De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

861쪽

81o Da VITA CARTu sIANA si,quam plana seu comuni vita. Inprimis quidε probus religiosus in claustro latitans,& velutauicula quaedam in monasterii nido se conti

nens,nullis mundanarum pomparum atque vanitatum quae infinitae sunt pulsatur illecebris. quippe quas non tangat, sed nec videat quidem. At vero in eis communis vita iugiter versatur,eam4; ob rem vix immunis ab eis esse potest.Civix possibile sit tangere picem,&abeano inquinari.De carne autem non attinet multa dicere,

'quandoquidem religiosius tum extrariis . tum intrariis adiumentis facilius continentiam se uat,adeo quidem, ut tentationes quas aliquando patitur,plus ei prosin quam officiant. Denique supersunt daemonia tentantia,quae tum confoditio bonorum,tum custodia patris,tum iugi or tione, iam gratia Dei peculiari quae his solet em, mulatiu, conferri, qui propter Christum se de sua reliquerunt tum denique aliνs religiosis e ercitiis facilius reiiciuntur . Sed & si forsan pishumana fragilitate quandoque peccetur,ficili in religione resurgitur. Quapropter inepte eu-tas, statum religionis bene seruatum periculo. siorem esse.Vbi autem dissolutus eit,tron in se existimatur esse periculosior.At non status, sed lapsus: non ordo, sed deordinatiq potius dici debet.Idcireo nihil ad rem. bus animaduersis,optima ratione mouentur, qui seculari conis uersatione dimissa,religiosum statum bene o seruatum suscipiunt,sperantes diuina ope & f cilius,& cumulatius, salutem perpetuam se cos

' qui posse . inod rursus dicis his votis nihil in Christianismo profici, puto te ignorare quid hoc vocabulum Christianismus non ita tritum, sibi velit. Dicis quidem rem esse immensa

862쪽

LIRER SE CYNDvs. 8 II sed quid sibi quaerat, non aperis .Forte verbo p rum v litato nobis illudere tentos. Aperiam igitur,&dicam, Vt re pates octa, facilius tua resellatur insania. Est igitur Chrillianismus interdum professio illa, quam uniuersi per nos, vel alios in baptismate facimus, & ad ea implenda quae promittuntur, eaque seruanda qUae coseruntur, perpetuo Vinculo astringirmur,&de familia Christic cimur.Tum enim omnibus d Gemonis pompis abrenuntiamus, Christi iam fidem profitemur, virtutes theologas, fidem , spem, charitatem semper obseruandas suscipimus, & denique indelebili charactere insignimur, quo ab infidelibus separamur. Interdum vero capiturChristianismus pro ipsa religione Christiana, quae cultum Deo exhibet secudum traditioncm Euangelicam, uniuersalisque Ecclesiae institutionem, & haec quide in praeceptis seu manclatis ad salutem necessariis consitit. Denique Christi γnismus pro tota Christianoriam familia, seu fidelium Ecclesia, quae diuersorum filiorum, gra

duum, ac statuum varietate ornata esst, quorum

nonnulli sola generali, seu baptismali professione, c quorundam praeceptorum squae professionem illam latius, peculiariusque declarant) obligatione contenti, nullisque votis sialtem religiosis deuincti libere vivunt. Alij vero ultra ea quae praedicta sunt, illa quae vocantur religionis vota superaddere volunt, Vt facilius quae promiserunt ac susceperunt, obseruare queant, & seuetum cumulatiore ex ipsis operib' votivis 'onsequantur. Et haec significa alia ex prima dependet . Itaque si de prini a fuerit discussum,de alijs satis dictum fuisse putatur. Quod igitur ais, nihil ex religiosis votis prosectus Christianismo ad-

863쪽

A 811 DE VITA CARYvs IANA ijci, hoc non modo temerari am, sed scandalosum quoque ac iniurium planeque erroneum est. Qius enim paterfamilias non plus eum dile- xerit filium,qui non solum eius mandata,sed etiam con silia diligenter fecerit, quam eum, qui duntaxat necessariis ei' praeceptis audierit cinis inquam, censor aequus non pluris fecerit eu, qui cum fruct ibus totam quoque arborem dederit, quam qui duutaxat quosdam arboris fructus obtulerit Quis denique dominus seruum illum vehementius no amabit,qui peculiarius suo se uitio deuinctus cit, quique amore illius plura ei obsequia fideliter impendit ac libenter, qua qui pauciora ' At religiosus praecepta consiliaque

Cominita obseruat,arborem totam, scilicet voluntatem, cum fructibus offert, dominico se uitio poculiartiis dicatus est, S demum maiora quoque obsequia impertitur, quam qui a votis immunis . Adde si praeuaritor exista grauius cum peccare solere, quod Augustinus Armenta-' rio scribens testatur,cum inquit: Modo quod absit tanto miserior eris, si fidem Deo fregeris, quanto beatior si persoluerit. Cur obsecro non etiam si probe agat, maiori laude, ac praemio dignus erit ' Denique votum de meliori bono est

ti actus latriae, quae sane conficiunt, opus ab eo perfectum, melius esse. Verum cum haec

passim ab omnibus doctis ne dicam asellis eratra omnem controuersiam admissa sint, no sunt

cassu labore plenius improbanda. Creterum hic

insanus adolescens no contentus, statum mon

sticum generatim improbaret, ad oppugnanda i religionis vota speciatim descendit. Imprimisque continentiam adoritur, quam licet fate

864쪽

LIBER S E C v N D V s. 8ssesse coniugio praeferenda sed parem Vel inferio- hrem. Non vides alelle bipes, titua dicta pugnare, di plane haeresim damnatam te initaui arci Cum enim asser incontin Matiam consultam atquedi L siciliorem esse haud dubit eam coniugio praefers. Siquidem ea, quae cotulta sunt, meliora Sut. Item quae suapte natura difficiliora sunt, maiore palma mercntur. Hoc est vi schlasticis verbis utar difficultas, quae ex parte opcris cosurgit nol minuit, sed auget meritum. Cum igitur continCtia ex se dissicilior sit, plane coniugi anteferenda eu .Et tamen postmodum eam sub ij cis, vel q-quas. Qua in re prorsus a sanctis Ecclesiae doctoribus turpiter ac infideliter dissentis. In primis ab Hieronymo , qui contra Iovinianum dicit, uiginta refcrri ad nuptias sexaginta ad viduas, centum ad virgines. Cui assentitur Augustinus De bono coniugali dicens. Ego quidem no sum melior quam Abraham , sed melior eis castitas 'caelibum quam castitas nuptiarum. Et rursus: Res ipsas si comparemus, nullo modo dubitanaeit,

meliorem esse castitatem continetiae, qua caltitote nuptiarum. Astipulatur 5: Ioannes ad Pasma chiu: Ecclesia inquit Dei no danat matrimonia,

sed subiicit, non abijcit, sed dispensat. Sed quid nuc in rivis si stolEx Eu stelio enim N Apostolo iaperte colligitur, matrimonio continentiam esse ipraefer edam. Quod & S. Cocilia declararunt,&l Iovinianu damnauerunt a qua Ioviniana haeresis dicta eli. Qria propter vel haereticu, vel de hae-yeli damnata vehementissime suspectum te palam mi adolescens,oliendis .Reuocas quidem at na. que asseris, haeresim ab haeretico iampridem co- fictam a sacro Hieronymo prorsus expugnaram,&a sacris pati ibus damnatam.Non Vis tamε γ . Lee 2 ULIQ-

865쪽

8i DE VITA CARTvs IANA ut Iovinianos, aut Christianos Epicureos exes me mus.Cui in hac parte morem scilicet gerentes, non Iovinianum, sed Ioviniani discipulum, praeceptoreq; ipso longe peiorem clamabimus, quippe qui haeresim sceleris damnata, quae tempore Ioviniani nectam aperta, nec ita damnata eraῖ. Dicemus quoque sit pertinacia comes assit pland haereticum te esse: ii non assit, de haereti vehementissime suspectu, dignumq; propterea, qui de fide optimo iure interrogari possis. Poltimodum dicis, a Paulo coelibatum dissuasum es se. Videte, obsecro, pernicio su in adolescentem, cui no satis est haeretes damnatas instaurare, nisi& iniuria Apostolum assiciat, blasphemiamque adiungat. Dic insane, ubinam Apollotus coelibatum damnauit, cum de Vidua dicat: Beatior erit, si sic permansierit. Fuemur quidem, Paulum in spis ritu praeuid iste quosda hq reticos futuros, qui I gitimas nuptias,thorumque immaculatu proh D. bituri essent. Sed quid ad ren, Nos enim nuptias non prohibemus, sed legitimum connubiu probamus,ita tamen,Vt continentia ei praeferamus, praeferendamque praedicemus, dicentes, oes qui tecum aliter senti ut, insanos haereticos esse. Qua in re non improbatione, sed detestatione opus

est. Adhuc no contentus, sed in vesania tua perseverans, eos vocaS tyrannos, qui censuerunt sacerdotes debere continonter vivere.Quos & dui cis ipsam continentiam induxisse,ut prodigioso luxui via fieret. O ins elix, eone dementiae proingressus es ut blasphemiam blasphemiae iungens, sanctos Patres, sanctaque Concilia tyrannidis di incusest, &detestabile crimen impingas, quod . vix lenonibus improperandum sit ' Quod aute . quaerimoniam facis, & ais,cce libem animu pavi

866쪽

LIRER SECvNDVS. 8lscis VerE contingerer qui scis, paucos huiusmodi esset quis Deus reuelauir. Nescio ego an molius coiugati fidem thori servent.'continentia coelibes. Mulii in utroque ita tu Iaraeuaricam tr. Vterque status periculi similiis abundat. Uterq; variarum difficultatum plenus e st. Nam de cor . itigatis ait Apost . si ri eius nodi sunt, tribulationem icurnissa tinebunt, quia men nihil tale de contine fitibus ait. Non tamen inficior, continentiam periculis obnoxiam esse, verum multa sunt adiumenta, quibus reddatur securior, quam inexperti autumant. Sed haec missa iaciamus.'Denique quasi per febrem somnians haesitat, unde

profectus sit coelibatus, cum tamen ante sic dixisset: non inuitus dederim, ampliorem, & sple-didiorem coelibatum esse, nempe cuius grauistima habebimus exempla, Christum, Ioanne, Mariam, Vt innumeros alios praeteream: dabis & tu mihi, consili, non praecipi coelibatum. Haec ille. Q ii cum his in verbis dixerit, coelibatu splε-didiorem esse, postea in calce epistolae ipsum per se coelibatum ita probat, ut no patiatur praeferri matrimonio. Quibus animaduersis, pruden; lector videre potest, quam constanter iuuenis hic inconstans suis in sententijs perseueret, ut nihil leuius, ac mutabilius eo dici possit. Pothea transit ad paupertatem, ut nullum sit genus insaniae, quod a 'tido pectore non evomat.

Vbi& dicit, paupertatem, quam religiosi profitetur, non esse Euangelicam, sed post Augi illini

tempora exortam esse, Cuius tempore quidam simul collata in communi pecunia vivebant, sed

illum conuictum paupertatem non Vocabant.

Post Augultini tempora donarunt pij quaedam

Monachis unde viverent. At haec paupertas Eu-

867쪽

8is Dr VITA CARTVsIANA angelica non est. Evangelica enim paupertas potius in dando, quam accipiendo est, nec pauper'. tas dlai possit, ubi bonorum omnium abundh sa Atis sit, idque aliena beneficentia. Itaq; nec Euangelicam, nec veram eam esse patitur hic adoles cens . Denique pavperiores rectius eos esse ait, qui cum egenis sua habent communia. Haec sunt huius miteri pauperis argumenta, quibus re ,-giosam paupertatem expugnare nititur: qtlibus seriatim respodentes, dicimus in pr imis huc insansiliive ne prorsus ignorare. qiud Euagelica paupertas sibi velit. Quod pala collat cum dicat Euangelica paupertatem potius esse in dando, qua accipiendo. O in Lanu caput, quis unqua vel Philosophus dixit, 'pupertatem in dandocosis ercy Dicunt phi Iosophi EJhneci, liberalitatem in d do esse. Dicunt & Catholici, cum aliquid pie da-thu, opus liberalitatis ac misericordis esse. At vG rd quis liberalitatem unquam Vocavit Pauper talem. Latent te, aselle, termini, ει ipsum quid nominis ignoras.fapropter satius es et inprimis durioribus te virgis docere,quam tecum Verbis contendere. Si paupertas in dando sit, ergo nec

christus qui non habuit ubi caput suum recit.

naret nec Apostoli qui omnia reliquerant nec demum creteri viri Apostolici, qui omnia sua Mait. is prGpter Christum missa secerunt, veri pauperes fuissenti Nullus igitur Euangelicus pauper esse potuit, postquam pro Christo omnia dimisit mos, bis miter frustra errare . illa enim o aupertassis ibit Euangelica est, cum quis non solum etffectu, sed ea, quae. etia eff'ctu, siue reipsa diuitias propter Christuc u lisbedi volutate missas facir, nihilq; sibi pro- Μή so. priti retinet, quod maximδ in Evangelio Ma. I9.

patet, ubi adolesceu quetreti quid boni faceret ut

vitam

868쪽

LI B ER SE C V N DVI. 817 vitam aeternam haberet,& Christo responsum suisset, serua mandata, dederisam d/xisset, ea se arbita limentute serualle, Christus Euangelicam palia pertatena,posectionemq; et confluens, subiunxit: Si vis perfecti s esse, vade ct vende omnia qua ha- MUGIO. bes, ct da pauperibus, ct babebis ibe avi in ceso. Et paulo poli dicitur Apostolis quod essent iudicaturi duodecim tribus Israel , quia omnia reliquissent,& Christu secuti suissent. Promitti- . turm omnibus,qui reliquerint domos vel agros propter Christum, quod centuplum accepturi, & aeternam vitam possessuri sint. Haec eade apud Marc. cap. I o. habentur.Denique in Apostolicis Actibus satis patet, quid sit Euangelica paupertas,quam Apostoli reipsa docuerunt.Etenim est AE . omnia propter Christum,&reipsa,& ess ctu reliquere,& nihil suum siue proprium dicere,que x sine voto esse potest. At vero si discreto v to firmetur, melior est atque perfectior. Siquidem ea quae ab animo in bono magis firmato proficiscuntur, per se meliora sunt. Non negamus tamen, aliam esse paupertatem spiritus, quae hinnilitas dicitur, sed illa beatitudo est, quae necessaria potius quam consulta videtur. At Vero paupertas consiliaria , ea est , quam diximus, quae patitur secum multam rerum copiam , modo communis sit, non autem cusquam propria . Q aod inprimis patuit in Christo summo paupere, qui cum discipulis loculos

communes habuit, Unde Vluerent. Itidem in D a1.

Apostolis post ascensionem Domini, quando 13. ex venditione agrorum ac possessionum, pecunia in communi erat,ex qua cuique tribuebatur quod esset opus, nec quispiam egens inter eos erat. Quo nimirum exemplo satis conficitur, Eee Euan-ri

869쪽

si 8 DA VITA CARTVsIANA Euangelicam veramq; paupertatem communes a pqsseisiones siue labore acquisitas, siue ab aliis lacceptas, secti pati posse sine perfect ionis detrumento .Conficitur,&tres gradus paupertatis Verae ac probatae reperiri. quorum primus ac supremusesso paupertos consiliaria ac votiva. Secu- idus,est paupertas consiliaria, sed sine voto.Temtius ac infimus, est paupertas metalis solum. Sed alia tangamus. Dicit postea, paupertatem rclugiosoru post Augustini tempora exortam fuisse. Miror quo pacto non formidet, tam aperth ac iimpudenter suam imperitiam offendere. Nonne ante Hierony mum qui maior natu Augustinosuit) coenositae, ac monachi magnae virtutis Viri paupertateui Apostolicam in Syria & AEgypto sectati sunt' ita santi dicete Hieronymo, in AEgyptijs&Syrijs moris fuisse, ut qui se Deo ivoverant,seculo renuntiantes, omnes seculi di- , uitias conculcarent.Qui de tria in AEgypto monachorum genera referens, inter eos cognobilis

fuisse dixit,ex quorum descriptione videri potest,eos paupertatem maximam sectatos fuisse. Quem imitatus Cassianus, de tribus quoq; Monachorum generibus disseres,ait coenobitarum disciplinam a tempore praedicationis Apostoli sumpsisse exordium. Dicit quoque hoc genus Monachorum per annos plurimos inuiolabile usque di Abbatis Pauli vel Antor ij durasse aetatem.Cuius etiam suo tempore adhuc cerne-' bantur in districtis coenobiis residere vestigia. Haec aut quae ante Antonium fuerunt, haud dubie a te Augustini tempora contigerunt. Sed ais

tepore Augustini quod vel ipse fatetur) aliquos ih comune contulisse copias familiares, qui suis quidem impeissis viventes, pecuniam in comuni

870쪽

LI HER'SACvNDVS. 8 I9 conserebant. Et postea quibusdam interiectis quendam ordinem facis eorum, qui in commune vixerunt, dicens in primis Christianorum lcmporibus quosdam suis manibus victum quς- rentes, in desertis vixisse. Deinde secuta eorumi collegia,qui collatis in commune pecunijs Vixerunt. Postea viai ue)cceperunt condi monasteria,in quibus vivebant nullis obnoxii votis. Denique postremis ut ais temporibus plurcs Monachorum sectae factae sunt, addita Vota, atque adio Christi na libertas extincta .Haec sunt tua,

misci ole, dicta pulchra scilicet,& obtusi nimiui ingeni j argumenta,quibus& paupertatem reli- giosam improbate casto labore conaris. Cona- Monasteris & asserere, monasteria coepisse Iogo post Amnon gustinum tempore, quod falsum esse, ex ipso. mei Augustino liquet : quippe qui in Retractat tione in librum de opere Monachorum, ita ex presse ait: Vide opere Monachorum librum conscriberem,illa me necessitas compulit, quod cum apud Carthaginem monasteria esse coepi senr,alij se suis manibus transigebant, obtemperantes Apostolo. Alii vero ita ex oblationibus religiosorum vivere volebant,& caetera quae s quuntur. Vides Vt monasteria suo tempore apud Carthaginem esse coeperant. Nec tamen vult asinsere,rum primum absolute incoepisse, sed apud Carthaginem. Quoniam ante eius tempora,alubi Usse coeperant, quod fatis ex Hieronymo com fici potest. Fatetur etiam ingenud,aliquos non Monac hos, collatis in commune pecunijs vixis se,& quidem ante Augustinum,quod negare nopotes,c urn Pythagoras discipulos huius generis habuerit. Fatemur & monachos nonnullos, '.

praeseitim qui in desertis victitariint, tribus alia Lee 3 quan-

SEARCH

MENU NAVIGATION