장음표시 사용
61쪽
Quo possit istud more; futuit ancillas; Domumque & agros implet equitibus vernis. Paterfamilias verus est Quirinalis.
Venderet excultos colles cum praeco secatus, Atque suburbani iugera pulchra soli: Errat, ait, si quis Mario putet esse necesse Vendere, nil debet, D pnerat immo magis. Quae ratio est igitur 3 servos ubi perdidit omnes, Et pecus, & fructus, non amet inde locum. vis faceret pretium; nisi qui sua perdere vellex omnia' Sic Μario noxius haeret ager.
Vicinus meus est, manuque tangi Da nostris Novius potest fenestris. Quis non invideat mihi, putetque Horis omnibus esse ma beatum s i Iuncto cui liceat frui sodale Tam longa est mihi quam Terentianus, Qui nunc Niliacam regit Syenen.
62쪽
Non convivere, nec videre saltem,
Non audire licet; nec urbe tota Quisquam est tam prope, tam proculque nobis, Nigrandum est mihi longius, vel illi. Vicinus Novio, vel inquilinus Sit, si quis Novium videre non vult.
No gravis hesterno fragres, Fescennia, vino, Pastillys cosmi luxuriosa voras. Ista linunt dentes ientacula: sed nihil obstat, Extremo ructus cum venit a barathro. Quid quod olet gravius mistum diapasmate virus, Atque dupleκ animao longius EMit odor. Notas Ergo nimis fraudes, deprensaqua furta Iam tollas, & sis ebria simpliciter.
LXXXIX. Alcimi pueri epitaphium.
Alcime, quem raptum domino crescentibus annis Labicana levi cespita velat humus: Accipe non Pario nutantia pondera savo, Quae cineri vanus dat ruitura labor;
63쪽
Sed fragiles buxos, & opacas palmitis umbras, Quaeque virent lacrymis roscida prata meis. Accipe; care puer, nostri monumenta laboris: Hic tibi perpetuo tempore vivit honor. cum mihi supreinos Lachesis pervenerit annos; Non aliter cineres mando jacere meos.
Garris in aurem semper omnibus, cinna: Garris & illud, teste quod licet turba. Rides in aurem, quereris, arguis, ploras: cantas in aurem, judicas , taces, clamas. Adeone penitus sedit hic tibi morbus, Ut saepe in aurem, cinna, caesarem laudes
Quod nunquam maribus cinctam te, Bassa, videbam, Quodque tibi moechum sabula nulla dabat; omne sed ossicium circa te semper obibat Turba tui sevus, non adeunte viro :Ema videbaris fateoo Lucretia nobis; At tu pro facinust Bassa, fututor eras.
64쪽
Inter se geminos audes committere cunnog γMentiturque virum prodigiosa Venus. Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum, Hic , . ubi vir non est, ut sit adulterium.
XCII. ad Laelium obtrectatorem.
Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli: carpere vel noli nostra, vel ede tua.
saepe mihi queritur non siccis cestus ocellis, Tangi se digito, Μamuriane, tuo. Non opus est digitor totum tibi ceston habeto, Si deest nil aliud , Mamuriane, tibi.
sed si nec focus est, nudi nec sponda grabati, Nec currus chiones, Antiopesva calix: cerea si pendet lumbis & trita lacerna, Dimidiasque nates Gallica palla tegit; Pasceris & nigrae solo nidora culinae, Et bibis immundam cum cana pronus aquam: Non culum peque anim est culus, qui non cacat olim, Sed fodiam digito, qui sit perest, oculum.
65쪽
Nec me Zelotypum , nec dixeris esse malignum , Denique paedica, Mamuriane , satur.
X CIV. Aquini & Fabricii tumulus.
Fabrielo iunctus fido requiescit Aquinus, Qui prior Elysias gaudet abisse domos. Ara duplex primi testatur munera pili; Inscriptum est, titulo quod breviore legis; 'Iunctus uterque , sacro laudatae foedere vitae, Famaque quod raro novit, amicus erat.
Cantasti male, dum fututa es, Aegle. Iam cantas bene: basianda non es.
Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aesi, Non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.
Si non molestum est, tequa non piget, Scazons Nostro crogamu pauca verba Materno
66쪽
Dicas in aurem, sic, ut audiat solus. . Amator ille tristium lacernarum , Et baeticatus atque leucophaeatuS ,
Qui coccinatos non putat viros esse , Amethystinasque mulierum vocat vestes Nativa laudet , habeat & licet semper Fuscos colores , Galbinos habat mores: Rogabis , unde suspicer virum mollem 'Una lavamur , adspicit nihil sursum; Sed spectat oculis devorantibus draucos , Nec otiosis mentulas videt labris. Quaeris , quis hic sit 8 εκcidit mihi nomen.
XCVIII. ad Naevolum causidicum.
Cum clamant omnes, loqueris tu, Naevole, tantumsEt te patronum , caussidicumque Putas. Hac ratione potest nemo non esse disertus: Ecce, tacent omnes; Naevole, dic aliquid.
XCΙX. in Diodorum, ad Flaccum.
Litigat , & podagra Diodorus , Flacco , laborat; Sad nil patrono porrigit: haec chiragra est.
67쪽
Non plenum modo vicies habebas ;Sed tam prodigus, atque liberalis ,
At tam lautus eras, calone, ut omnes Optarent tibi canties amici. Audit vota Deus, precesque nostras; Etque intra, puto, septimas Kalendas Mortes hoc tibi quatuor dederunt. At tu sic quasi non foret relictum, Sed raptum tibi centies, abisti In tantam miser esuritionem, Ut convivia sumptuosiora , Toto quae semel apparas in anno, Nigrae sordibus explices monetae; Et septem veteres tui sodales
constemus tibi plumbea selibra. Quid dignum meritis precemur istis Optamus tibi millies, calone: Hoc si contigerit, fame peribis.
68쪽
L I B E R I. 37 cI. de Afra vetula.
Flammas atque tatas habet Asra; sed ipsa tatarum
Dici & mammarum maXima mamma potest.
Illa manus quondam studiorum fida meorum , Et solix domino, notaque caesaribus, Destituit primos viridis Demetrius annos: Quarta tribus lustris addita messis erat. Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras, Ureret implicitum cum scelerata lues, cavimus; & domini ius omne remisimus aegro: Munere dignus erat convaluisse meo. Sensit deficiens sua praemia, meque patronum Dixit, ad infernas liber iturus aquas.
Qui pinxit Venerem tuam, Lycori, Blanditus, puto, pictor est Minervaa.
69쪽
si dadarint superi decies mihi millia centum, Dicebas nondum, Scaevola, justiis eques: Qualiter ὁ vivam, quam large, quamque beate Riserunt, faciles & tribuero dei. Sordidior multo post hoc toga; paenula pejor; calceus est sarta terque quaterque cute; Deque decem plures semper servantur olivae; Explicat & coenas unica mensa duas; Et Veientani bibitur feκ crassa rubelli; Asse cicer tepidum constat, & asse Venus. In jus, o fallax atque inficiator, eamus: Aut vive, aut decies, Scaevola, redde deis.
C V. de leonum & leporum spectaculo.
Picto quod iuga dolisata collo
Pard us sustinet; improbaeque tigres Indulgent patientiam flagello; Μordent aurea quod lupata cervi; Quod fraeno i Libyci domantur ursi;
Et quantum calrdon tulisse sertur,
70쪽
Paret purpureis aper capistris; Turpes esseda quod trahunt bisontes; Et molles dare jussa quod choreas Nigro bellua nil negat magistro; Quis spectacula non putet deorum
Haec transit tamen, ut minora , quisquis Venatus humiles videt leonum , Quos veloκ leporum timor fatigat. Dimittunt, repetunt, amantque captos.
Et securior est in ora praeda, Laxos cui dare perviosque rictus Gaudent, & timidos tenere dentes;
Mollem frangere dum pudet rapinam: Stratis cum modo venerint juvencis. , Haec clementia non paratur arte Sed norunt, cui serviant, leones.
In Nomentanis, Ovidi, quod nascitur agris ,
Accepit quoties tempora longa merum Exuit annosa mores nomenque senecta, Et, quidquid voluit, testa vocatur anus.