De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

811쪽

6o DE VITA CARTVsIANA sed etiam illa quae lumbos atq; ipsa seminis receptacula imploe, venere concitare solita est. Post. modum sbundantia rerum, hoc ipsum non unquam efficere consueuit. Vbi enim fortunae copia adest,plerumque delitiae comitantur. Delicias autem corporis ad delectationes venereas incitare,dubium non est. Ad haec otiu siue mentis incuria, continentiam perturbare, &venere inducere consueuit. Dum enim mes se negligeter exercitiis spiritalibus tradit, aut prorsus vacat, statim per sordidas cogitationes evagatur, 'quae & phantasiam & carne concitantes, faciliis

ter ad libidinem impellui. Dε niq; defectus mus sericordiae hoc etiam facere solet,quado scilicet nec pauperibus aliquid eleemosynae corporalis

datur, nec tribulatis quoque ac tentatis prae se tim de vitio carnis, nihil orationis aut alterius iuvaminis spiritalis tribuitur . Qiri enim cael ris non miseretur,non est dignus, cui tribulato atque tentato misericordia impendatur. Praeter haec quinque sunt alia tentamina , quae contine- tiam ipsam oppugnare assueverunt. HOru qua

dam sunt intrinseca, altera vero extrinseca . Intrinseca sunt, quae in mente Vel corpore fiunt. In mente enim venereas cogitationes frequenter, ac delectationes adesse solere, satis experie tia docet, quae interdum ex ipsa corruptione naturae suboriri solent. Interdum & in ipso corpore bestiales motus qui ab ipsa quoque lege

naturae excitantur demo est qui non sentiat. Cuaute corpus titillatur, propter metis cu corpore mutuam coniunctionem, incitatur ad libidine& mens ipsa. Hinc Iacobus in sua Canonica ait: Unusquisque tentatur,a concupiscentiasua abstractis Non ergo omnis tentatio carnis a dae- mmone

812쪽

proficiscitur, scd interdum ab ipsa carne: Vt ta

ceam, quod , pientissimo Deo iussis de causis

tentationes ipsae fiunt permissiue . Sed iam tentamina extraria subi jciamus, quorum nonnulla sensibilia dici possunt , quod scilicet aliquo extrinseco sensu percipi queant, & ab extra originem habeant i sunt vel ba, scripta, asipectus,

colloquia, oscisa, tactus . Dum enim venerea scripta leguntur,dum mulierum species fixe c5siderantur,dum mollia verba audiuntur , dum colloquia familiaria , remotis praesertim albitris, miscentur, dum oscula tactusque licenter fiunt, quis dubitat venerem sicile concitari l Alia vero sunt tentamina, quae ab exteriori causa

proficiscuntur, perceptibilia quid cm, sed nullo exteriori sensu corporis sensibilia, quae scilicet daemone procedunt. Q at liuore salutis humanae percitus,malitiaeque plenus,subtiliter venereas cogitationcs immittit. Cur aulcm sordidas, carnalesque vaferrimus ipse hostis cogitationes immittat, causae multae sunt: quarum nonnullae satis apertae, aliae vero latentiores sunt. Siquidem hoc facit liuidus daemon , ut consensiam extorqueat, ac dc inde ad Opus Venereum perducat. Aut si consensum in foedum opus cxcut re nequeat, saltem ad delectationem impellat. Plerumque cnim satis est illi pIenus in venerem, aut veneris delectatione consensus, scicns, multos de consensu huiusmodi pcr dignam poenitudinem diluendo non curare , si modo extrarium opus subsecutum non fuerit. Deinde

si nihil eorum, quae dicta sunt, versutus hostis consequi possit, nihilo secius sordidos ingerit cogitatus,vi bonum opus aut deserere impellat,

813쪽

cDs V1 A CAR vs I AN A aut certὶ impediat atque perturh et.Enimuero Q. let orantibus varia, fCe daq; fatalasmata afferre, vi coeptam orationem destituatnt. Itidem & ieiunantibus facere assueuit, ut a caepto desistant: quod in principio Quadragesimae multi experiuntur. Similiter cum vel religiosam, vel poenitentialem sarcinam quis suis humeris imposuit, his plus solito turpissimis: immissionibus adaemone vexari solet, ut scilla et opus coeptum derelinquat. Suadet enim hos sis, talia semper esse duratura. Qilod si bonum impedire pro sus hostis non valet,saltem colaturbare,&instar muscarum pungentium, aliquid inscrre mole-lestiae satagit .Tanta est eius inuidia, ut semper homini nocere conetur. Denique si bonum impcdire non potest, nihilominus qua est calliditate,turpes ingerit cogitationes, ut detrimentum aliquod vel mentis,uel corporis inde procuret. Nonnullos enim hoc modo tentat in I etulo cons tutos,ut surgetes necetIarium somnum non capiant, ac proinde negorijs, quae faciunda incumbunt, satis respondere no possint. Putant enim, sui gendo a lacto tentationem reis

pelli p sse. . bd si voto non potiantur, supra

nudam hum ii dormiunt, non animaduertente , grauem, imo etiam & importabilem naturae . iacturam afferre. Alios vcro carnali tentatione pulsat,ut ad cxercitia immoderata concitet, Utpote ad vigilias prolixas, ieiunia fortissima, i

numeras orationes,aliaque id genus permulta, quibus cerebrum Vel tande vacuum reddat, &homine prorsus demente, aut certe semistultu sub iliter efficiat. Alios insuper carnali vexatio ne fatigar,ut indi: cretis xercitijs in ipsaria, qua

detestantur, culpa subtiliter praecipitet. inod

inter

814쪽

l: LIBER SECUN Dus. 76 interdum usu venit, cum quis verberibus aut lia dura afflictione corpus afficit. Hoc enim modo solet quandoque potissimum in his, qui vir tutem debilem habent, pollutionis fluxus etiam in aduertenter prouocari. Denique alios carnaliter ac sedulo concitat, ut si nihil aliud cons qui possit, saltem eos vel impatientia seu murmure frangat,vel melancholia conficia aut d speratione ac dissilentia, vel multa iugitate superet.Mira igitur daemonis astutia, milleque illius nocendi artes non in ptὰ dicuntur.Sed iami de pollutione nocturna quam fragilitate nostri dicunt peculiariter agamus, qui licet eisdem p ne de causis profluat, quibus& carnales motus in vigilantibus excitari solent, tamen aliquid speciale in ea esse videtur. Ea de re vel pauca quaedam perstringamus. Pollutionem noctu nam ex triplici causa procedere dicit Cassianus,

i scilicet ex superfluo cibo, ex incuria mentis,l ex illusione daemonis. Cui adstipulatus diuus

Gregorius asserit, eam aliquando ex crapula, i interdum ex naturae sui ei fluitate, vel infirmitate, nonnunquam Vero ex cogitatione contingere: quemadmodum in rcgistro habetur, & in Decretis Distinctione sexta refertur. Qia ae simul iungere, pleniusque negotium ipsum cum

i scholasticis Doctoribus prosequi cupientcs, dicamus, pollutionem ipsam ex duplici causa generatim contingere posse,videlicet ex inti in s ca,& extrinseca. Intrinseca est,uel corporalis vel animalis. Corporalis quidem , ut cu seminalis humor abiidans in corpore causa aliqua intraria ad resolutionem atq; exitu prouocatur. inae rest multifaria contingere potest,interdU,eX naturae

virtutisq; retentivae debilitate,cui dispositio te.

815쪽

poris cooperari solet. Aliquando ex crapula,seu repletione nimia praecedentis temporis. Alia quoties ex nimia calefactione, vel alia agitatio- ne corporis,quae interdum per medicinam antea spretam fieri sistet. Nonnuquam ex eo quod dormiens resupinus iacet super dorsum, quod medici quidam dicunt, & experientia probat. . Denique ex abundantia humoris obscoeni, qui in medullis s eu receptaculis antea reseruatus, quadam lege naturae expellitur. Animalis verob causa est,cum pollutio ipsa ex cogitatione prae cedente contingit.Q ae quidem cogitatio interi dum bona est,ut est cogitatio poenitentialis vel speculativa de peccato luxuriae,cui tamen incu- hendum est discrete, ne ex bono malum oriai tur. Aliquando vel o mala atque inhonesta est , quae tripertita est. Qtacedam enim est de re adi pollutionem non pertinete, puta elatio de pro- pria castitate. Alia est de re pertinente, quae tam ε an pollutionem pro obiccto no habet, hoc est, nec volitio,nec desideriu illius est,puta cum quis de coitu quidem cogitat, scd de pollutione noctur-

na nihil. Alia vero est,quq huiusmodi pollutio-

nis volitio seu desiiderium est, utpote cum quis per eXpelientiam nouit,se noctu somniatum dem J coitu ac pollui,de quo prius de die cogitauit, & ita de industria diu cogitauit, ut postmodum

somniet,& polluatur. Eo enim casu cogitatio foedissima illius pollutionis causa est, quae Mado ι & istalis citra dubium est. Idem, si cum ea inten--rιώκ. tione ac fine se quispiana ingurgitaret, putanduest. At vero cum ex alia causa non vitiosa pro- cedit,non est imputabilis. Si vero ex causa cuti- pabili, utpoth ex crapula nimia, quando ante

M ost Der Dinnitentia emundata, ipsi

816쪽

Lia ER SE CYNDus sequens pollutio culpabilis est. An vero sit laetari liter imputabilis, dubium est: de quo nihil ad

praesens.In eo enim casu securius est poenitere,i movero antequam eueniat ipsa poli utio,proui- dendum ne contingat.Sed iam extrinsecam cau

sam subiiciamus,quae est daemonis illusio , qui nomisa vel fantat mala dormientis concitat, vel si Casli- Usa. ano creditur 'simplici fluxus illius egestione dormientem polluit. Quod quidem varias ob fraudes molitur hostis ille versutus planeq; in- uidus.Inprimis, ut a sacrosancta nos communione deterreat, quod &Cassianus asserit, & e perientia probauit. Narrauit si quidem mihi doctissimus quidam medicus , cum sacrosanctam Eucharistiam sumpturus est et,&ab uxore sua, quae in eodem thoro iacebat,propterea abstinere vellet, huiusmodi sceditate nonnu quam pollutu fuisse. Deinde hoc facit hostis, ut deuoti nem impediat aut perturbet ,potissimum die, festis,quibus maiori puritate desideramus diuti .no placere conspectui.Scit enim, post huiusmodi fluxum,& corporis sequi distrastam, & spiriatum nec tam purum,nec ita collectum esse, e propter non tam puriter festum celebrare posse. Porro hoc ipsum praesumit hostis, ut detrimen- . to aliquo astutὶ nos assciat.Interdu enim quos

dam ieiuniis intentos de industria polluit, yida nihil se per ieiunium proficere ad puritatem si sequendam, imo grauius se pulsari sentiant,ipsa

abstinentiam tanquam puritatis aemulam perhorrescant. Aliquando vero hoc attentat, ut e diuerso non satis cautos ad immoderata ieiunia,

vigilias, disciplinas, caeteraque id genus aspera incitet, &'aliquo deinde nocumento assciat. Etiam hoc facit,ut tali vacuitate corpus assicia

817쪽

DA VITA CARYvs IANA quatenus cum ingenti difficultate ieinnii laborem ferat, sicq; tali occasione ieiunante ad frangendum ieiunium facile impellas. Nonnunquavero hoc efficit, ut ad impatientiam, vel turbationem aliquam fraudulenter pollutus concit tur. Etenim propter huiusmodi fluxum sin quo spiritus multi exhauriuntur tam promptus atq;σptus homo non est ad res gerendas, ea propter sacilius ad impatientiam prouocatur. Itidem cuquis vel ex os scio, vel ordine suo rem diuinam

in conuentu, seu cogregatione celebraturus est,

si polluantur ut frequenter usu venit facile ad impatientiam concitatur. Si enim propterea re, uerenter se abstinet, vix confusionem humana patienter ferre potesst,cum satis conijciat ; alios

propter huiusmodi foeditatem suspicari a suo se

officio cessasse. Si vero se ingerat, propter scrupulum mordente,facile quoq; perturbari poterit.Deniq; hoc agit hostis,ut vel delectationem

ex fluxu noxia extorqueat, Vel certe, quod grauius est,ad libidine nefarih consummanda,quae in culpabiliter forte exorta fuerat,callidesmpel- ilat.Scit enim, multos voluptatem ipsam senti tes, ad excitandam in se maiorem delectatione actu nefario,faciliter induci posse. Sed & qua est calliditate atq; inuidia, nonnunqua fantasmata concitando obscoenum humorem ad intra solum resoluit, statimque dormientem excitat, antequam fluxus ille obscoenus ad extra pror pat, ut scilicet vel per cohibitionem humoris illius naturae vis inseritur, cum tamen interdu inihil hoc modo proficiatur,vel humore ad ex- qtra no* prodeunte, quod interdum propter vi tutis debilitatem contingit, grauis commotio Qinpudendispermaneat.Sed cur hoc vaferrimus

ille

818쪽

ille facit'Nemph vitali articulo quam pericvjosissimo constitutus se polluat,remque nefariam admittat, aut certe si reluctetur, grauissimum tormentum patiatur . Tali enim casu viriliter perseueranterque reluctari, graue martyrium est.Hinc colligi potesst, quam magna sit daemonis inuidia, quamque mira sit eius calliditas. Sed iam breuiter subnectamus ea, quae ad con- couthiemtinentiam iugiter ac persecth obseruandam csi itas ML ducere solent.Inprimis sesus exteriores sunt ab his omnibus, quae libidine excitare possent, pro viribus cohibendi. Fugiendae quoque noxae fa- miliaritates, mala colloquia,lasciua scripta, imo& dulces sceminarum literae reijciendae, & d niq; picturae seu imagines obscsnae prorsus cra-

dedae sunt,deinde ieiunijs, vigiliis,alijsque asperitatibus corporalibus viriliter,discrete tamen, incumbendu.Insuperorationi,lectioni,siue pio studio,ali sque spiritalibus exercitijs diligenter Vacandum est.Porro vera cordis humilitas iugiter obseruanda,superbaq; elatio prorsus releganda,& demum fiducia de propriis viribus seu virtutibus ac industria prorsus abij cienda est.

Non enim putare debet corinens,se suis viribus vel humano studio continentiam seritare pos se.Non debet,inquam,propter eam intum est re, vel caeterisse praeferre. Propter supcrbiam enim multi auxilio diuino destituti, continentiam perdiderunt, ac turpiter corruerunt. Igitur no debet de propriis virib' aut virtute qui quam sperare, sed putare,diuino munere se du- taxat assequi posse. Ad haec,patientia quoq; ipsi cisses. iugiter retinenda est.Nam ut ait Cassianus, pa tollat. iatientia ardorem fornicationis extinguit. Quod

dictum ita capio, ut putem, per ipsam patien- Bbb t tiam

819쪽

πσ3 DE VITA CARTYsIANAtiam aliaque adiumenta libidinis ardorem in hac vita pro ratione cohiberi posse, totaliter . autem ac funditus ut ipse& Martinus eum se.

cuius sentiunt non ita posse censeo .Etenim se- per concupiscentia manet, contra quam sine,

quamdiu in hac vita sumus, dimicandum est. Dgitur si velint me sals in hac parte dictis assenti re,fomitem prorsus extinguant,& vires daemonis qui prunas ex in ictas ardere facit perpetuis vinculis ne tentet, constringant. Paucissimis f teor hoc munus datum putatur,sed id specialissimo Dei munere, quod passim expeti non potest. Denique iis,qui tentantur, compatiendum est. Non enim perfecte continens putatur,qui lubidinosis non cum patitur, & aliorum tentationibus non mouetur . Sed ad paupertatem transeamus.

Pranii is multispaupertatis modis , ac declaratis quibusdam terminis ad rem pertinentibus, agitur de iis qua pauperta votiva repugit. Postmodum de proprieratis vitio subiungitur,quo paufertati aduersum est, ubi commmes madi declarantur, quibu3 ipsum ivitium admittitur. Et demum quatuor causeponuntur ab fugiendum s ipsum concitantes.

DB paupertate dicturi, inprimis quotuplexiit,quid sibi velit, & ad quid astringat,

pro uoabimus: deinde de vitio opposito, quod proprietas dicitur, subnectemus. igitur de paupertate verba facturi, dicamus inpriniis, biperti. tam in genere paupertatem esse. aeda enim elipaupertas spixitus,quae inter beatitudines prima numeratur,& haec est vera cordis humilitas, cui

820쪽

LIBER SECUNDUS. iis promittitur regnum coelorum. Quanquam per MUb. s. ipsam paupertatem spiritus, etiam accipi potest voluntaria diuitiarum carentia , de qua dicturi sumus. Q at enim hoc modo pauperes sunt, &beati sunt in hac vita,&beatitudinem quoque sempiternam sunt habituri in alia. Altera vero paupertas est rerum temporalium, quae Verὰ aut certe apparenter diuitiis mundialibus caret, &haec quidem multifaria est,& apparens.puta cum quis verbis, signis, aut indumentis paupertatem stimulat. Alia est vera, sed coacta, quae vel sorte, vel conditione , Vel

aliena iniuria contingit. Alia est vera, &voluntaria; sed in deuota,quae videlicet non Dei conis templatione, sed aut vanitate, aut alia huiusmodi causia suscipitur,qualis fuit quorundam gentialium paupertas Ρhilosophorum , qui diuitias

contempserunt.Alia denique est vera, volunt Tia, atque deuota, quae terrenis opibus Dei causa prorsus abrenuntiat, aut certe iniquum diuullarum affectum abigit. Et huius quidem tres gradus inueniri possunt. Primus est,cum affectu non autem effectu, relinquuntur diuitiae, quem

paupertatis modum sectati sunt olim Sancti Patres,qui sub lege vixerunt, & nunc quoque boni Christiani sequuntur,qui diuitias post detes, non possidentur ab eis, nec eis quidem fidunt,

nec denique animum in earum amore supra modum fixum habent. Alter gradus est, cum &voluntate, & reipsa deseruntur opes, nec tamen Votum ullum accedit, quem gradum qui altior quidem est)multi tenuisse putantur , qui tamen religiosis votis se minime obstrinxerunt. Tertius gradus est,dum & affectu, & estectu simul, prorsus terrenae destituuntur diuitiae, votum-

SEARCH

MENU NAVIGATION