Onomasticon sacrum opusculum tripartitum in cujus prima parte termini sacro liturgici vocesque minus usitatæ a diversis liturgicarum rerum scriptoribus adhibitæ explicantur. In secunda rituum, usuum, dignitatum ecclesiasticarum, atque rerum quæ ad sa

발행: 1764년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

dei inatae fuerint, oblationes dicuntur. Munera vero sunt, quae non in altari, sed Ecclesiae extra nailsam offeruntur. Feragar Baculus Pastoralis . Candulphus relatus a Puricello pag. gi . loquens de Heriberto Archiepiscopo Mediolani , qui diem suum obierat die i . Februarii anno rog6. haec habet: cujus corpus post decem menses integrum , cum summo vigore Ferulam dextera portalite , oculis apertis , videntibus universis repertum fuit. Consentit & Gualvaneus in Chronico majori cap. 2 g. Post decem menses . . . Inetentus est oculis apertis corpore integro , Bacumlum pastoralem cum summo Tigore gerere . Ferula etiam appellabatur poenitentium audito.rum locus in Ecclesia, quia ibi erat poenitentium itatio sub ecclesiasticae censurae ac disciplinae ferula. Festum luminum: Dies Purificationis B. Mari e Virginis, in ea enim die bene dicuntur

Candelae. Fidericus in Villa, quae vocatur Autim iacum Fectioitatem luminum celebrans Oc. Puriceli. p. ios S. Ex Rade vico, Festum candelarum a Carthusianis vocatur, ut ex eorum ordinario cap. i. & inter festa solemnia celebratur. Festum luminum a Gregorio Nagian Zeno mcatur Epiphaniae dies, celebrabatur en in multis luminibus accensis. Hic ritus usque nunc servatur in Metropolitana Mediolanensi.

182쪽

nensi . in pervigilio enim eiusdem diei se-lemnis per totam Ecclesiam fit processio ab universo clero ejusdem Basilicae, multis cum luminibus etiam super Cruces adidentibus .

Festum Architrichlini: Ritu Ambrosiano D minica secunda post Epiphaniam , in quae S. Joannis Evangelio cap. t. nuptias in Cana Galileae factas Mediolanensis Ecclesia recitat. Testatur se vidisse illud altare apertum. O idest aureum in Basilica S. Ambrosii in quodam die Architriclini: Puris

cellus p. io68. & infra et Vidit enim, quodevie ventibns Imperatore Federico, di ejus filio tu festo Architriclini custos Canonicorum portavit Crucem. Festum de Agios: Anno IIo . Septimo Idus Maii Mediolani inventae sunt pretiose Rem liquiae in Ecclesia S. Mariae ad Portam, quam . Ordinarii Cardinales sancta Mediolanensis Ecclesiae, nec non Trimicerius cum universo Sacerdotio , di Nero Mediolanensi, omnisque populus,=omnis Ordo Laic rum se incipit Epistola. qua statuitur festum solemne celebrari in praedicta die in eadem Ecclesia. Rem totam exponit Phricellus pag. seto. ex quo haec tantum rem fero . In praedisto autem festo ab Ecclesia aestiva usque adpraedictam Ecclesiam LM piae ad Portam,ordinarii hebdomadarii Mediolanensis Ecclesia processionaliter vadunt

183쪽

semper praecedentibus evicinis , ct Farochianis ipsius Ecclesiae S. Maria cum viridibus frondibus , O ramis arborum, cad-delis accensis alligatis eisdem, O cautantibus Agios Agios, quod est nomen Dei:

propter quod dicitur festum istud de Agios. Reliquiae porro ibi inventae hae fuerunt. Pars de Sudario Domini. & de Synode ejus.&de lapide, ubi sederunt Angeli minciantes resurrectionem D. N. J. C. de de

probato ligno salutiferae Crucis Salvatoris nostri, & de Vcste S. Mariae, Sc de ossibus sanctorum Casti & Pollinii. Fides Catholica. Symbolum S. Athanasii, GD

cumque vult oec. seu etiam Symbolum , postolorum . His etiam non negleems . quae in fine Psalterii videntur adjeSta, videlicet Te Deum Laudamus, Igunc dimittis, Gloria in excelsis, Pater noster, cum fide catholica . Petrus Damiani opust. I S. cap.'.

Symbolum porro S. Athanasii quotidie ad

Primam recitatum fui ne a Monachis patet ex ordinario Tullensi S. Apri apud Martene l. i.&g. n. Io. Idem . praecipit Udatricus lib. I. c. a. his verbis . Textus fidei, Dilicet micumque, a S. Athanasio conscriptus. Hoc autem Symbolum quotidie recitant Ambrosiani.

Fiata : Thiala et Ampulla , seu vasculum , in quo vinum , vel aqua pro Sacrificio continentur alii legunt Fiola. Finis:

184쪽

Finio: Finirer Finitus e Morior, Mori, Mortuus . mors enim finem vitae facit. vitium pro definctis nec in vigilia, nec in die ag tur, nisi brevis de foris asseratur, vel frateriti Monasterio finiat. Lanirancus c. I. s. g.& Confitetud.Cluniacen. Tunc si frater no dum finitus fuerit, currelit omnes cantando praedictum Dmbolum . . . mod si nondum finivit, repetito quater , aut amplius ab . omnibus ut prius Credo in Deum dic. quousque finiatur: numquam enim finire debet frater, nisi ibi adsint paves .

Fistula Cannula aurea, sive argentea, qua Sanguis Christi olim e Calice hauriebatur . Eius usum sic explicat ordo Romanus . Diaconus teneus calicem, O Fistulam stetante Episcopum , usque dum e Sanguine Christi quantum voluerit. sumat, in sic calicem , O fistulam Subdiacono commendet. Conradus Episcopus in Chron. Moguntino de Missae apparatu , ait: Eravi quinque

fistulta ad communicandum aureae, vel argenteie deauratae. Fistularum pro Communione pluribi meminit Martene cit. Divionenses Consuetud. cap. 22. Mox ut Subdiaconus pacem accepit. fistulam argenteam ,

cum qua Sanguis Domini ebibi solet, in sacculo ex panno mundissmo facto reconditam de Armariolo Diacono defert. . . Sacerdos vero aecipiens praefatam fistulam, longiorem a gibbo partem deorsum in Domitii

185쪽

mini Sanguinem mittens, brediorem vero , qua di superior, ori immitteus , poste quam de Sanguine Domini sumpserit, eum- dein calicem cum Sanguine O fistula dat Diacono, qui accipieus fistulam subtus digitos sacros Oc. Fit uia utitur Summus Pontifex solemniter celebrans, ex illa hauriens quantum vult de Sanguine, reliquum ministris relinquens, qui eadem fit tuta ipsum absumunt. Hic usus adhuc viget in Monasterio S. Dionysii in Francia Ord. S. Benedicti, Congregationis S. Mauri: ibi enim ministri veteri more , sub utraque specie communicant, &sanguinem e Calice cum fistula hauriunt. Flabella inter alia instruimenta Sacrificio inse vientia habent Graeci, quibus duo Diac

ni ex utroque altaris latere mulca , de alias immundas bestiolas abigunt, ne sacra contingant . Manubrium habent longum satis, ligneum , eiusque motu ventilant Diaconi sacra Dona. Quod si Flabella desint, Linteolis in velis hoc praestant. Hildebertus

Turonensis Epis c. epist. 18. mittens amico

flabellum, scribit : Dum igitur destitiato tibi flabello descendenter super facrisiiciet

muscas abegeris dic. In Consuetud. Cluniacen. editis tom. . Spici legii lib. 2. c. go.

Usus ministrorum, qui semper duo debent esse, fiant cum flabello prope Sacerdotem, ex quo muscarum infestatio incipit exugere,

donet

186쪽

donec finiatur , eas arcere a Sacrificio, di ab altari, seu ab ipso Sacerdote non neeligit. Et Venusinus Aboas, in vita S. Petri Abbatis Cavensis n. I. apud Bollan d. g. Martii. Cum in Ecclesia S. Ioana. celebraret, di quidam flabelli miuideriuis ne Gigenter exhiberet. Lampadem impulit, oleum super altare fudit. Flabella quoque dicta fuere Ventilabra , te his suo loco .

Flentes erant ex non ero illorum poenitentium, qui admissa ad poenitentiam , in porticu extra Eccletiam commorabantur, Peccata sua publice consi tente s & deplorantes, cinere & cilicio tardidati, ad miserico diam excitandam omni ex parte compositi, pietatem ingredientium exorabant, ut pro ipsis apud Epii coptrin , de clerum intercederent: in hoc autem statu permanebant quidam per annum , aut biennium,

juxta criminum varietatem.

Crimina porro publica poenitentia excipienda ad tria potissimum reducebantur, Infidelitatem , Luxuriam, Homicidium . Pa- anus in Paraenesi. Reliqua peccata meliorum Operum compensatiove curavit Spiritus Savctas: haec etero tria crimiva, ut basilisci asilarus, ut CeAeni calix, ut lethalis arundo metuenda sunt: ae id faciet contemptor Dei quid Savguiuarius aget 3 quod remedium capiet fornicator Numquid aut placare Domivum desertor ipsus poterit p

187쪽

I so

avi confecrare favnguinem suum, qui estudit alienum p aut redintegrare Dei templum, qui illud fornicando in D violaverit 3 ista funt capitalia fratres. Uta mortalia . Ca- non. I 6. sive II. Concit. Ancyrani an. 3 I g. inscribiture mi irrationale scelus commia ferit, vel committunt, iles , qui nefande cum bruto, vel cum masculo coeunt. Istis stupratoribus puerorum, nec in sine dandam esse communionem Ilatuit Concilium Illiberitanum Can. i. Tertullianus trael. de pudicitia : Reliquas autem libidinum furias impias, in corpora, ct in sexus ultra jus naturae, non modo a limine, Gerum ab omni Ecclesia tecto submovemus , quia non sunt delicta, sed monstra. Fletus autem dicebatur Locus ille , in quo huiusmodi poenitentes usque ad certum tempus pro varietate ardoris poenitenti e morabantur . Graeci proprio idiomate Pro- elausim vacant.

Flores et & hos simul cum Palmarum , & Olivarum ramis benedictos fuit se colligitur ex Lan frauci Statutis cap. I. i. g. Postea accedens Abbas , aut Sacerdos . benedicat Palmas , flores , frondes . Et ex libro usum Beccensium . Ponetur tapetum ante altare , di desuper flores di frondes . O palmae, quas benedicit Sacerdos. Fons: Fontes, Urcei aquae, seu Amulae continentes aquam pro Sacrificio Missae. Ordo

188쪽

Romanus: Deinde descendit Subdiaconus f quens scholam ,-accipit fontem de manu Archiparaphonissae, defert Archidiacono, ille ex amula infundit, faciens crucem in

calicem is

Fontis quoque nomine venit fons baptismalis ad quem ex S. Dunstant concordia procedere debebat Clerus in die sanctoResurrectionis. De hinc eatur ad Fontes, psalmum Laudate

pueri Dominum, cnm antiphona canentes , quem sequitur collecta. Inde Gero revertentes chorum, vel Oratorium, quod eis competens

videbitur, adeant , psalmum in Exitu Israel decantantes. quem propria sequitur collecta. Hunc ritum precedendi ad Fontem bapti malem adhuc observat Clerus Metropolit nae Mediolanensis, per totam enim Paschae octavam post Vesperas processionaister ad Fontem procedit, in cuius circuitu plures

tunc accenduntur lampades et eumdemque ritum altae quoque Ecclesiae observavi. Formalium , Firmaculum , Firmate, vulgo Rationale . Caeremoniale lib. I. c. T. Super eo Pluetiale tempori congruum, sive tamen fommatio. Formalium ergo est illa lamina aurea , sive argentea , deaurata , gemmisque

ornata, & distincta, quam Episcopi ante

pectus ferunt ad Pluviale connectendum. Formatae , idest Litterae, quas Graeci vocant . Formatarum porro multipliceaerant species 3 aliae enim vocabantur Commi

189쪽

rsa l

municatoria & erant illae, quae ab Epist pis concedebantur sitis subditis peregre profecturis, ut quocumque irent in communionem admitterentre, & ad hospitium, quare de hospitales dictae fuerunt. Hae autem non vulgaris notae, seu protelariis Laicis . sed solis honorificis personis concedebantur. Aliae vocabantur Pacificae, de inter has, de communicatorias vix ullum erat discrimen , nisi quod hujusmodi litterae pau- speribus, ct indigentibus clericis, seu aliis concederentur. Omnes tauperes, in ivd gentes ecclesiastris auxiliis,cum proficiscum

tar, sub probatione epistolii, sive Pacificis, s

quae dicuntur Ecclesiastica, tantummod3 commendari statuimus, di non commendatitiis episeolis, quia commendatitias epistolas, quas dicimus , eos tantum accipere conque nit, qui in opere sunt clariores. Concit. Chalced. an. si . Aliae erant Dimi foris , seu Dimissorialis , que is dabatur tacultas exercendi Ordines ,

vel alios suscipiendi in aliis Ecclesiis, seu s

Diaecesibus illis clericis , qui eas secumferrent . Si quis ausus fuerit aliquem, qui ad alterum pertinet, ordinare in sua Ecclesia . quum non habeat consensum sui Epi- scopi, a quo recessit clericus, irrita sit hujusmodi ordinatio. Concit. Nicaen. cap. II.& Concit. Mileuitanum an . I6. Tlacuit, ut quiciisque deinceps ab Episcopis ordina

tur s

190쪽

litteras accipiant ab Ordinatoribus suis,

manu eorum subscriptas, continentes Confulem, diem es c. Aliae erant Litteris Paschales, indicentes, qua anni esus Dominica proximnm Pascha celebrandum foret. Placuit, ut dies venerabilis Paschae Formatarum subscriptione omnibus intimetur. Sic S. Ambrosius id omnes Amiliae Episcopos, quibus ut Metropolita praeerat scripsit Epistolam pro statuenda Paschalis solemnitatis die anni 38 . Aliae erant Enc clicae, seu circulares, quae vela summo Pontifice , vel a Primate, Metr politano , Episcopo, vel etiam a Synodo ad alias Ecclesias, vel personas distribuendae mittuntur, sive in causis fidei, seu in rebus ad disciplinam spectatilibus. Formatis quoque recenseri possunt Memoriales, quae Legatis, Nuntiis, seu Apocrisariis, &Responsalibus ecclesiasticis expediuntur; His etiam addi possunt Tractoria, quibus

providetur, ut Praelatis ad Synodum profecturis necessaria providerentur.

Fossa. Fovea , Sepulcrum , Sepultura M. His finitis, corpore usque ad fossam allato, continuo spargit aquam benedictam in fose fam , atque incensat eam . mo facto ponitur corpus in terram, itaut pedes versus orientem, di caput versus occidentem. Sacerdos autem primum cum pala ter mittens

aliquantulum super illud de terra , subj-

SEARCH

MENU NAVIGATION