Paulus elucidatus, sive Commentarius paraphrasticus in omnes Epistolas D. Pauli, gentium apostoli, auctore P. Antonio Remy,...

발행: 1739년

분량: 941페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

3 o ARGUMENTUM

ditur ab agendis gratiis Patri coelesti pro consolationibus, quas ab eo in aerumnis & afflictionibus suis acceperat. Certos . subin reddit Corinthios de paterna hac siillicitudine, qua Deus & illoS complectitur, ut nimirum hac ratione ipsos erudiat & excitet ad fovendos pariter & recreandos alios fideles. Τum de suis agit insectationibus, earumque magnittidinem adeo exaggerat, ut dicere non Vereatur, se taed:o

praesentis vitae correptum fuisse. Postmodum se comiter excusat, quod ad eos non Venerit, & argumenta praevenit, quae ex praetensa levitatis & inconstantiae nota opponi poeterant contra certitudinem doctrinae suae, quam itidissi mam esse, & inconcussam demonstrat. Ad extremum fatetur ultro, distulisse se prosectionem suam, ut interim longioris morae indulgentia uterentur ad reformandam mo rum suorum licentiam, ne , si maturius Veniret, compelleretur vel invitus ad eos gravioribus censuris feriendos, vel asperius objurgandos, prout jam fecerat. Cap. ado. sententiam excommunicationis , qua, uti dictum epist. Ima. , scortatorem perculerat, revocat, ne poenitentiae prolixitate ad desperationem adigeretur. Samcte illis denuntiat, sie sincero amore, ac studio procurandae salutis aeternae compulsum adscribendum eis duriuscule, utque eos blande consoletur, sibique d vinciat, declarat, non Omnes a se argui sit reos, sed scandalo illo tam graviter a se castigato complures eorum perinde ac seipsum, offensos atque exacerbatos fuisse. In fine disserit de diversis emeetibus praedicationis, quae bonum Odorem apud aliquos, contrarium apud alios post se relinquit, vitam mortemque amerens , prout diveriam invenit animorum di 1positionem in auditoribus libertati suae nunquam non plenissime a Deo permimis. Cap. candide eis profitetur, se hominum commen

352쪽

dationes flocci tacere, ut eorum tamen benevolentiam Cainret, addit, morum lanctimoniam, qua praedita, Zelum eorum atque dilectionem eximiam tanquam fructus praedicationis tuae pulcherrimos sibi pro litteris commendatatiis apprime servire, laeta. tque te magnopere, quod eorum cordi-hus fidem in Iesium Christum non atramento, sed spiritu Dei profunde insculpserit. Ab hoc discursu progreditur ad explicandam Legis antiquae novaeque differentiam, hanc

demonstrat illa longe praestantiorem esse, consequenter Ministros ejus in gradu eminentiorI constitutos, Cum Μ1nistri dignitas Ministerii qualitati commensurari debeat. Prosequitur usque ad calcem capitis historiam Moysis, aitque velamen, quo faciem suam contexerat, ne nimio splendore hebraei populi oculos offenderet tanquam signum servitutis perapposite congruisse legi timoris atque rigoris servilis, Christianam vero religionem plena gaudere libertate, ac proin nullo velo indigere. Absolvit hoc caput deplorando Iudaeorum coecitatem, qui necdum patiuntur hoc a se

velamen removeri, suaeque legi mordicus adhaerescunt, quia nolunt agnoscere Iesum Christum ut verum per assumptionem naturae nostrae Legis pristinae abrogatorem. Spem tamen nonnullam eis facit emergendi demum e profunda caligine, si vocem Spiritus divini audire velint, atque ad Deum sese aliquando serio convertendi, qua suos noris quotidie veritatis gratiarque radiis illuminare non desinit.

Cap. q. ostendit, nihil egiste se contra dignitatem &anctimoniam sui Ministerii, sed integerrime officio suo per-ninctum, declinasse se occasiones omnes praebendi fidelibus scandalum, & praedicas le Verbum Dei non ad suam sed J

su Christi gloriam promovendam. Probat hanc veritatem quotidianis suis aerumnis, quas perferendo inquit se mor-

353쪽

ARGUMEM TUM

tem Seivatoris sui ubique circumferre, neque id absque ingenti tuo iblatio, quidquid enim in mundo toleratur, nihil este in comparatione gloriae sempiternae nobis praepa

ratae.

Ad initium cap. Sti. agit de eodem argumento, vitamque, quam hic ducimus, absentiam quandam nuncupat,&peregrinationem, quae nos separat, & removet a Deo. Ostendit, animas sanctiori vitae deditas miris aestuare desideriis huic omnis boni principio arctissime sese reuiuendi, quique vera Dei dilectione sunt praediti,id unum votis omnibus exoptare, ut corporis exuvias aliquando deponere iis liceat, non quidem fiat ipsius odio, sed ex amoris quadam imp tientia, qua ad ejus beatificam possessionem feruntur. Ut tamen hanc sempiternae felicitatis promulsidem salubri timore temperet, agit postmodum de discussione actionum nostrarum, aitque quemlibet extremo illo judicii die remunerandum secundum merita sua. Tum suum in ipsos amorem studiumque declarat, asseveratque, se per omnia in eorum salutem intentum maxime. Quando de seipso

honorifice loquitur, id agit, ut in ipso glorientur tanquam Magistro probatae fidei, & excitatas contra se pseudoapostolorum calumnias idoneis responsis dissipent, quando ve ro abjectius de se rebusque suis disserit, id facit, ut eorum imbecillitati sese accomodet, qui arrogantiae cujuspiam ibium insimularent, si seipsum commendaret elatius. Fateritur exemplo Iesu Christi homines ardentissimo amore complexi constringi sese ad dilatanda erga proximum charitatis viscera. Inde occasionem arripit eis significandi, Filium Dei pro eis acerbam mortem oppetiisse, ut in ipso& per ipsum vitam habeant, atque idcirco baptismi lavacro eos in novam creaturam regeneratos esse: de

354쪽

EPIST. IT D. PAULI AD CORINTHI S

tandille illum ad nos de coelo, ut reconciliaret Patisi suo, &praedicatores ab eo missos ad annuntiandam nobis hanc pacis redintegrationem. Cap. 6. hortatur eos ad aestimandam pro meritis tam tam gratiam, ostenditque sibi tanquam Dei Μinistris ac legatis incumbere, ut illam ubique promulgent: subin propensissimum suum in eos aflectum denuo declarat, rogatque, ut amorem pro amore reddant, omniaque cum infidelibus commercia atque connubia longissime fugiant. Cap. 7. prosequitur eandem amoris sui sincerissimi, &confidentiae erga Corinthios testificationem: declarat conceptam ex eorum emendatione laetitiam, notaSque explicat,

quibus se confirmatum esse profitetur de vera solidaque eorum poenitentia, ostenditque, quale discrimen sit interialutarem, & fatalem tristitiam. Cap. 8. excitat eos ad suppeditanda vitae Ribsidia pauperibus JerosisIymae degentibus, ex ratione non una. Imo. Proponit eis in exemplum Macedones, quibus ne in rebus quidem magis arduis velint cedere. 2. Commemorat, Christum pro nobis famam egenum atque mendicum, cumque magnificentissimam coelestis sui Patris regiam deseriterit, ut nobIscum in terris conversaretur, nosque sua inopia

ditaret, aequum omnino esse, ut & nos pauperum, qui ejus membra sunt, indigentiam sublevemus. Hortatur eos ad isthanc laberalitatem, ut qui ejus redduntur participes, exorent Deum pro ipsis, bonaque coelestia ac perennia impetrent pro temporalibus sibi collatis. Denique praesumpsisse se, ac supposuisse , eleemosynas jam esse collectas, quod

355쪽

344 ARGUMEMTUM

quod si aliter se haberet, pudore plane atque confusione obruendum se perinde ac suos discipulos ad ipsos delegatos, quorum testarentur exiguam admodum rationem habe

re inexspectata hac & parum decora Christianis so

ditici Cap. 9. prosequitur eandem materiam, aliasque accumulat rationes , extollendo denuo liberalitatem Macedonum , cui nequaquam eos cedere oporteat, enumerando fructus eleemosynae, gloriam inde in Deum redundantem, indigentium refocillationem , & ex eorum ad Deum precibus, gratiarumque actionibus exorituram centuplam bon rum omnium abundantiam. Cap. Io. orditur siuam apologiam Contra pseudoapostolos, qui arguebant eum ut timidum & abjecti animi in eorum praesentia, quos epistolis suis increpabat. Imo. Corinthios obsecrat, ne i im compellant ad redarguendos demendacio sitos calumniatores, & utendum potestate a Deo accepta, quam in dubium revocare auderent. Deinde de sua in ministerio Evangelico agendi ratione disserit, quae carnem minime saperet, sed sipiritum, & profitetur, se nunquam vel minimam gloriam ex eo captaturum, quod ipse non fecerit, tantumque daturum operam illis terris excolendis, quas alii reliquissent intactas, & incultas. Cap. II. prosequitur suam defensionem, & a principio statim veniam petit a lectoribus si in proprias laudes e currat uberius, compulsum enim se inquit ad comprimendam eorum impudentiam, qui sucum iis facerent, & suam authoritatem imminutum irent in eum praecise finem, ut praepedirent, ne eorum artes detegerentur, ac technae simplicioribus structae dissiparentur. Haec praefatus subjicit, Perperam eos agere, quod eos tanti aestiment, cum aliud eis

i non Disiligod by Gorale

356쪽

MIST. IT D. PAULI AD CORINTHIOS 3 s

non praedicaverint, quod non prius ex ipsb intrilexissent. ado. Ostendit longe se illis anteponendum, quod ipsi pro

Iucro, ipse vero gratis evangelizavei it. 3cio. Profitetur se esse hebraeum, Israelitam , filium Λbrahae, perinde ac ipsos. Denique non veretur asserere, majori se jure, & plinribus nominibus dici posse Apostolum, atque in hujus rei confirmationem quaecunque sibi perferenda fuerint, enumerat tanquam praeclara Apostolatus sui insignia. Cap. I a. de raptu suo in 3tium. coelum disserit, fateturque, ne ex tam inusitato favore insolesceret, ab angelo satanae, velut injecto stomo se quotidie miris modis vexari, nempe stimulo carnis, tentationibus inhonestis, motibusque concupistentiae obstoenis, quibus anima magnopere comfunditur & prohibetur, ne ob singularia charismata coelitus acccpta inanis gloriae madio efferatur altius, quam Chri- stianae modestiae, atque humilitatis ratio patiatur. D. Ap

stolus excusat se postmodum, quod in laudes suas sese effinderit,& culpam omnem in Corinthios rejicit, qui debuissene id dudum praestare, quod ipse nunc ageret. Tum ad objectam sibi de corrogatis eleemosynis calumniam submovendam ostendit, quod a se deputati nihil ab ipsis exegerint, ac demum vereri se, inquit, ne illos, cum venerit, inveniat necdum per omnia emendatos & sanctiores. Cap. I 3. denuo eos hortatur ad corrigendos se serio, ne alias auctoritate sua ac potestate, quam pertimestere potius ac revereri deberent, quam periclitari velle, cogatur uti severius animadvertendo in illos. Concludit demum commendando iis summopere pacem & animorum con-

357쪽

sensionem, atque in fine salutationes con suetas adiungit. Baronius existimat hanc epistolam Nicopoli scriptam anno a partu Virginis 8. At secundum Graecorum sententiam Philippis, quae civitas est Macedoniae, Corinthium misi a est.

358쪽

IN EPISTOLAM SECUND.

CORINTHIOS

CAp UT PRIMUΜ. . aulus aeternoDei consilio, T. Paulus Apostoltis&voluntate electus Iesulf s Christi per vol-- Christi apostolus. ac Ti Τιatem Dei, se Timoth motheus frater Eccle-'usfrater, Ecclesia Dei. siae Dei, quae Corinthi quae es Corinthi etim omis est, & universis fidelibus in Achajanibus sanctis, qui suis dispersis salutem plurimam dicunt, in uisversa Acha gratiamque & pacem a Patre sempiterno, ejusque Filio Domino nostro ex animo precantur. a. Fratres a. Gratia mobis ct mei non possum epistolam hanc com pax a Deo Patre nostro, venientius ordiri, quam a demimiss- ct Domino IED Chrima gratiarum actione, quam Deo sti. ter optimo Μaximo persolvo, cui uti

359쪽

3 A PAR HRASIS IN EPIST. IT D. PAULI

3. Benedictus Deus vestram adliciatis, enixe obtestor. 3.

O Pater Domini nο- Illa etenim bonorum omnium largi fri Jesu Christi, P tori, & miserationum parenti, at- ter misericordiarum, se que cumulatissimi ilatii auctori laus Deus tortas consolati omnis & gloria debetur a mortalibus, nis, i . qui nos in omni calamitate, qua . Qui consolatur nos hactenus pro defensione sui Nomi-

in omni tribulatione no-Inis premimur, tam benigne recreat,

'A: ut pommus ct ipsi ut nonnullam etiam aliis, qui quali

consolari eos, qui in om-lbet aerumna & adversitate vexanni pressura sunt, per ex-ltur , solatii partem impertiri possi-

hortationem, qua exhor-lmin, ex eo videlicet, quod nobis liramur se ipsi . Deo. beraliter exhibet, discentes, quid si s. Quoniam sicut a-lcere nos oporteat pro allis, s. si landant passiones Chri-lque exemplo nostro pateat, si inse- si in nobis : ita se perictationes, quas pro Christi nomine Christam abundas conso-Itolerare compellimur, ingentes sint, latio nostra. & torrentis instar in nos irruant, e-6. Sise autem tribu-lximia quoque ilatia ejus beneficio umor pro lesba exho Jac liberalitate divina nobis praestari, tutione se salute: sivel& mentes nostras mira dulcedine de-eonsolamur pro vesia liciisque perfundi, ut adversa quae-eonsolatione sive exhor-lque tanto majori gaudio perfer tamar pro vestia exhor-Imus. 6. Si ergo patimur, & r patione se salute: quaelcreamur, id enimvero contingit ad operatur tolerantiam ea- vos consolandos & instruendos, rundem passisnum, quas quam forti & alacri animo adversast nos patimur: l quaeque utut maxima exantiare de . Ut oes nostra '- beatis. 7. Speramus proin comma sit pro vobis : scien- stantiam vestram minime labefiactan-

res, quodsicut socii pa o- dam, & quemadmodum in partem

360쪽

. AD CORINTHIOS CAPUT I. a s

venistis perpessionum, ita etiam fore num sis, sic eritis stvos aliquando jucunditatis, & laetitiaelconsolationis. nostrae participes. 8. Quae cum Ita 8. Non enim volumus sint, cumque necessitudo quae inter 'norare, vos fratres, nos viget, non solum successibus re-lde tribulatione nostra, husque prosperis alligata sit, nolo quae facta es in Asi quo- vos celare, fratres , quanta persecu-lniam 'pra mota n gratio mihi in Λsia perferenda fuerit: vati sumus supra virtuerat illa supra omnem facultatem vi-ltem, ita ut taederet nos eis resque humanas & adeo potenS, Uritiam vivere. perplexum penitus, & consilii in pem taederet vivere, neque ullum

appareret effugium, quo periculum vitae evaderem. 9. In hoc tamen s. Sed ipsi in nobis rerum articulo admirandum plane me usis responsum mori divinae sapientiae ac bonitatis esse φή hauimus, ut non μctum persensit cum enim tunc tem- mμ fidentes in nobis, sed poris mihi adstiterit, quo spes om- in Deo , qui suscitat momnis aberat, quo tum discrimina, qui-Jtuos'. bus expositus eram, tum acerbitas aerumnarum , tum rabies inimicorum praesentem mihi mortem imtentabant, iisque parem fecerant,

in quos jam mortis sententia lata est, manifeste exinde arguo, prinpriis neutiquam fidendum viribus, sed in eo solo spes omnes collocandas, cujus potestas non solum se ex-ἀendit ad vitae jam jam finiendae pro- iungationem . sed etiam jam extinctae recuperationem. Io. Ipse est. Io. Qui de tantis p

SEARCH

MENU NAVIGATION