Introductio in sacros novi testamenti libros historicocritica et apologetica edidit Gabriel Joannes B. Guntner

발행: 1863년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

erat Apostolus, aut imposior impudentissimus; imposior autem haberi nequit, quia talis epistolam Petri nomine ornatam ad Sententias haereticas commendandas exarasset; atqui placitis haereticis hae literae non tantum non favent, sed potius omni cunatu Sese eis opp0nunt; ergo αuctor Petrus Apostoma est habendus.

g. 210.

1. S. Petrus 3, 1. hanc epistolam dieit alteram a se ad lectores Scriptam, sicque declarat, cam Gadem lectoribus esse destisatam, quobus p sor erat dedicam, nimirum Christianis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae. 2. Auctor I, 14. dicit: secertus, me brovi depositurum esse tabernaculum meum: quare epistola haec brevi ante martyrium Petri

3. Persecutionis calamitates, ad quas Petrus Apost lectores in prima epistola praeparavit, ab ecclesiis Ponti, Galatiae etc. Deo volente hucusque erant aversae; ast aliud non minuS grave minabatur periculum, ortum e pestiferis doctrinis, quas PS eudodoctores, salsis prophetis V. F. similes, in aliis regionibus, ut epistola Judae testatur, jam disseminabant, et quarum propagatio in nominatas Asiae minoris provincias eo magis erat timenda, cum earum initia jam in epistolis Pauli ad Timotheum commemorata inveniantur. Pseudodoctores illi erant hominus omnibus flagitiis contaminati, desideriis suis carnalibus Servientes, ex avaritia sermonibus dulcibus libertatem altiorem promittentes et celebrantes, et eos, qui luxuriae ethnicae vix erepti erant, in Similem morum pravitatem reducere Studentes 2. 1 . 10. 12. Seqq. 3, 3. cli. Judae 4. 8. 11. Seqq. 3. Praeterea sectaS introducebant, et eum, qui emit eos, Dominum lactis negabant ; ob retardatum Domini adventum hunc et cum eo conjun tum judicium irridebant 3, 4. 9. Seqq.); Dei potentiam contemninbant, angel0S coelestes blasphemabant; epistolas Pauli sicut et ceteras Scripturas depravabant ad suam ipsorum perditionum 2, 10.3, 5. 10. 15. 16.), et per eorum Sectatores via veritatis blasphemabatur 2, 2.3. Merito itaque Apostoli ejusmodi Seductores comparare solebant cum Hileam 2 15. Jud. 11.), qui Israelitas olim ad fornicationem et idololatriam Seduxit, et S. Joannes ei Silum nomine graeco Nicolaitas designavit inpoc. 2, 6.14. 15.).

care sanetissimum officium cum religione christiana SuSceptum, Vitae sanctitati omnibus viribus operam navandi, sicque doctoribus illis pessimis aditum occludendi. Distita Cooste

332쪽

g. 211.

Argum ritum.

S. Petrus prίmo mist de Christuanorum incho Pisae sanctistitem,ttidiosissime colendί; dota visam et doctrinam Pseudodoctorum e Ona damnatque; densque arsumenta refusi vana, quibus μpostorea siti iacautos seducere conabantur. Apostolus

Cay. I. provocando ad ea, quae Deus pro salute nostra effecit et ad praeclaras promissiones, quas dedit, lectores excitat ad omnium virtutum exercitium, ad continuum electionem suam bonis operibus certiorem reddendi studium, ut introitu in gloriosum Christi regnum digni evadant; hunc eorum 1inum sublimem se eis continuo et eo Promtius in memoriam revocare dicit, quum de morte sua brevi in- Stante certus sit. Doctrinam traditam de glorioso Christi adventu non doctis sabulis nitentem Christi maj testae in monte visa et Prophetarum Oraculis confirmat.

Cap. v. annunciat, Pseudoductores esse prodituros, doctrinis suis et principiis multos ad interitum seducturos, sed brevi gravissime puniendos; poenarum divinarum tria Dominat exempla: angelos lapsos in tartara detrusos, diluvium omnes impios perdens et Sodomam Gomorrhamque deletam: exemplo Ν0es et Loth ostendit, quomodo Deus justos Sanctosque semper tueatur. Hi See accuratiorem adnectit pseudodoctorum descriptionem. Cap. 3. horum Seductorum objectiones contra Christi adventum refutat. et hujus procrastinationem inde explicandam esse dicit, quod Deus humano temporis calculo non sit obnoxius ut ideo moram laciat, ut hac longanimitate sua omnibus poenitendi occasionem suppeditet. Parusiam Christi certissime, et quidem subito cum mundi interitu

eventuram eSSe affirmat, monita e dictis corollariorum instar prona

nantia adjungit, et brevi Jesu Christi doxologia epistolam finit.

g. 212.

Auctor epistolae nostrae v. I. semet nomisue Judam, fratrem δε-

ιί, qui alius esse nequit, nisi Jacobus Minor, etiam frater Domini dictus. Judas hic in Apostolorum catalogis ut. 10, 4. Mr. 3, 18. Cognomine Lethaei seu Thad et insignitur, et Luc. 6, l6. Act. 1, 13. designatione: 'DDδας γ o ou a Juda Iscariothe distinguitur. Αuctor semet non quidem dicit ApoStolum, sed solum ' σου μιμουδni λον, imo v. 17. 18. Sese ab Apostolis distinguere videtur; attamen dignitatis apostolicae designatio deest etiam in Pauli epistolis ad ThessalonicenseS, ad Philipp., ad Philem. , in ep. Jacobi, et auctor l. c. non ab ApoStolis in genere, Sed ab illis solum se distinguit, qui Diuili od by Cooste

333쪽

inter lectores non erant versati. Nihil itaque hae ex parte obstat, quominus Judam Thaddaeum epistolae nostrae habeamus auctorem. Judas Jacobi, si Apostolorem catalogos excipias, in Ν. Τ. libris nonnisi semel adhuc, Jo. 14, 22. commemoratur, et etiam historia ejus serior incerta est. Si recentioribus oeci. scriptoribus fides esset habenda, Iudas primo in Iudaea et Galilaea praedicasset, dein in Samaria et Idumaea, porro in Syria et Arabia, et denique in Persia martyrium Subiisset. Scriptores Syrorum de activitate ejus in Syria ulteriore, in Specie Edessae narrant, quin tamen consentiant; alii enim Adai Thaddaeum in nominant eum, qui Syris primus evangelium annunci set; alii hocce meritum discipulo ejusdem nominis e 70numero tribuunt Adai Apostolum cum serius secutum, dein in Assyriam profectum et post reditum in Phoenicia Baructi aut Aradi

martyrii palma coronatum esse tradunt.

1. Lectores hujus epistolae neque in dedicatione accuratius de- Signantur, neque ex incerta S. Judae historia determinantur. Cum vero II. Petri epistola scripta esset periculo enato, De pseudodoctores, quos Iudas impugnat, inter Christianos etiam Ponti, Galatiae etc. errores suos diSseminarent et GSectas invenirent: colligere licet, proximos epistolae nostrae lectores in vicinia illarum provisosarum, eryota partibus Asiae m&oria ad Orsentem et meridiam εstis aut in Syria

2. Occasio et seopus idem sere est, ut in II. Petri, hoc solum discrimine, quod in secunda Petri epistola seductionis periculum imminens repraesentatur, in illa Judae vero malum inter lectores jam

grassanS Sistitur.3. Epistola Judae ante II. Petri scrota est, ut ex mutua utriusque relatione patet; tempus autem accuratius determinari nequiti Ε v. 1., ubi auctor Iacobi fratrem semet designat, praepropere concluderetur, Jacobum Minorem adhuc fuisse inter vivos; nam hujus Apostoli auctoritas ac veneratio inter Christianos ejus martyrio non erat imminuta, sed potius aucta. 4. Argumentum brevioris hujus epistolae cum II. Petri a 2 1-3, 2. concordat. Auctor Se ideo scripsisse dicit, quia pseudod tores prodiissent, quos dein severe arguit et a Deo, qui impios Semper puniendo justitiam suam manifestet, poenas gravissima S exspectandas habere docet. Quam in rem diversa commemorat poenarum

divinarum exempla Israelitas in deserto perditos, angel0s lapsos

Nicephor. h. e. II. M. Assemann. bibl. orient. III. 1., Hieronym. ad Matth. c. 10. CD. Euseb. h. e. I. 13. III. 1.ε Assemann. bibl. orient. III. 2.

334쪽

Sodomam et Gomorrham), et prophetiam Henochi ad hosce seduet res applicat. Monet tandem lectores, ut firmi persistant in doctrina apostolica, et rogat, ut fratres quoque alios, qui ab haereticis facile decipi possent, non negligant, sed salvare studeant. Solenni doxologia epistola finitur. g. 214.

Epistola Judae a Patribus repostolicis et a s. austino non α δείδ tur, neque a a. Irenaeo commemoratur ; in verssiua Peschsto de rat hisc ab Euselis inter ἀντιλεγ*ιενα resertur. Atlantem in ecclesia Alewandrisa et latina haec epiatola sempere erat agnisa, et inter Graecos Sy spue eius inter scripturas canonicas receptae jam ante con C. caenum L. invenisntur tecti .

1. In ecclesia Alea. Clemens epistolam hanc addito Judae nomine opus Spiritus prophetici vocat; senes Iudam scripsisse dicit epistolam breVem quidem, plenam vero coelesti S gratiae verbi S, et auctorem vocat Judam Apostolum: η Pamphilus, Origenis discipulus

et Eusebii Caes. magister, epistola hac usus eSt ut opere canonico Ret in Asia minore conril. Laodis se can. 60. eam libris Sacris adnumerarit. 2. In eccl. Llina auctor catalus Romani Judae epistolam inter seripta sacra recensuit; Tertullianus ejus mentionem facit, et Ructorem Judam Apostolum vocat. ε Eodem modo judicarunt s. Hieronymus, β s. Augustinus aliique, nec non concilia Hipponense et Carthas.

3. In eces. Syriaca a. Ephraemus epistolam nostram non tantum adhibuit, sed etiam auctoritatem canonicam ei adscripsit.'Quodsi primis saeculis non deerant, qui epi Stolae noStrae auctoritatem negarent aut saltem addubitarent: hoc nonnisi aliquamdiu et in illis regionibus factum est, ubi traditio certa in aliis ecclesiae partibus vigens vim suam nondum exseruerat. AcceSSerunt rationes internae, teste s. Hieronymo inte petitae, quod auctor Scripti S apo-

V.: -Judas Apostolus in calliolica epistola dicit. R CD. apolog. pro Origene et commem. in Matth. p. 488. Ilo hauitu semin. c. 3. : Henoch apud Judam Apostolum teStimonium possidet. De viris ili. c. 4.: Judas, frater Iacobi. Parvam quidem, quae do septem catholicis est. epistolam reliquit. Et quia de Ennocho, qui apocryphus e8t, in ea assumit testimonium, a plerisque redieitur; tamen auctoritatem vetustate jam et

usu meruit, et inter s. ScripturaS computatur.' Sem. adv. impud. tom. III. gr. . . λέκχει δε αὐτους κω ετερος me θητῆς λέγων ' Ῥούδας, In γου χρισr ου , αδε g Os 'Ioiae γυ κ. r. λ. et tota ePistola sequitur.

335쪽

cryphiS utitur, nimirum V. 9. opere: αναβασις Μοισέ ως et v. 14. libro Henoch. Verum s. JudaS eodem jure ad libros illos respexit, quo S. Paulus Athenis docens Act. l7, 28. et in epist. ad Tit. l. 12. ad poetas gentiles provocavit, et II. Tim. 3, 8. ad Judaeorum traditionem vel ad librum apocryphum referentem. Magos, qui MoySi in AegyptoreStitissent, nominatos esse Jannem et Mambrem. Praeterea homines , contra quos epistola haec directa erat, Scripturas Sacras perversa interpretatione ad Suos sensu S contorquere consueViSSe, e

H. Petri 3 16. edocemur; quare ApoStolus potius argumenta petiit e Scriptis apocryphiS, quae a pseudodoctoribus illis magni habebantur, ut eos proprii S armi S Profligaret Seu riu' ἄνθρωπον disputaret.

5) S. Joannis I. epistola.

g. 215.

1. Auctorem huius epistolaε esse Ioannem apos totum, antiquorum nemini unquam erat dubium ' nam in omnibus librorum canonicorum catalogis cum Ι. Petri recensetur, in versionem Peschito si tim ab initio erat recepta; imo jam s. Polycarpus, Joannis Apostoli discipulus, I. Jo. 4, 3. citat, et i te Eu Sebio Paptas quoque teStimoniis usus est e I. Joannis ut e I. Petri epi Stola. η Eandem persuasionem de epistolae nostrae authentia teStantur S. D ams, Clemens Aleae., Tretuli. Orauemes et omnes reliqui Patres ac Scriptores. 2. Epistola haec. ut illa ad Hebraeos, consueta caret dedic tione; attamen modus, quo S. Joannes ut pater ad filios loquitur 2, t. 12. Seqq. , tales Supponit lectores, qui auctorem magistrum Suum ac DraeSulem agnoscebant; praeterea desunt, quae speciali nVeniant eccleSiae. Ex his colligitur, epistolam omnibus Asiae minoris ecclesiis eSSe scriptam, quibus JoanneS praeerat, et quibus etiam evangelium nec non apocalypsin proxime dedicavit. Quae Sententia inde confirmatur, quod lectores a longiore jam tempore ad Christum conversi sistuntur 2, 7. 24.); quod in epistola iidem respiciuntur errores, quibus Joannes in evangelio indirecte sese opposuit: deSum non esse Christum i2, 22. 5, 1. , non vere humanam habuisse

naturam 4, 2. 3. , non esse Dei Filium s5 5.1 13.3; quod denique

lectores 5, 21. moniti, ut a Simulacris sibi caveant , ex ethnicis potissimum conversi Supponuntur. Quae omniae ΑSiae minoris ecclesiis apprime c0nveniunt.

336쪽

IIuic vero sententiae contraria esse videtur inscriptio latina

et e qua nonnulli ad primos lectores Parthos concluserunt. Verum inscriptio illa procul dubio errori Originem debet. Altera nimirum Joannis epistola teste tam les Aleae. η apud antiquos dicebatur epistola ad virgines προς παρθενοvi, unde per Scripturae compendium ortum rei noὼς II νς, quod in cod. 62. ut Subscriptio, in codd. 30. 89. sapud Griesb.) ut inscriptio Secundae Joannis legitur. Quod cum non convenire videretur epi Stolae ad ἐκλεκti KDρίαν scriptae lacile ad proxime praecedentem epiStolam primam, cui magis convinnire videbatur, tanquam ejus subscriptio transferebatur, ita ut inde dein oriretur latina illa inscriptio ad Parthos.

3. Epistola nostra ragisne habissi non tantum lectorum, sed e tam argum si cum Joannis recinctelis is arctissimo neaeu possea est. Nam

Apostolus in hac epistola I, l. 3. Se testari et annunciare dicit: quod fuit ab initio, quod audivit et oculis vidit et manibus contrectavit. Hisce manifeste designatur historica Verbi incarnati apparitio ut operatio, quam auctor ut testis immediatus se annuntiare dicit. Jam vero haec annuntiatio non fit in ipSa epistola, quae potiuS 1, 4. ab illa aperte distinguitur; hinc Joannes verbis illis respexerit necesse est ais evangelium, quod sive assimcdum ore praedicaret, Sive literi Sconsignatum traderet. Atqui epistolae initium: ὁ in ἀρχης ad verbum fere concordat cum primis evangelii Verbi S: εν aera nivo; ος, et hic consenSuS in Sequentibus continuatur: λογος τι ς γ ῆς ἔπις se πρὰς τον πcresia c0ll. c. evang. 1, 2. 4. Quare Apost ius praesente tempore Verborum μαρτνρουμεν et ἐμαγγέ In ιεν non praedicationem suam vivam designavit, sed evangelium a Se Scriptum quocum itaque eΡi Stolam hanc Simul tradidit. Haec sententia permultis epistolae confirmatur lociS, in quibus auctor ad evangelium suum alludit. . - Εpistola igitur haec post evangelium Scripta quidem est, Simul vero cum eo lectoribus traditum aut missum, et proinde tempus, quo et locum, tibi e rata ewt, cum evangelio habet

communem.

4. Occasse pisa erat in Oso evan'elso scripto, cui s. Joannes in hac epistola partem practicam addidit. Auctor in tota epistola

docendo et monendo eo tendit: tit in lectoribus aervetur. augearer et

gentisna, libera in Specie ab eorum errore, qui humanam in Christo naturam negent 4, 1 - 3.3, caae, i. e. amore Dei et proximi atque observatione voluntatis divinae sese exSerenS, nulloque modo latem --tanda, neque eorum RSSertione, qui negent, Jesum esse Christum 2, 2.), neque mundi et rerum tranSeuntium amore 2, bl. 3.

Quaest. evang. II. 39.: Secundum sententiam hanc etiam illud dictum est a Joanne in epistola ad Parthos: Dilectissimi. nunc filii Dei sumus eis. Adumbrat. in II. Jo.: Secunda Joannis epistola, quae ad virgines scripta est, simpliciSsima est. Cis. 2. I. cum ev. I. M.; 2. b. tum ev. 14. 15.; 2. 24. cum ev. 15. 4. 7. 8.: 3 5. Cum ev. 1, 29. 4, 46.; 3, di cum ev. 8, 44.; 3. 11. cum ev. 13, 34. lb, 12.; 3, 14. cum ev. b, 24.; 3, l6. cum ev. i5, 13.; 3, 22. cum m. 1b, 7.; 3. 23. cum ev. 6. 29.;

337쪽

g. 216.

Ante omnia s. Joannes 1, 1- έ. affirmat, se, quae doceat de Logo, praesentem testem certissime cognovisse, ideoque tradere, ut lectores communionem habeant cum Deo Patre et Christo. Dein ad institutionem et admonitionem transiens dicit: Deum lucem spurum, sanetum) eSse, hominem igitur communione cum Patre frui non posse, nisi a peccatis abStineat, et, si peccaverit, vera poenitenti 1 per Christum, pr0pitiatorem nostrum, cum Deo reconcilietur 1, 5-2, 2. Addit, veram cum Deo et Christo communionem ostendi, si V luntas Dei observetur, Christi mandata. inprimis praeceptum charitatis erga proximum impleatur 2, 2-11. Praemi SSa dein observatione, se talibus scribere, qui Dei beneficio illustrati et facultate ad recte agendum praediti sint v. 1 14. coli. v. 20. 21.3, lectores h0 tatur, ut a mundi amore abstineant eoque magis Deo ObSequantur, quum antichristi insurrexerint varii, in specie tales, qui negent, Jesum esse Christum: hos non esse audiendos, sed doctrinae acceptae firmiter inhaerendum monet 2, 15-28. Post haec docet: sicut Deus justus est, ita et hominem justum esse debere, ut sit filius Dei, et gloria aliquando et beatitate pe fruatur; eum contra, qui peccat, esse filium diaboli, in specie vero eum, qui odit fratrem, homicidam esse 2, 29-3, 15. Charitatem Dei Christi sacto, i. c. morte tolerata demonStratam exemplar proponit charitatis non verbo, Sed laeto probandae, et pa tem hanc epistolae claudit observans, eum, qui persectae charitatis sibi conscius sit, plenam in Deo fiduciam collocare Posse, donaque Spiritus s. certum esSe communionis cum Deo indicium 3, 16-24. Adjungit m0nitum, non cuivis Spiritui, sed ei tantum, qui ex Deo est, fidem esse habendam, speciatim Vero e0S Pseudoprophetas Vitandos esse veluti spiritu Antichristi animatos, qui negent, Jesum Christum in came veni SSe, 4, 1-6. Posthac docet eum, qui Spiritu div. revera animatur, charitatem habere debere, quia ipse Deus charitas est, et charitatem quidem tam erga Deum, qui prior noS dilexit, quam erga proximum, Sine cujus dilectione nec Dei dilectio locum habere poteSt 4, 7-5, 4. Tandem fide in Jesum, Dei Filium, mundum vinci aSSerit, eamque et firmissimo niti fundamento et ad salutem Summe neceSSariam

esse dicit b, 5-12.

Sequitur conclusio epistolae, qua s. Joannes prodit, fuisse sibi consilium lectores monendi, eos tantum vitae aeternae participes fieri posse, qui genuinam habeant fidem in Jesum Christum. Hos etiam in precibus a Deo exaudiri affirmat. Addit regulam proces pro aliis concernentem, et epistolam finit monens lectores, ut ab idolis sibi caveant 5, 13-2l.

338쪽

g. 217.

De authentia utriusque hujus epistolae testibus Ors ne, Eusebis et s. Imeronymox plures veterum dubitarunt; non defuerunt vero in diversis ecclesiae partibus, qui eas Joanni Apostolo tribuerent. I. Ex Alexandrino: Ulemens, in cujus adumbrationibus, quarum fragmentum ad nos pervenit, legitur: isSecunda Ioannis epistola,

πωσεων ad 0mnes epi Stolas cath. se extendisse Eusebius testatur hist. eccl. VI. 14. . - D in ysias Aleae., acerrimus authentiae apocn-lvpSeos impugnator, haS epist0laS φερομεν 'si met ou quidem dieit. nihilominus Vero ex eis, ut ex evangelio et e I. epistola argumenta contra apocalypsin petit, et eas non, ut ap0calypSin Joanni PreSbytero Ephesino adscribit, licet auctor in utriusque initio se προπυτ ρον vocet. η - Asexander Aleae. Arii excommunicationem e II. epi-

nicam , et Di ymus utramque ut ad catholicarum epistolarum collecti0nem pertinentem commentario illustravit. 2. In Occidente: A. Irenaeuoli ad epiStolae secundae V. 11. Provocarit et auctorem Joannem nominavit. Praeterea auctor frast mentias. Mura . duaS Joannis ApoSt epistolas nominat. - In synodo Carthagis . a s. Cypriano de haereticis baptigandis celebrata aequo ad II. epistolae V. 10. provocatio est laeta. 3. Ecclesis syriaca utramque epistolam primis saeculis vel nondum norit vel non agnorit, quia in Vui Sione Peschito deerat: attamen

Saec. IV. A. EPhmemus Secunda uSus est ut Ruthentica et canonica.

IIorum testium P0ndus crisorias isternis augetur: nam neque Joannes presbyter, neque alius quicunque Sperare potui SSet, lare, ut sumet per Simplicem denominationem: o πρε it τε me lectoribuS Suis accuratius deSignaret; porro etsi hae epistolae brevissimae sunt, ideae tamen, v ices et phrases s. Joanni peculiares inveniuntur, ut II. ,- T. coli. cum I. 2, 7. 18. 4, 1-3. , rami at Τῆν ἀλ ειαν, μενειν

Orig. eomnisenti in Io. V. coli. Euseb. h. e. VI. 23.; Eugeb. h. e. III. 25.; S. Hioronymus de viris ili. c. H.: Seripsit autem Joannes unam epistolam, quae ab universis eccleSiis et eruditis viris probatur; reliquae autem duae. quarum principium: Senior ... Joannis presbyteri esse asseruntur, cujus et hodie alteram sepulchriini apud Ephesios Ostenditur. CD. Eus. h. e. VII. 2δε. Cis. Socrat. h. P. I. 6. Episti test. et ad monach. Adv. haeres. I. 13.

339쪽

nibus receptae Sint et a paucis solum commemoratae; nam a dedicatae erant personis privatis, et quidem non majori dignitate in ee-clesia claris, et ideo nec tam celeriter innotuerunt, neque adeo late propagatae sunt, uti alia N. Τ. Scripta; b) argumentum earum non est tale, quod ad multiplicanda earum exemplaria incitasset; c) Saec. II. et III. pluribuS notae eSSe poterant, quin tamen ab illis citarentur, quia Secunda paucissima. tertia fere nihil continet, quod ad dogmata theoretica et practica firmanda, vel ad disciplinam et ecclesiam dirigendam instruat; quia Secunda v. 10. et 11. talia edicit,

quae tractandorum haereticorum norma conSiderabantur, ejus apud veteres frequentior fit mentio, quam tertiae. Jam vero Subsequis temporibus, quibus epistolae nostrae ubique jam cognitae erant, Patres, scriptores et ecclesiae ob Summam Severitatem, quae in recipiendis libris in Canonem adhibebatur, desectu testium saeculi I. et paucitate saeculi II. motae dubia sua adhucdum manifestarunt usque ad tempus, quo traditio certissima omnes vicit dissicultates.

g. 218.

1. Epistola II. coli. v. I. de iscata est ἐκλεκτὴ KDρίρ ini τοῖς τέκνοις aut ῆς. Ἐκλεκτῆν Κυριαν Symbolice designare eccleSiam, plures antiquorum et recentiorum credebant; aSt in epistola nihil invenitur, quod doceat, eam ecclesiae vel universali vel cuidam particulari esse Scriptam, et illi sententiae obstant voces additae: καὶ τοῖς τεκνως αντιυς et V. 13. Rectius itaque alii de matrona quadam christiana in eccleSia Epheso vicina degente cogitant. Num vero nomen ejus fuerit Eclucta, an Kyria, certo determinari nequit; cum tamen v. 13. etiam soror ejuS ἐκὰ κrsi vocetur, Kyria autem GSet nomen proprium antiquis usitatum: ἐλκτὴ poti nomen appellativum, quam proprium habestilum est. Alii utrumque appellativum esse censent redduntque: electae dominae. - Matrona haec probabiliter ecclesiae cujusdam Asiae minoris erat diaconisSa, et s. Joannes occasiune sibi oblata usus est ad eam et liberos ejus in veritate

ac dilectione christiana confirmandos, et, ut sibi a salsis doctoribus caveant, monendos. Sperans lare, ut ipSe brevi veniat, in paucissimis adhortationibus acquiescit. Cum epiStola haec sit quasi compendi imprimae, illam p0St hanc scriptam esse colligere licet. 2. Tertia missolo data est ad Caium. Si non ecclesiae cujusdam Asiae min0ris diaconum tamen virum ditiorem et beneficum v. 5.6. . Cum nomen Cui frequens esset apud antiquos: Cajus hic vix unus erat ex iis, qui Itom. l6, 23. I. Cor. 1, 14. Act. 19, 29. 20, 4. commemorantur. - Christiani peregrinantes a C o ad Joannem venerant illiusque hospitalitatem laudaverant ; eis itaquae redeuntibus haec epistola tradita est. in qua etiam Apostolus CGum ob hospitalitatem laudibus celebrat. et fratres illos ad promovendum itineris scopum ci commendat. Conqueritur Simul de Diotrepho, ecclesiae praepositi. audacia, qua ApoStoli desideriis resistat et fratres pere-Diuiligod by Corale

340쪽

grinos male traetet, quod obstitisset, quominus ecclesiae scriberet; Sperat Vero, Se m0x eMe venturum. Apostolus procul dubio de eodem itinere loquitur, de quo in II. ep. V. 12. est Sermo, ita ut haecepistola circa idem tempus sit scripta cum Secunda.

Apocalypsis nostra, ut in Canone ultimum occupat locum, ita etiam omnium N. T. librorum ultima est Scripta, et ultima ab universa ecclesia recepta, dum ab eadem Similia opera constanter essent rejecta, ut apocalypSi S Petri, apoc. Pauli, apoc. Thomae et apocalypsis, quam Cerinthus ad commenta sua chiliastica commendanda elucubraSSe videtur. Apocalypsis nostrae auctor ipse se nominat Joannem 1, 1. 4. 21, 2. et 22, 8. Joannem hunc esse Apostolum evangelistamque, testimonia antiquitatis et argumenta interna luculenter probant. Αγ Quod testes aretati antiquos: 1. Heres et aeriptores ecclesias Asiat ae praeter Papiam et s. Polycarpram, ad quoS plures proVocant, quorum autem clarum hac

S. Justinus Martyr c. ann. 130. , qui graVissimum de apoca- Insi, Joannis Apost. libro profert teStimonium digens: DJoanne' unus ea Apostolis Christi, in apocalypsi sos fac a etc. Theophilus Antioch. c. ann. 170.3, de quo Eusebius dicit: isAlissetiam e me stius uber, quem contra Nerimogenia haeresia inscripsis, taquo testimonsis vistur em Joannis revelatione destim os Melao Sardensis, eodem tempore florens, qui testibus Eusebio et s. Hieronymo peculiarem exaravit librum de Ioannis apocalypsi.ε. Appollonius, presbyter Ephesinus sub finem Saec. II., teste Ε

Andreas Capp. in prolemmenis in apoc.: ..De apocalypseos theopneuStia. testantibus eam fide dignam osse viris beatis: Gregorio theologo, Cyrilio et aliis prioribus: Papia, Irenaeo, Methodio et Hippolyto, multa verba lacere necesse non

SEARCH

MENU NAVIGATION