerum vibrum species in memoria reconditas, quae sibi, cum orandum Vel meditandum fuerit, protinus occurrent i Cur ergo sine impellentς necessitate tantis se praesumunt perici lis obiicere ἰ Adde quod suae vacationi satis fac re non possunt, quae & totum huiusmodi bene seruata requirit, ad consequendam salutem

susscit. Denique lege nuna passim astringitur vir literatus ut diximus quin libere possit δη-tariam vitam suscipere. Si ergo sibi plus caeteris ch istum nec iniuriaὶ place i, cur eam deligere non poteriti Poterit sane. Nec exemplum Christi dictis nostris duersatur, sed suffragatur: quippiu fassis flequi longiori tempore tacuit, quam praedic uit. Adde magnam ad debito salubriterque prae dicandum φxigi perfectiqnem: . Quae tamen cum hos tempore rarissima sit, monacho, ad concionandum non astricto i periculosum est

490쪽

so DE. VI v A CARTusIANA populari concioni praesertim extra monasterii septa vagando frequenter incumbere. Adulti mam denique non rationem, sed garrulitatem, miliamque interrogationem breuiter dicimus, eam potius risu,quὶm responsione dignam esse. Nihilominus vitandem cohibeatur multorum inuida loquacitas, dicimus tantas in Cariusiana vita occupationes iugiter esse, ut etiam indocti vix satis habeant temporis, ad ea explenda quae facere decreuerint: quod & ipsa experientia locupletissime testatur. Sed quoniam de huiusmodi occupationibus partim dictum est, partimq; dicendum supereis, ea de re finem huic negotio imponere certum est, si primum tamen monuerimus doctum virum qui claustralem sarcinam obire cupit bonam voluntatem secum ferrod here. Bonam dicimus quantum proposito satis em quae patientiae, humilitatis, obedientiae, & ι charitatis commercium,vel seruens desideriumue habet. Nisi enim aliena onera patienter ferre, inisi se humiliter gerere, nisi maioribus ad votu lparere, nisi demum charitatem ad omnes habere velit, claustralem meo consilio sarcinam suis humeris non imponet. Inueniet siquidem homines, homines fugere volens: inueniet tentationes,caeteraque pericula, de quibus in praesentiarum meminisse operaepretium non est.Qus nuhilominus praefatis armatus virtutibus, poterit euadere. Sed iam explicatis Cariusianae vitae c5moditatibus, ad eius praerogatiuas seu excellentias transeundum est. TRACTAT Us'ΤERTIUS SECUN D Ilibri, in quo agitur de praerogativis, seu excellenti js Cariusianae Vitae.

SEARCH

MENU NAVIGATION