장음표시 사용
801쪽
ueo DE VITA CARTusIANA parua saepὶ, imo quandoque nulla merces et utpoth cum animus ad alta mundi fastigia aspirans,optat ut ea ei imponantur, pernitiosa tunc res esse putatur, de qua quidem Gregorius inquit:Non enim se sub obedientia dirigit,qui ad percipienda huius vitae prospera, libidini propriae ambitionis seruit. Nihilominus qui grata sibi facit, quia praecepta sunt, apud Deum qui
secreta rimatur meritum obedientis non amittit. Deniq; obediendum est indesinenter,& pe seueranter. Nihil enim prodest currere, & ante cursus metam dcficere.Hinc Bernardus ait:Manum tuam misisti ad fortia,agendum est instanter,& constanter obediendum, nec inter asperiatatem verborum tam regalis est semita relinquenda. Et rursias Christus ne perderet obedientiam,perdidit vitam. Haec ille. Verum pleruque & suum statum non aduertetcs, & Obedientiae laudem meritumque,vel paruincientcs,vel non curantes, nunquam ad persectae si1blimis.
quo obedientiae fastigium peruenire, nunquam illas quas diximus) conditiones obseruare, coinnantur. Similes scholasticis malis, qui semper in
scholis versantes,literas pro viribus assequi non moliuntur. Similes, inquam, viatoribus, qui semper gradientes, finem itineris assequi diligenter non laborant. Similes demum ignauis quibusvis operarijs, qui fructum quidem ac lucrum habere cupiunt, sed fideliter ac decenter ut possent operari negligunt. Nonnullos enim reperire est, qui pro obedientiae promptitudine, sicctantur desidiam, procrastinationem, excusationem. Tam enim desides sunt, ut vix possint ad opus concitari Tam longas protrahunt moras, It saepe iucundius iit negotium fa-
802쪽
LI AER SECUNDUS. 7st cere, quam tantam dilationem expectare.Tantas denique proserunt excusationes, modo locum, modo tempus, modo virium imbecillitatem excusantes, Ut suo relinquendi sint arbitrio. Alios videas,pro virilitate mollem tepuditatem sectari. Non enim calidi sunt, aut frigidi , sed leuiter quandoque negotium aggressi, fastidiosa cum lenitate perficiunt. Alij inueniuntiir,pro simplicitate querelam, murmur, dincussionemque amplecti. Contra quos est illud Hieronymi: Praepositum monasterij timeas ut Dominum, diligas ut parentem,credas tibi salutare quicquid ille praeceperit, nec de maioris sententia iudices tu,cuius officium est obedire, & implere, quae iussa sunt. Cui astipulatur Ber- nardus, cum inquit: Multos videas post praecipientis imperium multas' facere quaeitiones. in ARE. saepius ingeminare. Unde hoc veniss&qulsiniicnit hoc consilium ' Inde murmur,tio, excusatio, simulatio, impossibilitas,aduocatio amicorum. Haec ille. Quod si forte de Superioris madato, vel discutere, Vel murmurare pa-l m non audent, occulth tamen illud efficere notrepidant. Contra quos ide Bernardus ait: Quid BernM.
si obediat simulatorie &ad oculum, murmuret autem in abscondito'Falsa est obedietia. Sola eli charitas, quae obedientiam gratiorem facit, &acceptabilem Deo commendat. Hsc Bernardus. Alios insuper videre est, pro humilitate obedie-tiae, tumorem habere sirperbiae, qui scilicet vel corde, vel Ore,de suo obedientia gloriantur, c teros despiciunt,& demum si paululum obedierint, alicuius se putant esse momenti. Alios cernere licet, loco hilaritatis,vultus tristitia, quam in pectore habent, foris ostendere: cum tamen
803쪽
11 DE VITA CARYvs IANA .er s. hilarem datorem diligat Deus, multumque coloret obedientiam, frontis, vultusque serenitaS Alios comperias, pro syncerita e cordiS,perue fisitatem tum intentionis, tum operis habere. Interdum enim satis esse putant, substantiam implere, nihil de mandantis intentione curantes, cum tamen intentio sit potius, quam Verba pensanda. Interdum veto quod peius est)intenti nem iubentis peruerso interpretantur, dicentes serrard. eum mala intentione moueri, cum tamen Ber- nardus dicat: Non sufficit exterius obtemperare maioribus nostris, nisi ex intimo cordis affectu, sublimiter sentiamus de eis. Interdum vero pe ai .stem. uerso, distortoque modo iussa complent, quosau ai. Cariusiana statuta inobedietibus sociant, ac pro φη - λ eodem reputant, inobedientem esse,&peruersd 'obedire . Sed cur haec peruersi faciunt, nisi ut postmodum nihil eis imponatur laboris Alios offendere est, qui pro synceritate intentionis,t hoc es Dei intuitu, & amore, interdum timore pqnarum ad obediendu mouentur , cum tamen cruor. dicat Gregorius, obedientiam non timore poenae, sed amore iustitiae faciendam esse. Aut certε lucri, commodiud temporalis gratia concitan- M. tur, Vis Praelatoru gratiam mereantur, ut fauores humanos habeant,ut desiderata officia cose quantur. Alios cernas, non plenὶ obedientes,sed
. , diminutiith, qui videlicet vel nonnullis in rebus
obedientes, in alijs parε re renuunt, aut partem operis efficientes, totu exequi non curant. Alios V intueri licet, non libenter bonoq; animo ob dientes. Denique alios consplaias rite obedien-Q , tes, sed minime per euerantcs, cum tamen stria νιέως, plura dictu Qui per euerauerit Uslasne bicsa
uia erit. Omnes igitur, qui praedicti sunt, subli-
804쪽
mis obedientis laudem primiumq; non mereni tur.Sed quid Si carpi soleant,qui obediunt qui- ,
dem, sed obedientiae laudem palmamque vitio' quodam seu desectu non merentur, quid de illis putandum est, qui vel de sua sapientia praesum Dies, vel tartarea quadam superbia inflati, dedignantur maiorum sequi imperium, iussa palam respuunt,& demum apertὸ inobedientes, se non facturos quod praeceptum est, asseuerant Quid insuper de illis censendum est, qui ranta sunt i meritate, ut velint sibi a maioribus obediri, sua
interdum vesaniam Verbis aperiεtes, interdum vero subtiliter hoc molientes, ut scilicet Superiores ad sua vota inclinetur ' Contra quos Bem --.
nard. ita dicit: Quisquis occultὶ vel aperth satagit,ut quod habet in Voluntate, hoc ei Praelatus iniungat, ipse se seducit, si fort. sibi quasi de o- , . bedientia blandiatur. In ea quippe re non ipse Praelato,sed Praelatus et obedit. Gid deniq; deperditis illis, quibus non satis est inobedientes' esse,nisi & suos maiores interdum ludibriis, c6- uitiisq; afficiant interdum vero quod horrendum eji)coultiis iniurias adiungam Sed hos mi- 'serrimos,omnique lacrymarum fonte defledos omittamus, & ex his omnibus quae di*a sunt,in summa conficiamus,eam veram, laudabilemq; 'erobedientiam eiis, quae promptitudinem nouit,& viriliter complectitur: tarditatem, dilatio 'nem,excusationemq; ign*rat, mollem aspernatur tepiditatem. Simplicitatem colit, nescit querelam,murmur, discussionem, humilitatem Veneratur, electionem, hypocrisim, fictionemque omnem abigit: placet ei hilaritas, tristitia . 'displicet :aptum, syncerumque pectus postulat, . peruersitatem tum mentis, tum operis fugit. .
805쪽
Finem debitum exigit,obliquitatem abhorret: voluntarias accipit oblationes, abiicit ingratas, coactas, morosas. Deniq; perseuerantiam flagitans,obediendi terminum prorsus in hac mo talitate recusat. Sed iam quibus de causis sit ob diendum, breuiter subnectamus,dicentes inpri-inis, ad sectandam obedientiam, legem omnem astringere. Siquidem lex naturalis iubet, ut ea, quae inferiora sunt, superioribus sub ijciatur: utpotὶ quorum virtute ad suas operationes mou&tur. Sic enim mundus hic in serior a superiori agitur atq; mouetur, ut tota eius virtus inde gubernetur. Hoc enim deposcit ordo naturalis diuinitus institutus quem Philosophi mere naturalem putauerunt. Lex quoque diuina multis in locis tum veteris, tum noui testamenti iubet in seriores Superioribus obedire. Lex etiam humana, & canonica, &ciuilis hoc idem non semel praecipit. Leges demum peculiares religionum ad hoc ipsum diligentissime concitant. 'Inter quas Lex Cartu sana probe admonet, cum inquit: Cum enim ab omnibus, qui regulariter vivere decreuerunt, obedientia magno studio sit seruanda, ab his tamen tanto deuotius,
ac solistius , quando districtius asperiusque
subiere propositum, ne si quod absit) ista de
suerit, tanti labores non solum careant pr*mio, sed & supplicium damnationis incurrant. Hinc enim Samuel: Melior est obedientia, quam victima, ct auscultare magis, quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repunare, o quasti scelus idololatria, nolle acquiescere. Quod unum testimonium & obedietiae laudem, & inobedientiae sufficietem docet vituperationem. His autem legibus astipulamur authoritates, dicta
806쪽
LIBUR SECUNDUs. 7IS dictaque Sancto rum,quae propter ingentem sui copia Vix nume rari possunt, quibus ad obedisi tiam Patres Saracti vehementissim P cohortantur. Ad hoc quo que eXempla eorum , qui nos precessere, non Vulgariter incitant,quibus videmus eos, qui dei denter paruerunt, multas laudes multaque praemia promeruisse. Ediuerso vero eos, qui obedire' detractarunt, vituperijs, suppliciisque multis is sectos fuisse. Porro ipsius obedientiae dignitat;, ac praestantia ingens ad obediendum planὶ nos stimulare debet. Est enim omnium moralitam dignissima, omnesque virtu tes pro sententi a Gregorij)menti inserit, insertasque custodit, utpote quarum actus, Vel causa. liter,uel disposi liue operatur. Ad ipsam enim obedientiam viri tutum omnium actus, Ut in pr tepto sunt, pert in ereputantur. Ipsa quoq; martyrio comparat ur, utpote quae nobilissima ho eois lata
minis partem .s it.voluntatem mori sicat. Verus in . enim obedies o mncs voluntates suas relinques, totus ex Superit Iris voluntate pendet. Cum igitur tata,tam putili ra,tam pretiosa sit obedic ia, par est, Vt eam: implexemur, quippe qui tu pulchra,tum pretiiosa desiderare soleamus . Ad haec utilitates innu merae,quas suis cultoribus asteri . ad id nos comi nouere habent. Enimuero ipsa s=kais Christi hospiti amicum,&quodammodo cDn ODd:eιiae sanguineum es scit. Ipsa preces reddit efficaces,&exauditionc iacb'nedictione Dei dignu reddit obediente m. Ipsa virtutes nutrit, & merita praemiaque cia mulat, augetq; mirifice,&aditatum praestanti stimum exaltat, dignumq; praelatione facit.Ιpi a tum pace pectoris, tum pacifica cum alijs coni tersationem, tum rerum omnium dominium in apertitur. Obedienti enim obe-
807쪽
IDA U1TA CARYvs IANA . diunt omnia. Ipsa periculis hostibusque libe- rat, quos & gloriose triumphat. Ipsa dentu be tum,non quomodocunque,sed egregie,facit hedientem. Bene igitur a quodam sapiente ductum est O quam efficax est regula obedientiae, quae con cordia seruat in Angelis,quae pacem nutrit in claustris, sine qua Respublica itare non valet,sine qua nec minima familia regi potest,
quam etiam vis naturae brutis ingerit, quam pro prole sua re nanimata custodit, qua ligantur caelestibus terrena, humanis diuina. Haec enim eit scala,per quam fit ascensus in caelum . Haec est quadriga, qua vectus est Hesias in Paradisum. Denique pericula,mala,dstrimentaq; multa, quae partim in praesenti, partim in futuro seculo iis,qui obedientiae iura labefactant,contingere solent,ad obedientiam plane sectandam,&inobedientia prorsus vitandata concitare debent. Siquidem omnes tempeitates , tumultus aliaque id genus aduersa,ex inobedientia ad superiores,ac verae obedientiae defectu humano generi prouenire putantur. Q 'mobre magno 1tudio ipsa obedientia sectanda e st, potiminum a viris religiosis, qui obedientiae voto se obnoxios fecerunt. Si enim voto non responderint,& in detrimeta multa in huius vitae miserijs incident , &male morientes perpetua gloria viduabuntur , grauissimisque gehemnae suppliciis a quibus non est redimere quenquam acerbis- perpetuoque torquebuntuae. Studeamus ergo totis pro Viribus obedientiam seruare,quq & ad conseruandam ci intinen, rtiam iuuare putatur,. de qua nobis et genduIuoccurrit.
808쪽
Quotvlax,ct quid it continentia. Deinde ponuntur
varia tentatrones ipsam continentiam oppregnantes, in quibuι,aliquando ipsa expugnatur, aliquaudo non: inter quas est tentatio daemonis,cuim cause malia asseruntur: postea de causis pollutionis Vrtur,ac demum varia remedia pro continentia seruanda subnecIuntur.
N eontinentiam igitur accedentes, supponamus inprimis, continentiam cas i interdum generaliter pro refrenatione meistis ab omnibus illicitis concupiscentijs,quaecunque illae sint, siue mentis, siue corporis: quomodo sumi putatur in parabola de decem virgini-b',in qua per quinq; virgines significatur quinquepertita continentia, quemadmodum Aug. sermone quodam interpretatur, cum ait: Videntur mihi quinque virgines significare quinquepertitam continentiam I carnis illecebris. Continendus est enim animi appetitus a voluptate oculorum,d voluptate aurium, voluptate olfaciendi, gultandi, tangendi. Aliquando vero peculiariter continentia capitur pro temperantia ab omni delectatione Venerea, quo mG-do species castitatis esse dicitur.Diuiditur enim castitas in virginalem , caelibalem & coniugalem.Et hoc quidem pacto sumpta continentia inprimis bipertita est. inaedam temporalis nu-cupatur , cum scilicet continens pro tempore duntaxat huiusmodi castimoniam seruare, posteaque coniugio seiungere constituit. Altera vero perpetua est,cum omnes a se venereas delectationes perpetuum abdicare , propellere-
809쪽
DA V1TA CARYvs IANAque fixe proponit. Quod quidem & sine voto fieri potest ut in viduis patet & cu voto, quemadmodum in religiosis collat, qui continetiam ipsam vel expressh, vel tacite vovent, cum reli gionem profitentur, eamque ob rem huiusmodi continentia, votiva dici potest . Quam sane qui decenter obseruare cupiunt, duo aduertant operaepretium est, scilicet ea, qtae ipsam cotur-bmi atque impugnant: deinde remedia, quibus illaesa contra impugnationes ipsas coseruari possit. Q nae dito in praesentiarum prosequi gestientes, dicamus primum, tentationes carnis ipsam continentiam perturbare solere,quarum quq da interdum non ex se, sed excitatiue expugnant,aliae vero oppugnant,sed reluctantem non superant,& si mauis, in ipsis tentationibus aliquando expugnatur continens, aliquando sollim oppugnatur.Illa etenim tentamina, quae Plenum consensum siue in opus libidinosum, sine in solam
veneream delectationem extorquent,expugnare continentiam impulsive dicuntur.Siquidem ante consensu in huiusmodi adhuc salua est co-tinentia. Vbi vero accesserit, de ea actum est. Expugnat itaque eam inprimis, atque radicitus deijdit plenus in venerem consensus, esto non sequatur extrarius effectus. Expugnant deinde omnia illecebrosa, quae ex eo pendent, & ad pus incitant,ut sunt verba, signa, scriptaque lusciua, similiter aspectus,tactus,titillationes, caeteraque id genus, quae plena libidinis intentione fiunt, illucque tendunt . Denique expugnat & potissimum quidem commixtio Venerea,ac venereus genitalium vius, qui scienter quovis modo excitatus,proculdubio continentiae omnino aduersus est . Hinc pollutio omnis siue diu
810쪽
LI AER SECUN DV s. 7 'na, siue nocturna sucrit quae ex volitione corruispia,ac pleno consensu pei B ait continentiam ipsam deijcit. At vero carnis tentationes, siue intrariae sint, siue extrariae, quae ab pso consensu venereo non proficiscuntur, leu ipluna praec edunt, siue vigilando, siue dormiedo contin, at, quamuis oppugnent,pulsentque vehementer, si
. tamen , iriliter eis reluctetur , aut certe plenus non accedat consensus, minime continuoeiam perdunt, esto conturbent, molcstian. quc inter
dum grauissimam faciant. De quibus quidem
breuiter dicere volentcs,agamus primum de apprehensionibus, motibus, caeterisq; remati Gnibus carnalibus, quae vigilantes in f itant, S ad perdendam contine iam impellere solent. Postmodum enim de ipsis, quae dormi Endo comi sun peculiariter dicemus. Inprim s cCntincntiam ipsini oppugnant, ac sa pe faciunt periclit ri illa quinque quae apud LZechielcm capite leguntur,ubi de peccato Sodomorum ita dici
.:bundantia, cto otium intae, ct
filiaruvieim,ctina vi Genu, ct pauperi non porrigebant. snprinns ergo lilpeibia ad carnis vitium
impellere solet: quod praesertim contingi Cua do de sua continentia inaniter continens ipse gloriatur, Vel incontinentcs ac libidinosos despici vel demum eos, qui coniugili operi indulgent,aspernatur . Hac enim de causa sinitur in carnis lubricum prolabi, ut discat, gloriam Deo, non autem tibi de continetia tribuendam esse. Deinde saturitas panis, hoc est, ciborum excessiva repletio,ad carnis quoque vitia impellere solet, quod ipsa experientia locupletissime testatur.Nec solum illa repletio, qui Ventrem,