Introductio in sacros novi testamenti libros historicocritica et apologetica edidit Gabriel Joannes B. Guntner

발행: 1863년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

- 299 g. 190.

Occasse huius epistolae iam strat in lectorum iusto maiori Iudas mi a simat ne et in statu suorum externo. Judaeochristiani nimirum Palaestinenses, licet in conventibus peculiaribus cultui divino vacarent et Sacra christiana peragerent, non omnem tamen nexum cum popularibus suis in rebus religionis Solvebant, sed sesta judaica celebrabant, templum Dequentabant, ceremonias diversas Observabant et aemulatores erant legis Act. 21, 20.3, et haec agendi ratio

ipsius Christi et Apostolorum probari videbatur exemplo. Quod vero Christus legi subditus et Apostoli infirmitati humanae parcentes Observarunt, Judaeochristiani Palaestinenses Sensim ad salutem aeternam necessarium esse duxerunt, ideoque urga bona ni essiana indisserentes evaserunt, de eorum pretio dubitare coeperunt, et in periculo versabantur deficiundi a Christo et ad Judaismum revertendi 6, 4-6. 10, 26-28.). Periculum hoc augebatur tum Judaeorum incredulorum argumentis, a Splendore cultus in amici et ab humilitate religionis christianae petitis, tum calamitatibus, quibus Christiani in Palaestina ob suam religionis proseSSionem erant ΡreSSi.

Ecclesiae nimirum Palaestinenses non tantum prius persecutiones erant perpeSSae, Sed etiam nunc malis gravissimis obnoxiae, imo graviora imminere videbantur 6, 12. 10, 36. 11, 3 38. 12, 1 - 11.13 7.); quemadm0dum enim post Stephani necem, ita etiam post Jacobi Minoris m0rtem ann. 62.) persecutio erat orta, et procul dubio fuisset aucta, nisi per Albinum procuratorem Anani pontificis

furori audaciaeque obex esset posita. Hae jam circumstantiae sufficiens praebuerunt incitamentum, ut Jacobo e vivis erepto Ap tolorum quisquam absens attentionem suam converteret in ecclesias Palaestinae, duce et magisto orbatas, utque per epistolam amorem religionis Christi vivificaret, animos excitaret ad fidem firmam, ad spem certam, ad constantiam incon

HA mrat scoma epistolae hujus, quem ut auctor assequeretur, infinitam religionis christianae prae mosaica praestantiam solide probare ut ostendere Sibi proposuit Iudaismi instituta non continere, nisi umbram, Symbula et typos eorum bonorum, quae in religione christiana reVera praebentur. Cum doctrinis theoreticis V. F. subnixis auctor severa conjunXit munita, quae ad infirmos consortandus , ad pruSsos erigendos et ad salutarem timorem omnibus inspirandum maxime idonea erant. - Epistola haec 13, 22. dicitur λάγγος ris παραHμεως, Sermo adhortationis, quod cum argumento ejus theoretico et practi eo apprii te concordat. Diqitiam by Cooste

312쪽

g. 197.

Argumentum epistolae in duas partes dividi solet: in dogmati ama c. 1-10, 18., et in practicam a 10, 19-12 1in. Cum tamen in parte quoque Sie dicta dogmatica occurrant monita applicationis instar

addita; cumque etiam ea, quae 10, 1 c. l2. inci . leguntur, ad eundem cum praecedentibus scopum tendant: potius Statuendum St, epi Stolam a c. 1-12. sublimem et eruditum continere tractatum, quo Summa religionis christianae praestantia demonstratur, et unde m tiva repetuntur ad eam constanter profitendam. In capite demum 13. appendicis instar addito variae virtutes christianae lectoribus speciatim commendantur. In tractatu jam auctor summam religianis chriasianae eamque

sesinite majorem quam iudaicae Probal praestantiam, et quidem e

summa dignitate ac majestate auctoria selius et eae eiusdem sacerdotio.

Jesum Christum, religionis christianae auctorem, excelSiorem ESSedicit et probat cunctis mediatoribus revelationis Veteri S, et quidem Jesum Christum, Dei Filium, Opponit prophetis in genere, Per quos Deus multifariam multisque modis locutus est 1, 1-3.; dein tranSit ad angelos, coelestes legislationis Sinaiticae mediatores, et ostendit, a Deo in S. Scriptura angulorum nemini, Sed nonnisi MeSSiae nomen tribui Filii, quem, cum denuo in mundum venerit, omnes angeli stilorare jubentur, et quem Ss. literae Dominum, aeternum et coeleStem omnium rerum creatorem delineant, dum angeli non sunt, nisi Spiritus ministrantes 1, 4-14. Additur adhortatio e praecedentibus sponte promananS, firmiter tenendi Salutis doctrinam, primo ab ipso Christo annunciatam, et a Deo variis miraculis atque Spiritus sancti donis confirmatam 2, 1 . Non angeli, sed Christus novae salutis oeconomiae etiam caput eSt. Quod Si brevi temporis spatio in vita sua terrestri et in paSsione augelis minor est factus, hoc necessarium erat, ut pro hominibus eorumque Salute mortem subiret, et ut, humanae naturae ejuSque tentationum ac calamitatum particeps factus, misericors fieret pontifex 2, 5-l8. Admonitione praemissa, ad huncce legatum divinum et pontificem religionis nostrae omnem attentionem dirigendi, auctor transit ad majestatem Jesu Christi prae Moyse, terreStri legis latae mediatore. Licet uterque in munere suo peragendo esset fidelis: Iesus Christus tamen ad Moysen se habet, ut auctor, illius et dominus sa- miliae ad hujus sodales et servos 3, 1-6. - Additur etiam lite adhortatio innixa Ps. 95, 6-11 , invitationi ad salutem arripiendam prouito aninio morem gerendi, ne lectoribus idem eveniat, quod accidit proavis, qui ob incredulitatem a requie Dei exclusi Sunt, quum Verbum Dei omnia penetrans, judicans et puniens non careat efficacia 3, i ,13. Auctor Paraenesi 4, 1 16. praemissa transit ad Christi sacerdotium, jam 2, 27. 3, 1. paueis commemoratum. Ante Omnia OSten-Diuiti Gorale

313쪽

ditur, proprietates sacerdotis pro hominibus instituti in Christo inveniri , nimirum naturam humanam et mala exantiata, ut condolere possit errantibus, et vocationem divinam 5, 1-10. Ad hancce probandam etiam provocatur ad Ps. 109., ubi Messias vocatur Sacerdos ad instar Melchisedechi, sicque transitus paratur ad exponendam praestantiam infinite majorem Jesu Christi, N. T. Sacerdotis, prae Sacerdotibus et pontificibus leviticis. Ob lectorum tarditatem et indolentiam auctor dicit, de hoc themate uberius sibi esse agendum, ideoque inserit embolium, quo reprehendit, monet, teri et et Spem meliorem manifestat, ut lectores excitet atque institutionis sublimioris capaces reddat, et demum ad objectum principale redit 5, 116, 20. Auctor grandem aggreditur de sublimi Christi sacerdotio sermonem, et quia ChriStus juxta s. scripturam Sacerdos eri Secundum ordinem Melchisedechi, hujus nomen, Statum, generationem etc. typos Christi fuisse, et Christum ad instar Melchisedechi sacerdotem excelsiorem Abrahamo et Levi et omnibus sacerdotibus leviticis esse docet, quia Abraham, Levitarum pater, Melchisedecho ut majori decimas solvit, et ab eo benedictionum accepit 7, 1 - 10. Ρer Christum, sacerdotem secundum modum Melchisedechi, sacerdotium leviticum et lex mosaica illi annexa abrogata sunt; nam individua est sacerdotii levitici et legis mosaicae unio; ablato itaque illo et in melius translato etiam lex sublata est et meliori locum cesSit; lex vero cum Sacerdotio antiquo abrogata est, quia nihil ad perfectionem adducere potuit ; nova lex et Christi sacerdotium introducta, quia ad salutem esticiendam potentissima sunt et ad Deum adducunt 7, 11-19. Christus a Deo, secus atque alii, sacerdos constitutus est vij tiri urandi et in aeternum habet sacerdotium, ideoque Re mediatore accedentes ad Deum semper salvare potest; Christus illis gaudet

qualitatibus, quae in sacerdote, hominibuS necessario, requiruntur; isSe Solus, quia ex omni Parte perfectus, reconciliatione non indiget, sed uno sui sacrificio omnia totius mundi expiavit precata 7, 20-28. Quod vero praecipuum et omnium praerogativarum summa est: Christus ad dexteram Dei sedet et sacrorum minister est in coelo, vero tabernaculo a Deo fundato, dum tabernaculum mosaicum, in quo sacerdotes levitici deserviunt, non esset, nisi imago illius, umbra η, 1-5. Ministerium Christi eo excellentius est, quo praestantioris testamenti et meliorum bonorum mediator invenitur. Hane mutationem suturam Jeremias praedixit et abrogationem V. F. annunciavit 8, t 13. Etiam V. F. Dei cultum quidem habuit et tabernaculum Sacrum e Sancto et SanctisSimo constans, varia continenS; in Sanctum sacrificiorum causa Sacerdotes quotidie ingrediebantur, in Sanctissimum autem nonnisi pontifex Semel per annum et hoc ipSo a Spiritu s. Significatum erat, nondum apertam esSe Sanctorum viam ad Deum, quamdiu Sanctum adhuc existeret, atque hac ratione infirmitas et

insuflicientia V. Τ. designatur, quod hostiis suis et ritibus non potuit Sanctificare animas, et nonnisi usque ad melioriS teStamenti intro- Diqilirco by Cooste

314쪽

ductionem valebat 9, 1 - 10. - Christus Vero non temporalium, suda tertiorum bonorum Pontifex est; non per tabernaculum transiit huminum manibus lactum, u0u cum animalium, Sed cum Suo ipSi Sanguine et Semel - aeterna redemtione parata. Si Sanguis animalium

legaliter Sanctificare potuit; quanto magis Sanguis Christi, Sacrificii immaculati, animaS nostras emundabit ad Dei Servitium t 9, 10 14.s b hoc sanguinis sui sacrificium Christus N. T. mediator factus est ad delenda omnium peccata et ad haereditatem promissam omnibus Parandam, quod nonnisi morte ejus ut fici potuit; nam testamentum validum non est, ni Si mortu intercedente testat aris; hinc etiam V. Τ. absque sanguinis effusione non eSi sancitum. Attamen inter V. et X. Τ. id intercedit discriminis, quod illud typicum typico animalium, hoc verum autem vero Jesu Christi Sanguine confirmatum Gi; nam Christus non in manufactum Sanctissimum introivit, sed in coelum illo praefiguratum, ut Semper fungeretur pro nobis Sacerdoti S munere coram Deo, non Sui Sacrificii iteratione, Sed continua hostiae semel oblatae repramentatione; non in Sanguine alieno, Sed proprio, rur-Sus vero apparebit non ut hostia, Sed exSpectantibus se in salutem 9, 14 8. Auctor legalium sacrificiorum ad peccatorum remissionem impotentiam, et unius sacrificii Christi nece itatem ac Suffcientiam probat, idque A. Scripturae ei satis confirmat 10,1 - 19. - Hebraeos ad constantiam in fide hortatur, eos ab apostasiae crimine deterret tum ob terribilem hujus sceleris enormitatem, tum ob horrendum Dei judicium, et denique terrorem lenit commemoratione pristinae illorum sortitudinis et mercedis magnae in adventu Christi brevi exspectandae 10, 2 39. Fidei definitionem l0nga sequitur series eorum, qui antiquis temporibus fide eminuerunt, quin tamen mercedem pr0miSSam, ni Si Spe Sint consecuti c. 11. A tot fidei ac spei exemplis in V. F. auctor transit ad ipsum Christum, auctorem ac cunsummatorem fidei nostrae. qui Sponte passiones Suscepit et nunc ad dexteram Dei Sedet; variarum tentationum utilitatem ostendit et fructum dulcem, et inde concludens

monet, ut lectores excusin Socordia alacriter et per viam ructam currant, pacifici Sint et Sancti, ne quis deSit gratiae Dei, ne quis Scortator sit aut profanus ut Linu, imo ut tanto Sanctiores Sint et puriores, quanto ad persectius et melius testamentum pertineant. Urget ad obediendum Christo tum ex punitione eorum, qui legi moSaicae non obedierunt, tum e severitate judicii suturi c. 12. In avpenrice c. II. auctor hortatur, ut lectores in charitate fraterna per Severent, hoSpitalitatem exerceant, benignitati erga miser0s Studeant, avaritiam fugiant, praepositis obediant, se a Judaeis eximant. mala patienter ferant. Additis paucis de se et de Timotheo notitiis Apostolus apprecatione et Salutatione epistolam suit. Diuitiam by Cooste

315쪽

- 303 g. 198.

Quanclo ot ubi Epistola ait soripta PI pistola haec ante annuui 66. scripta est; cum enim hoc anno in Palaestina exordirentur tumultus judaici, quos reipublicae Sequebatur eversio: auctor tum temporis aut Serius scribens vix omisisset Christianos monere, ne tumultuantibus sese adjungerent, Sed potius fugam caperent. Neque tamen libellus hic mature exaratus est; nam lectores coli. 5, 12., 10, 32. Seqq. 13, T. per longum jam tempus Chri-Stum proseSSi erant, et coli. 2, 3. generatio, cui Dominus ipse praedicaVit, maximam partem emortua; denique Si epistola haec scripta esset Jacobo Minore adhuc Superstite, hujus Apostoli insignis mentio vix deesset; ast 13, 17. luctores in genere tantum ad obedientiam praepoSitis praestandam monentur. Inde concludere licet, epiatestime raram esse post nec acobi ann. 62. Tempus et locus accuratius determinatur 13, 23. , ubi Apostolus cum I imotheo, Si celerius redierit, ud lectores se venturum esse promittit, et 13, 24.: cin ζονται ἱμας οἱ αuo 'tic λίας, qui locus uterque Supponit, Apostolum jam fuisse liberum, attamen in Italia adhuc vereatum, cum epistolam hanc mitteret. Quare epistolam hanc ad Anem captivitatis prλαε

Romae scriptam esse, et tempore ureno anni Hae eae Basia missam, statuere i es.

Ε) Ephstula s. Pauli in secunda eaptivitate Romana seripta: II. ad Tim0ihelim. g. 199.

Paulus Romae captivus mortem Sibi instare praesentiebat: hinc ipsi nihil magis curae cordique erat, quam suos et praecipue dilecti S-simum TMotheum confirmare in fide et excitare ad munus Suum rite obeundum. Simul vero et maximo tenebatur desiderio, discipulum charissimum ante mortem suam videndi. Haec Apostoli adiuncta ae destaenia huius epiatola e ac beniae Praeburirunt ore sonem. Hinc cap. 1. praemissa Salutatione dicit, se Timothei sui continuo memorem persuaSumque esse de ejus religionis studio; dein monet, ut in hoc Studio pergat inunerique sibi demandato accurate satisfaciat et constantem Se exhibeat. Uap. 2. iterum hortatur, ut neglectis omnibus ea unice, quae muneris ejus Sunt, agat, haereticoS praesertim illos devitet, qui mortuorum resurrectionem negant, item desideria juvenilia omnesque lites fugiat. Cap. 3. describit mores haereticorum suturorum pervere , et

316쪽

Timotheo constantiam in tenenda doctrina a se tradita et lectionem SS. literarum commendat, ut munere sibi demandato rite iungi possit. Cap. 4. eidem injungit, ut doctrinam Christi praedicet, et quia mortem sibi brevi instare praesentiebat, eum monet, ut cito Romam veniat. Additis dein paucis notitiis de eomitibus et adjutoribus suis epistolam finit. g. 200.

uuncto Eoripta sit naso opistola pSecundam ad 1 Gotheum epistolam in altera captisitate Panti Romana scrotam ωse, aequentis probant ar mensa:

1. Si actus Apost. 28, 16-31. cum epistolis ad Ephesios, ad Coloss. ad Philemonem et ad Philippenses conferimus, invenimus, priorem Apostoli captivitatem Romae neque admodum ignominiosam, neque calamitatibus et periculis valde obnoxiam, Apostolum potius liberationis spe gaudentem nulla ex parte impeditum fuisse, quominus libere praedicaret evangelium. - Ast longe alius erat s. Pauli status, alia animi conditio et SpeS tempore, quo Secundam ad Timotheum exaravit epistolam. Nam Apostolus at timet, ne et ipsum Timotheum vinculorum ejus pudeat, et commoto gratoque animo commemorat, OnuSiphorum ipsius non puduisse, sed cum Romam veniSset, ipsum sollicite quamivisse et refrigerasse s II. Τim. I, 8. 16-18.);bi asserit. se ob evangelium pati quasi maleficum 2, 9.); o affirmat,

se jam in maximo vitae Periculo eSSe vereatum, ab omnibus, quorum fuisset ipsum juvare, durelictum a Deo autem liberatum 4, 17.); de appropinquante martyrio Suo persuasus Timotheo ultimam voluntatem Suam manifestat, erectus solatio, nullam calamitatem in verum ejus malum cedere poSSe, et Spe firmissima laetus, sore, ut praemium incorruptibile ipsum maneat 5-8. 18. I, 12.). - Quae omnia priori captivitati non conveniunt. 2. Apostolus tempore, quo nulla liberationis spes ipsi affulsit, 4, 9. ScripSit: isDemos me reliquis, diligens hoc saeviam sub finem autem primae captivitatis Rom. idem Dumas apud Apostolum erat quum se ad Philemonem brevi venturum promitteret sPhilem. v. 22.24. . Si haec epistola ad Tim. in prima captivitate Romana esset Scripta, statui deberet . quod probabile non est, Demam ab initio captivitatis Apostolum deseruisse. Serius autem ad eum GSe rever

sum.

3. In epistola nostria non fit mentio Aristarchi, qui tamen coli. Act. 27, 2. una cum Paulo et Luca Caesareae navim conseenderat, et circa finem captivitatis primae apud Apostolum erat Romae coli. Philem. v. 24.3. 4. Verba 4, 20.: is Erastus remansit Corsithin rix aliud denotare possunti nisi: ErastuS me huc proficiscentem comitatus est Corinthum usque ibi autem remansit; unde patet, epistolam hanc non in prima captivitate Rom. esse scriptam, quia Apostolus hac occasione non per Corinthum Romam profectus est, sed juxta Cyprum, Cretam et Melitam navi vect . Diqilirco by Cooste

317쪽

5. Quae 4. 20. leguntur: DTrophimum autem reliqui infirmum Mileti, Apostolus non in prima captivitate Rom. Scribere potuit; nam Trophimus cum s. Paulo in tertio itinere Corintho per Miletum Hierosolymam proficiscens Act. 20, 4.3 non Mileti relictus erat, sed Hierosolymam usque pervenit, ibique occasionem Praebuit, ut Apostolus in vincula conjiceretur Act. 21, 19 3. Lectioni ἐν Μιλ φsubstituere ἐν Μελίτη mere arbitrarium est, et dictis Act. 27, 2. contrarium; neque duλπον Vertere licet per: reliquerunt, quod exprimendum fuisset per: Tρος ιιιος ἀπελείω γ ἐν Πιλ. ασθενων. 6. Apostolus 4, II. risideras, ut Irimotheus relictam Troade pamnulam, lihros et membranas adferat. Quae etiam Potius alteri, quam priori Romae captivitati conveniunt; nam probabile non est, ApOStolum res hasce in tertio itinere Corintho Hierosolymam sacto Troade relictas post tres demum Minos elapsoS mpetiisSe in prima captivitate Romana.

Quae omnia et plura alia pro sententia militant, epistolam nostram in secunda captivitate Pauli Romana esse scriptam. Idem

tenuerunt Eusebius, a. Hieronymus, Theodoretus et auctorea 3 ubs *

Donominationia hujus intio.

Apo Stolorum epistolae Septent, quae praeter Paulinas in N. T. collectae inveniuntur, communi nomine vocantur e setolae catholicae, suntque: una Jacobi, duae Petri, tres Joannis, una Judae. De r tione denominationis hujus, quae jam apud Origenem, Dionysium Alex. , Eusebium ete. occurrit, diverSae Sunt Sententiae. Hussus statuit, epistolas has Septem ideo catholicas esse dictas, ut hac compellatione designaretur collectio Seu classis Sacrorum librorum peculiaris, epi StolaS Omnium, qui Praeter Paulum scripserunt, Apostolorum complectens. Ad hanc Sententiam probandam provocatur

ad Clementem vi l ., qui simili modo epistolam Apostolorum, de qua Act. Ib, 23. eSt Sermo, ἐπιστολιν καθολικ ν τ ῶν ἀπωτω- άπώντων nominat. Sed quamvis tota epistolarum harum collectio καθολικον συνταγμα vocari potuisset: non intelligitur, quomodo singulae ab antiquis catholicae vocari potuerint, nisi alia denominationis hujus ratio adfuisse censeatur. Nam etsi tota collectio contineat epiStolas, ab omnibus, qui praeter Paulum scripserunt, Apostolis exaratas: Singulae tamen earum nonnisi unum habent auctorem. - Alii sormulam: ἐμιστολαὶ καd nnini ita explicant, ut denotet epistolas ab omnibus ecclesiis receptaS utque Proinde idem Sit, ac κανονι καί vel ψιολογουμεναι apud EuSebium. Sed ipse Eusebius, qui epistolas haseatholicas vocat, eas excepta I. Petri et I. Joannis inter ἀντι lardi ενα

318쪽

- 306 refert; non potuit itaque ei vox - λιαζ idem significare, quod ὁμολογουμενη. Praeterea cur non alia etiam X. Τ. Scripta catholica dicta Ssent, non perspicitur, Si antiqui Vocem καθολωο illo significatu de

epistolis nostris adhibuissent. - Praeferenda itaque eSt sententia, Drasi ολ ν καθολια se antiquis idem SignificaSSe, ac encyclicam i. e. talem, quae non Rd unam Solum, Sed ad plures ecclesias, vel ad omnes certi generis homines data Sit. Vox -θ-κος, Sive etymologiam Spectes, Sive uSum loquendi, Omnino unive alitatis notionem continet. Hoc Significatu ab antiquis etiam illae epistolae dici poterant

catholicae, quarum auctoritaS canonica nondum ubique erat agnita. Obj. 1. Si hoc significatu epistolae illae vocatae essent catholicae, etiam epistolae ad Galatas, ad Ephesios et ad Hebraeos in hancelassum referri ddbuissent. Resp. Nominatae epistulae ad peculiarem epistolarum Paulinarum classem jam pertinebant; hinc non erat, quod, etSi encyclicae Sunt, e Sua classe eximerentur et in alia collocarentur. O . 2. Epistola U. et III. Joannis ad personas Singulas data est, et tamen in hac epistolarum catholicarum collectione utraque invenitur; hinc epistolae catholicae non idem esse potest, ac epiStolae encycligae. Resp. Reliquae quinque epiStolae, quae ad hanc classem pertinent, revera sunt encyclicae et hoc signiscatu catholicae; cum vero II. et ΙΙΙ. Joannis epistolae neque alii librorum classi inseri, neque obbrevitatem Suam novae classi idoneae viderentur: in ea collocatae

sunt, in qua jam prima ejusdem Apostoli epistola aderat, ita ut septem epistolae a potiori parte Spectatae catholicae dicantur.

g. 202.

Auctor huius epistolae I, I. ipse se vocat Jacobum, Iesu Christi servum, quo epitheto ApoStoli, non tamen Soli, Semel deSignare Solebant. Jam vero iii N. T. nomine Jacobi duo Apostoli insigniuntur: Moobus Masor. Zebedaei et Saluinae filius, frater Joannis, et aa bus uisor, Alpnaei et Mariae filius, frater Judae Τhaddaei seu Lebbaei. Nonnulli insuper Jacobum, ad Gal. 1, 19. fratrum Domini dictum distinguunt; sed hic non est diversus a Jacobo, Alphaei filio; nam 1. Mi. 13, 55. Mr. 6, 3. fratres Domini vocantur Moobus, Jos , Simon et Judas; Jacobus et Judas etiam in Apostolorum catalogis occurrunt, ita ut eos fratres suisse innuatur Luc. 6, I6., et inde jam colligere licet, fratres illos Domini: Jacobum et Judam atque Apostolos fratres ejusdem nominis eosdem sui SSe vir0S. 2. E Matthaei 27, 56. Mr. 15, 40. coli. c. J0. 19, 25. Datet, quo significatu Jacobus et Judas Apostoli fratres Domini sint dicti; nam

Maria, quae a Matthaeo et Marco ll. cc. dicitur mater Jacobi et Iosia II r. 16, l.), Jo. 19, 25. nominatur Uror Marsae, matris aesti; erant

319쪽

itaque illi Jesu consobrini rei cognath ideoque latiori significatu Jesu

fratres.

3. Pater Jacobi et Judae Apostolorum coli. Luc. 6, l5. 16. Aet. 1, i 3. erat Alphaeus, pater fratrum Domini, i. e. Jacobi, Josis, Simonis et Judae, J0. 19, 25. dieitur Κωρω; atqui utrumque nomen non est, nisi diversa pronunciatio hebraici nominis 'in ri vel ri diri.

4. Jacobum, a Paulo coli. Gal. I, I9. Hierosolymia praeter Petrum visum et fratrem Domiai cognominatum, esse Jacobum Minorem,

Apostolum, Alphaei et Mariae suum, et protari Iesu cuna tum, Sequentia probant: a) Iter a Paulo commemoratum idem est, cujus mentio fit Act. 9 , 26-30. , ut adjunctorum aequalitas oStendit; jam vero Act. l. c. Barnabas Saulum ad Apostolos duxisse narratur, ergo duo saltem Apostoli tuin temporis Hierosolymis praesentes esse debebant; quodsi vero Paulus praeter Petrum neminem Apostolorum se vidisse assi mat, nisi Jacobum, fratrem Domini: hic Apostolus fuerit necesse est, et quidem Jacobus Alphaei, proindeque utrumque Praedicatum: Apostoli et fratris Domini, eidem Jacobo tribuitur, et plane arbitrarium eSt, formulam εἰ tisi non exceptivam. Sed exclusivam habere hoc SeBSu: Alium vero Apostolorum praeter Petrum non vidi, vidi autem Jacobum fratrem Domini. b) Paulus suum in finem praeter Petrum nonnisi Jacobum, fratrem Domini commemorans clare indicat, huncce ab omnibus Chri-Stianis magnae, et quidem majoriS auctoritatis habitum esse virum, quam Bamabam, quem licet insignis esset doctor christianus Act.11, 22-24. I. Cor. 9, 6. Gal. 2, 13.i, ApostoluS nominare non necessarium duxit. Atqui tanta auctoritas non e Sola cognatione cum Domino, sed nonnisi e dignitate apostolica enascebatur. o, Hac occasione Hierosolymis a Paulo visum esse praeter Petrum etiam Jacobum, Alphaei filium, mirum esse nequit; putius vi contrarium eveni SSet, mirandum foret, Si verum est, quod antiquiteStantur, Jacobum Minorem ab Apostolis statim post Christi in coelum ascensionem HieroSolymorum episcopum esse constitutum, et ecclesiam hanc usque ad mortem suam rexisse, id quod Αct. 12, 17. 15, 13. 2l, I 8. Gal. 2, 9. I 2. confirmatur. Denique f) si viros nomine Jacobi insignitos inde a Christi in coelum ceuSi0ne proSequamur, Sacros auctores ita de iis loquentes deprehendimus, ut praeter Jacobum Zebedaei et Jacobum Alphaei filium nullum hujus nominis doctorem christianum insignem existere Rupponant, proinde Jacobum Alphaei et Jacobum fratrem Domini eundem virum fuisse testentur; nam quamdiu uterque Jacobus inter vivos erat, unus ab ultero accurate distinguitur; quam primum autem Jacobus Major anno 42. aerae Vulg. erat occisus, Jacobus superStes GSque ulla nominatur distinctione. Sic αὶ Lucas in act. App. l, 13. et 12, 2. utrumque Jacobum accurate discernit ; ast statim post mortem Jacobi. Zebedaei filii, alterum Jacobum nullo epitheto adposito Simpliciter nominat. Etenim narrat 12, 17., Petrum e carcere liberatum Christianis in domo Mariae. matris Marci, congregati S mandasSe, ut, quae sibi eveniSSent, nunciarent Jacobo et ceteris fratribus; 15, 13.

320쪽

in concilio Hierosolymitano, postquam tacuerunt Petrus, Barnabas et Paulus v. 6-12.3, Jacobum loqui coepisse; 21, 18. Paulum, cum HieroSolymam Venisset, comiteS Suus praesent se Jacobo, apud quem Omnes presbyteri congregati erant. β) Paulus in epistola ad Galatas de primo suo adventu Hier0Solymis anno 38. aer. Vulg., ergo de tempore loquens, quo Jacobus Major nondum erat occisus, 1, 19. dicit: -Alium vero Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum, fratrem Domini; ast de tertio suo itinere Hierosolymam suscepto ad Apostolorum concilium agens 2, 9. dicit: Jacobum, Kepham et Joannem sibi et Barnabae dexteras dedisse, quin Jacobum diScernat, occim videlicet altero scir. V. 12. Ι. Cor. 15, 6.). γ) Auctor epistolae inter catholicas primae, omnibus Judaeo-christianis, qui in dispersione vivebant, destinatae, 1, 1. semet simpliciter Jacobum, et Judas in epistola sua V. 1. Sese nominat fratrem Jacobi, qui itaque omnibus notus erat, ita ut cum nullo alio confundi posset.

Praetem Jacobum Majorem staque et Minorem non strat tertissejusdem nominia doctor christianus aetate Apostolorum ins0nis. Ex

hisce duobus unus auctor epistolae nostrae est habendus, et quidem Jacobus Minor, Alphaei filius, quem ecclesiae Hierosolymitanae caputet nomine Justi celebrem fuisse, Hegesippus tradit. Scripta eSi enim haec epi Stola ad omnes Judaeochristianos extra Palaestinam degentes; religio itaque Christi, quum haec epistola scriberetur, jam eXtra Palaestinam longe lateque propagata esse debuit : atqui hoc factum non est ante Jacobi Majoris, filii Zebedaei necem anno 42., Sed per Paulum Ap. potissimum effectum est ab anno 42-58. Hinc Iacobus

Minor epistolae nostrae auctor habendus est, quem ecclesiam Hieros0lymitanam per 30 annos rexi SSe refert a. Hieronymus, et cujus necem Josephus Frav. narrat.

Jos. Fl. Ant. 20, 8. 1.: ..Caesar autem Nomin audita Festi inorte Albinum in Judaeam misit procuratorem. Interea Manus junior, quem pontificatum accepisse jam diximus. ferox erat ingenio pt insigniter audax: sectam etiam Sadducaeorum sequebatur. qui prae ceteris Iudaeis in judicio acerbi et immites orant, quemadmodum antea dijudicavimus. Talis igitur cum osset Ananus. opportunum tempus sibi adesse ratus. po quod Festus vita excessisset, Albinus vero adhuc in itinerseesset. concilium Iudaeorum coegit. inductoque in judicium fratre illius Iesu. qui voeabatur Christus Jacobus ei nomen , et cum so quihusdam aliis. in eos ut legis violatae reos instituit statimque lapidandos tradidit. Sed quicunque inter cives modestissimi legisque observandas studiosissimi habebantur. graviter hoc tulerunt, atque clam legatos ad regem mittunt hortantes, ut Ananum per literas monerevpllet. ne quid deinceps simile moliretur. neque enim primum illud recte ainus ex iure ab illo factum fuisse. Cum etiam nonnulli porum Albino. ab urbe Alexaud

iter facienti, occurrerent, eum monuerunt, non licuisse Anano absque illius consensu concilium Judaeorum convocare. Horum oratione persuasus Albinus literas plonas suroris et iracundiae Anano misit minatus. Se ue illo poenas sumturum. Proinde rex Agrippa ademto ei pontificatu, quem Per tres menses gesserat, deSum. Damnasi filium, pontificem constituit.

SEARCH

MENU NAVIGATION