De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

821쪽

o DE VITA CARTVsIANAque huiusmodi abrenuntiationi perpetuum ad- iugitur, quo mentis destinatio permanentior,ac sta bilior reddatur & cslcstes opes facilius,uberiusque tandem habcantur.Et haec quidem paupertas quae interdum votiva, aliquando religiosa , nonnunquam consiliaria nuncupatur altissima est,& Christo in Evangelio probata Matriis. est atque consulta, cum ait: Apostolus: Amen ἐico vobis,quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit stius hominis in sede maiestatis ιε, sedebitis Θ vρs fiser sedes duodecim, iudicantes duode cim tribus Urael. Et omnis qui reliquerit do-

' mum vel statres, aut sorores, aut patrem , aut ma- trem, aut uxorem, aut filios , aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, ct vitam aeternam

H Ec, inquam, paupertas altissima diuitiarum communem patitur copiam, quippe cuius altitudini non derogat habere diuitiarum communitatem,sed omnem a paupere religioso abiicit proprietatem .Enimuero, qui pauperi tis religiosae voto se obnoxium fecit, ita omniabus seculi rebus funditus abrenuntiat,Vt omne a se ius ac dominium p roprietatis, seu proprietatem penitus omnem a se abdicet, nec iam ei licet quicquam tanquam suum , siue proprium habere,possidere, dicere,seu putare. Omnia enim in relatione habenda sunt, atque nominanda communi nomine . Nec in bonis, quae forte attulit quispiam, seu religioni dedit, plus iuris praetendere debet, quam in aliis. Quae quidem ut fiant luculentiora , & paupertatis Vo- , is aestiuae conditio plenius capiatur, non est igno- sex eousi randum, circa res temporales sex considerari deranda. posse: scilicet ius, dominium, proprietatem, possessionem, usumfructu , & Vsum, quae Vel Vt-

cunque i

elaea res

822쪽

LIBER SE UNDVs. 77Icunque explananda sunt. Igitur ius,est potestas licite exercendi actum circa rem aliquam, Vip

si quis licite panem vendere possit, ius habet

in panis venditione. Q ianium enim habes de potestate licita circa rem,tantum iuris circa rem ipsam tibi competit. Dominium vero a multis pro i ure capitur. At vero tim Aristotel es dicat relatione domini; line superstitionis, eam ob .re quandam Superioritatem seu aut horitatem addit. Est itaq; dominium species iuris, cum Omne dominium sit ius,& no e divorso. Igitur dominium est ius, siue licita potestas utendi, possidendi,atque habendi rem aliquam,vel simplicia

ter pro voluntate, vel secundum determinatum modum cum quadam Superioi itate. Ipsum autem dominium sicut&ius diuiditur in natura

te, quod scilicet a natura competit,& ciuile siue politicum , quod per diuinam vel humanam collationem alicui conuenit. Quod & in genere bipertitum est. Quoddam enim est plenum, siue perfectum, clim quis tam in rei proprietate, quόm Vsu eius plenum dominium habet, ita ut possit rem ipsam pro voluntate vel conseruare, vel alienare. Alterum est imperfectum,dum in usu, ves usu fructu dominium quis habet, sed noin proprietate: quapropter Dominus simplici ter dici non potest, sed Dominus usuarius, vel

vlafructuarius. Sunt autem in particulari variae

species dominii ciuilis, puta utile, directum, altum,bassum,& caetera id genus. Sed iam de proprietate agamus. Proprium,sive proprietas est, dominium rei iustis modis quaesitum , ut dicit Hostiensis. Capitur autem proprium, no solum pro nuda proprietate , sed interdum pro pleno dominio, quemadmodum dicit Panormitanus

les.

823쪽

Da VITA CARTVsIANA in capitulo, Cum ad monasterium. Acquiritur, autem iure gentium,&iure ciuili. Et iure qui dem gentium, per occupationem, ac bellum iu stum.Iure aute ciuili, multifariam. utpotdscriptione,usurpatione,arrogatione,testamgtri, successione,&alijs varijs modis iure ciuili, vel consuetudine iusta inductis. Possessio aute, pro opinione iurisperitorum, est corporalis rei retentio,corporis,animi,iurisque adminiculo interueniente. Nisi enim & corpore & animo, &iure quis insilia non proprie dicitur possidere. Non igitur fur vere possidet, sed iniustὶ detunet. Vsusfructus est, ius utendi & fruendi rebus alienis,salua rerum substantia. Non enim in re- Ibus propriis ususfructus consistit. Nec in rebus etiam,quae usu statim consumuntur, ut panis &Vinum, proprie ususfructus esse putatur.Nec demum in rebus, in quibus utile dominium habetur quemadmodum contingit in emphiteola, & laudatario ipse ususfructus proprie consistere videtur. Qui autem usumfructum ipsum haber, plus iuris videtur habere, quam qui usum duntaxat.Nam potest fructus & commoditates, quae ex re ipsa proueniunt dare, vendere,& alienare pro Voto, quae facere non potest,qui usum duntaxat haber.Sed iam quid usus sibi velit,sub.

nectamus. Qua in re non capimus usum more

Theologico, ut distinguitura fruitione, quomodo uti est assumere aliquid propter aliud in incultatem voluntatis.Nec etiam capimus angu-RE, ut Iurisconsulti capiunt, dicentes, usum esse ius utendi alienis rebus, salua rerum substantia. . iNimis enim angusta est huiusmodi acceptio, lquoniam hoc pacto in rebus quae usu consumu-tur,vsus nullus esset, quandoquidem in talibus . nequir i

824쪽

LIEER SE CUNDVS. 77 nequit post usum,siue cum usu,salua manere rorum ipsarum substantia. Itaq; cum pro rei vertitate,canonumq; censura, qtris Vtitur pane, cum

ipsum edendo consumit, &sua quoq; re Vtitur quis sicut aliena, eam ob rem latius sumedus est usus,ut scilicet est ius, siue potestas vredi rebus, suis,vel alienis, siue usu consumptibilibus, siue

non. Vsus autem aliquando dicitur nudus, alia quando non. Usus nudus bipertitus est. aidam enim est facti solum, quando quis re aliqua vibtur sine iure viedi, ut fur, qui re utitur omni iure nudatus. Alius est usus facti & iuris simul, qui fit, cum habetur ius utendi. Et hic qiaide duplex eit, quidam est reuocabilis, qui scilicet reuocari potest: alius est irrevocabilis, quando usus concessus reuocari non potest. His itaque praelibalis,dicamus peculiariter,quaenam ex his, qui di-l cta sunt, a se rei jciat paupertas votiva,& quae n6. Enimuero omne ius simpliciter, siue dominiuplenum tollit. Similiter omne proprium, siue proprietatem omne ita abdicat, ut secum nullo modo pati possit. Itidem & omnem possessione,

. quae priuato nomine atq; authoritate fit, inhibet: sed possessionem seu retentionem, nomine communitatis,permittit. Pecunias tame habere seu possidere Cariusianus non potest, ut eis pro suo voto Vtatur, quoniam legibus suis interdNctus est Insuper usumfructu abijcit ipsa religiosa paupertas: no enim sinit monachii proprio us fructuariu esse.Deniq; usum nudu facti, qui stili licet fit per omnis iuris nudatione, secu non p*l titur.Non. n. licite quis uti re aliqua potest, qui

omni iure nudat' est. Ite usu nudis iuris irrevocat,ile abigit haec paupertas. Sed usum nudii dis cretὶ concessum reuocabile ad nudu Superioru

825쪽

concedit in rebus, quae ipso usu non statim consumuntur. Concedit, inquam, Usum nudum, per totius proprietatis,sive pleni dominij, ac iuris simpliciter, exclusionem, sed non per totius iuris nudationem. De his autem rebus, quae statim ipso usu consumuntur, ut sunt panis & vinu

quia usus licitus no potest a proprietate seu do. minio separari, cum P usum proprietas ipsa seu

dominium, ita res tota consumatur, queadmodum Ioan. 22. cotra Fratricellos declarauit) eam

ob rem, quando usus rerum huiusmodi Μon η cho conceditur, conceditUr & aliquod ius seu dominium in re ipsa, quod sin rebus huiusmodi non possit haberi licitus usus per totius proprietatis siue iuris exclusione, nec etiam nudus Monachos usus in eis esse valeat. Quod intellige, dum res ipsae consumuntur. Antequam enim usus sit in isD A choatus,potest Superior re ad usum concessam dominos. reuocare, eapropter Monachus simplicitet dotaminus vel proprietarius dici non potest.Sed di cis di Praelati religionum sunt domini bonorum, conventualium.Non enim Videtur,ad quos spe-α

ictet alios dominium huiusmodi bonorum. Sib militer & ossiciarij inferiores, ut sunt Procura- 'tores,domini esse videtur, quippi qui & emere, &vedere, &disponere ad votum de rebus posse putatur.Itidem, videtur simplicem claustralem proprium seu dominium habere posse, quandoquidem ius habet petendi necessaria vitae. Simuliter in rebus, quae usu non consumuntur, sibi lconcessis, habet ius utendi. In talibus enim usus licitus, non potest4 iure utendi separari.Similiter in rebus usu consumptibilibus, quantum de 'Vsu,tantum de proprietate sibi conceditur. Igibtur in hoc casu potest proprietarius esse. Deniq;i l

826쪽

Li AER SECUNDUS. 77s superioris saltem authoritate, peculium habere Nonachus potest. Respondemus: In Conuentu των tres gradus monachorum inuenire solere. Primus est Praelatorum,qui nullum in ipso Couentu superiorem habent, ut sunt Abbates, & multi Priores conventuales.Secundus est aliorum OL ficialium,Praelatis ipsis flabiectoru, ut sunt Procuratores, alijq; id genus rerum administrationem habentes. Tertii sunt claustrales,sive Μonachi simplices, qui nullam rerum administrationem habent. 4uantum ad primos,diximus, eos non esse Dominos simpliciter, nec plenum Domin habere dominium rerum conventualium. Ille

enim Dominus simpliciter est, siue ius, aut dominium plenum seu absolutum in re aliqua habet, qui potest licitὶ re illa uti ad omnem usum,

qui circa rem ipsam esse natus est. At Vero Pret

. lati huiusmodi proprium habere non possunt. Non ergo Domini sunt absolute, nec ad eos re rum ipsarum proprietas pertinet. .raeris igitur ad queml Nempe ad totum conuentum, si ueco munitatem absolutE. Ad Praelatum tamen dos minium rerum ipsarum principaliter pertinet,' tanquam ad principalem administratorem &dispessatorem,qui &aliquo modo Dominus est, sed non absolute,ut diximus.Siquidem tota potestas monasterij ad Superiorem pertinet. 12. q. Σ. Nullum.Eadere plus iuris, ac dominij habet, quam caeteri: utpotἡ cuius nutu & Voluntate omnia in monasterio fieri,ac distribui habet. - . teris autem per accidens, ac secundum quid, ius quodammodo pertinet, Ut sunt partes comm nitatis, quibus licet debeatur sustentatio vitae, non tamen possunt agere ad diuisionem bono-

. rum,nec dicereqRoq; possunt ynam parte' uni,

827쪽

N alteram alteri pertinere. Vides igitur ut bona ipsa sint totius communitatis sinapliciter,& nullius particularis absolute. Q ibus animaduersis, facile eli conficere, Praelatos in huiusmodi negotio grauiter errare posse. In primis quidem, si se dominos simpliciter, seu plenum in rebus c5- uentu alibus dominium habere vel putent, vel

dicant,vel hoc modo utantur. Sic enim proprio talis yitium admitteret. At vero extra materiam hanc proprietatis, nonnunquam eos peccare usu venit: utpote si infideliter,seu indecenter,ac in

iusth bona ipsa dispessent. md quide uno modo cotingere potest, si deneget subditis ea, quae

regularis Inititutio, ac necessitas ministrari si gitat: hoc enim modo inhumanam faciunt in i riam. Alio vero modo contingere potest, si e diuerso ea tribuant, quae Vel ordinationes regulares prohibent, vel ratio ipsa vetat. utpotὶ si tribuantur, quq ad statum non pertinen vel etiam

nimium superflua, vel deniqε ea, quibus subdi tus male uti putatur: hoc enim pacto liberalitas liberal itate perit. Hinc Hieronymus in regula dicit: Praeter victum,&vestitum & manifestas necessitates, nihil cuiquam tribuas. Quod intellige, cum dantur ad peculiarem usum. Possunt

enim multa nomine communitatis seruada monacho fideli tribui, qui in eo casu superfluu h here minime putandus est. Μulta quoque tribui possunt monachis, quibus vel pro sua necessitate,vel utilitate religionis, seu Reipublicae, opus est,ut sunt libri, qui viro docto tribui in multa copia possunt, quando eis discreth ad communε utilitatem uti nouit. Quod enim hoc modo tri buitur, superfluum dici non debet. Videant i tur, qui monachis stiperflua petentibus innuiat, i

828쪽

LI AER SECUN Dus. 777 in suam,petentiumq; perniciem. Super suum eisl nim vel dare,vel accipere noxium est, lino vero si Hugoni creditur mortiferum. Quod tameni ipse viderit, cum satis in hoc leuiter loqui vid atur. De caeteris autem officiariis.breuiter dicamus, eos nihil facere licitὶ posse, nisi quantumi statuta regularia,vel Superioris concedit auth ritas.Eam ob rem recurrere debent ad Superioris arbitrium in his, quae expressa non sunt.

cum ergo per statuta ipsis non datur sufficiens P potestas, quae ad exequenda huiusmodi officia

exigitur, opus est, ut eam a Superiore habeant. At quoniam cum absentes sunt, interdum multa contingunt, quae praeuideri non possunt, si v set necessitas, poterunt negotium necesiarium expedire, modo fideliter ac decenter faciant, proponantque habita opportunitate, se Praelato dicturos, quae vel fecerint, Vel quantum sum cere videbitur. Alioqui privaricantur. Eapr

pter Videant, quid agant, qui vel pro se, vel alijs

quibus afficiuntur) emunt, vel tradunt, quae ex: statuto non debentur, inconsulto suo Superi re,aut inuito.Ιtidet, qui aedificant,aliaq; faciunt, . quae satis norunt Superioribus grata non sore,

ubi rescita fuerint. Denique de alijs Monachis, i scit . claustralibus, dicimus, eos nihil habere poLs se proprietatis simpliciter. Proprium enim h l bere, est contra substantiam Monachatus. H l bent tamen quandam proprietatem secundum i quid, in rebus quas consumurit, sed Superioris

. aut horitate cum usu habent, quae non derogat statui monachali, quandoquidem necessario ad usum licitum cosequitur.Item habentius quod- dam naturale, in petendis accipiendisque ne-

cestarijs,uter; si eis. Sed hoc non conficit, eos

829쪽

8 DE VITA CARYvs IANA ius vel dominium simpliciter habere, seu proprietarios esse,vel etiam peculium habere posse. Siquidem peculium etiam iure Canonico pro hibentur habere Monachi, nisi pro iniuncta asministratione, Extra de statu mon. c. Monachi. Peculium autem eo in loco dicitur proprium, siue proprietas, quemadmodum Panormitanus exponit. Caeterum ad Vitium propietatis transeamus. Qua in re duo nunc discutienda sunt; primum, quonam pacto vitium ipsum admittatur: Alteru,quae inducere nos debeant ad vitandum tam detestabile crimen. Primum aggredientes, dicimus proprium, pro sententia Ioannis Andreae esse quicquid caelatur Praelato, vel tenetur contra Voluntatem eius. Verum hoc dicere non sufficit, cum & ipse Praelatus ut dixtimus vitium proprietatis admittere possit. Panormitanus autem secutus Ioannem,aliosq; Canonistas, dicit, Monachum habere proprium, cum non habet administrationem,& aliquid tenet, illud cflando Abbati. Sed hoc quoq; dicere non satis est. Nonne & ij, qui administrationes habet,vitio proprietatis infici possunt ' Possunt

sane,Vel potius insane possunt. Eam ob rem his praetermissis,dicamus vitium proprietatis trifa- triam in genere committi posse. Primo quidem, interius solo corde,cum scilicet proprietas, dominium plenum, aut aliquid eorum, quae paupertatem votivam refugere, & Monachis prohibita esse, supra diximus, in rebus communi- abus etiam sbio corde praetenditur. Hoc enim si deliberato, plenoq; consensu interius admittatur, laetate piaculu est,ali qui non oportet moditiferum esse proprietatis vitium. Qui hoc modo duntaxat peccat,poenitentia quide illi opus,

830쪽

Lra ER SECUNDUs. 779 sed in poenas iurispositi ui ob mentalem non iniscidit proprietatem, quae & voluntatis proprie- . tas nuncupatur, quq fit, Vt iam diximus, cum Voluntas plen E consentit in his, qu VOxiua pauper- . tas secum non patitur. Tametsi proprietas voluntatis interdum generalius dicitur mala voluntas, seu affectio malae Voluntatis, quae Deo se non sub ij cit ut decet, quomodo ca Pit D. Bernar- Bernard.dus,cum dicit: Tolle prCpriam Voluntatem,&infernus non erit. Sed in proposito non tam lath capitur. Deinde poteli admitti vitium proprietatis voce, siue ore, cum aliquid eorum, quae dicta sunt, voce praetenditur, siue aliquid suum,

aut sibi proprium a quouis csse dicitur. Q ii igitur verbis proprietatem sonantibus utitur, pe peram agir, utpote cum dicit: Hic liber est meus,naec vestis mea est. Q. od accipiendum est, cum de rebus temporalibus, in quibus proprie ulti uproprietatis admitti potest, agitur. In aliis tamen rebus, ut rerum, ita & Verboru communitatem quidam Nouitius obseruabat, qui scilicet a praeceptore suo imbutus, ut nihil suum esse diceret, cum febre laborans interrogaretur a patre, quomodo se haberet: male, inquit, quia febris nostra me grauiter Vexat. Cui Pater : Noli sili dicere nostra sebris, sed mea. Tibi enim propria est, nihilque in ea commercii vult Conuentus habere. Sed quaerit quispiam: Si quis verbis utatur Proprie- proprietatis, an laeta liter pecceti dicimus, eum, si id faciat ex contemptu, mor valiter agere, m. xime si industria animoq; a stertiuo hoc faciat:

sin ex inaduertentia,aut leuitate, veniale duntaxat committere. Consuetudinem tamen ipsam omnino cauendam esse, nullus est, qui hae litet.

Denique opere ipso quod grauius esse solet

SEARCH

MENU NAVIGATION