P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti ..

발행: 1556년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

mines, species esse hominis dico. Vnde igitur huius rei

veritas exquiri potest ab illo nepe veritatis fonte,unde omnis nostra disputatio manavit, ab Aristotelis princia piis,obseruatione, experientia,inductione: Hic ae artis institutis disputamus : Nauticae dogmata, e nautarum usu facta sunt: militiae praecepta, ἡ militum consuetudine sumpta sunt: sic Logicae decreta, e communi logic rum, id est hominum usu, sumenda sunt. Ergo quemadmodum iudices plerunque, sic nos in rem praesentem veniamus. Dicis Sequanam Lutetiae exaruisse: id nego: Vt igitur controuersiam tollamus, huc ipsi veniamus, ut coram oculis &sensu fidem nobis iaciamus. Dico genus, esse multitudinem essentia similium , vel essentiam multorum similem: & sic homine, genus esse Platonis & Socratis, Platonόmque & Socratem, species h minis: In rem igitur pr sentem veniamus, nihil somniemus,nihil commentemur. Finge illa ipsa tempora, quibus logicum organum ab Aristotele nondum collectu erat: Dialecticae vis fuit,& homines,genera quaedam &quasdam species dixerunt atque intellexerunt: Hic naturalis usus haec humanitatis regula: Haec Aristotelis

experientia & inductio & finis & principium est: Vnde

non dico temere arripi, sed prude ter obseruari Dialectiscae praecepta omnia deceat. Consideretur igitur quid ea res est,& cuiusmodi, quam homines significant nis v cabulis,genus, generalis, generaliter, generatim : species,specialis,specialiter, speciatim: Hoc obseruato,nocposito. quod inficiari nemo, nisi malitiose, possit, genus id omne dicemus,quod species habet: speciem, partem generi ita subiectam,ut eius non solum nomen, sed definitionem & naturam usurpet: communis multorum,

an unius propria sit,nihil interesse. Sic Plautus ait, Iuppiter,qui genus colis,atasque hominum. Et Cicero: Dum genus hominum extabit,ait 1.Philip

Et idem cum de se post reditum loquitur: Messenius Isiem speciatim de mea falute promulgavit. Sic ab e em etiam difinitur genus primo de Inuentionet: Ge

102쪽

-ANI M A D. LIB. III. I

nus, est quod plures tartes amplectitur, ut animal Pars est,quae subest generi,ut equus: Sed saepe eadem res alij fenus, alij pars est: Vt homo, animalis pars est, Theani aut Troiani genus: Hic genus definitur multitudine partium. & pars pro specie dicitur: tametsi ex e plaspeciei de Thebano &Troiano minus accurata sunt.

Sic generalis & specialis quaestio dicitur a Quintiliano: sc generaliter aliquid & specialiter sepe dicitur: Sic Seneca hominem, animalis speciem dixit: genus autem Catonis, Ciceronis, Lucreth: Itaque, ait de homine, quia continet multa, in genus cadit: quia sub alio est, in1peciem. Sic Iureconsulti loquuntur, cum hominem, genus: Stychum & Pamphilum,species appellant: Qua de re lex est de Stipulationibus, in quibus alias species, alias genera deducuntur: Sic iide loquuntur, cum aiunt in mutuo recipi non eandem speciem,sed idem genus: Vbi Iureconsulti eleganter appellant eandem speciem& idem genus, quod vulgus in scholis, idem numero, α idem specie dicit: Socratem enim & Platonem sch lae dicunt numero differre, non specie : & esse duo indiuidua,speciem unam: Melius Iurecosulti, qui duas quidem species, genus autem unum vocant. At malim v

ri & proprij sermonis usum a Iurecosultis id est Reipublicae principibus, quam a scholis inertium philosopha serorum petere. Quὁd si dixeris Plautum, Ciceronem,

Senecam, Iureconsultos parum acutὸ disserere, attamehoc mihi concedas, eos homines humano & naturali hominum more loqui,cum hominem geous dicunt C tonis : Catonem, speciem hominis. Quod ad quaestio nem meam cocludendum satis est: Doceo enim ex usu

populari & naturali,id est unico dialecticae artis auth re & magistro singulari probari hanc oratione, Homo est genus Catonis: Cato est species hominis. Et ista est Aristotelis experientia, ista est obseruatio, hoc denique

Aristoteleum omnis doctrinae principium. Attamen ne quisquam queratur, parum certis naturalis Vsus exemplis tantam quaestionem concludi: proferam authorem

i F iiij eum

103쪽

st PETRI RAMI meum philosophum, quem philosophorum omniu principem & Homerum costat fuisse: Platonem dico. Quid igitur Plato3 An ait hominem, Socratis esse speciem, ut Porphvrius ait Z Imo vero & plane & clare & frequeterdicit hominum genus, ut dicit genus animalium rhi in Regno,cum de speciei & partis differentia praecipit, axioma eiusmodi confirmat, quo necessest omnes has Porphyrii ineptias euerti: Quicquid species est, & pa te necesse est ipsam esse eius rei, cuius species dicatur. Q u id est igitur' An cum speciem, ut fingit Porphyrius, quae partes indiuiduas habeat, Platonis iudicio species

erit earum rerum,quarum totum est3at contra hic assirmat : & si quo alio loco hominem, Socratis speciem,id est ι εαν diceret, certe typum ipsum diceret, unde in diuidua,quae vocantur in organo , velut ectypa formarentur: Quomodo saepe & generales & speciales rerum notitias, Ideas, ut mox dicam rursum, appellat: Imo pro eodem genus, species, idea saepe apud eundem ponitur, ut in Parmenide:quomodo in posterioribus An lyticis Aristoteles etiam loquitur aliquot locis: Quo pacto etiam nominare possis animal, speciem hominis: α quodvis genus, speciem subiectaru sibi partium,quia ex eo,velut ex ore aliquo quasi imago & similitudo ducatur & exprimatur: Verum aliud est species,cui opponitur effigies & imago: quomodo loquitur in Oratore Cicero: Perseste eloquentiae speciem animo videmus: effigiem auribus quaerimus: aliud species, quae generi subiecta dicitur,& tanquam pars in toto comprenens Agite veQ, missos & poetas & oratores & Iureconsultos,quin Platonem ipsim missum faciamus: Aristotele potius audiamus, & praeceptis & exeptis idipsum quod aio, confirmantem: Etenim non in dubio opere aliquo,

sed in prima & summa Philosophia libri decimi tertio

capi te, genus ita definit: Dicitur vero genus, quo ambo disseretia,unum secundum essentiam, dicuntur. Genus nimirum definitur hic communis essentia multorum:

nec in partibus, speciei disserentia, sed essentialis com-

104쪽

munio proponitur: Et ibidem capite septimo: Id enim

genas voco, quo ambo unum idem dicuntur, habens differentiam, non secundum accidens, siue sit ut materia , siue sit ut aliter. Hic communiter genus definitul totum, cuius partes in ipso sunt, unum, non secundum accidens, sed ut di stum est prius, secundum essentiam:&hic rursus partium communio essentialis in genere definiendo proponituri Ergo videmus ex iis Aristotelis Iocis genus esse essentiam multorum similem: ut nihil intersit ad generis rationem, partes comunes sint multorum, an unius propriae: Atque hanc suam doctrinam Aristoteles usu & exemplis suis etiam confirmat,& huc naturalem usum accommodat: Sic primo & tertio αquarto capitibus libri tertin Philosophiae, vocantur vitibma genera in indiuiduis xt homo: Et in eadem Philosophia primo capite libri primi dicitur, Hominum genus .

arte & ratione vivitaItem in Longitudine vitae,Diutu nioris vitae est hominum genus, quam equorum: H minum genus, equorum genus, praeceptis docet esse,α usu suo cofirmat. Quamobrem positam generis definitionem , demonstratam & confirmatam fatis habemus: Secundam opinionem iam consideremus, qua Senus a

Porphrtio definitur, quod de multis & specie dissere tibus in quaestione quid est, affirmatur. Quae definitio

id tantum veri complectitur, Genus est,quod de multis essentialiter affirmatur: Cui respondet illud nostrum, essentia multorum similis. Partes igitur definitionis viis deamus: Prima pars illa,de multis assirmati,nostrae definitioni conuenit: de hac igitur disputari nihil est necesse: Secunda pars, disserentibus specie,videtur omnino non congruere,quia singuli homines,se quibus h

mo dicitur, specie differre Porphyrio non dicuntur. Quamobrem inquam 3 quid enim est hoc ipsum specie differre 3 Id verd nobis ab Aristotele in Philosopsia libri decimi capite octauo proponitur: Quaecunque siquidem in ratione sunt contrarietates, faciunt specie differentia Quae vero in toto materis complexu, non

faciunt;

105쪽

i rma essentiali disserunt,non quae accidentibus: Et ra-

δ 'pro sorma sumitur,ut sipe apus Aristotele: Ad quam definitionem duobus modis responderi potest: . si Vera tamen singulos homines specie diise xς deinde captiosam & fallacem esse. Ergo prius illud

gatur: Etenim inquis, homo & leo, sorma communi k. xunt. Et Cato inqua, & Cicero, forma quoque prinPxia differunt: nec numeri differentia, quam inducis,

μψ ud est, quam propriae & indiuiduae sorinae differetiar Pςςizique & formae, vi communis & diuiduae, sic pro-P- indiuiduae ὀisserctia sua est: Etenim longe aliud: λψςtur esse de Remina & mare, aliud de Socrate & Pl 00ς mutatis enim accidentibus, seruata essentiali se L 'a Qxpst numero unus & idem esse foemina & mas,ut, y itoteles ait, & a poetis de Tiresia proditum est: & a

' φ ξ duodecimo legum de Caeneo,quomodo ex se vir factus est:& reuera est, ut Hermaphroditus 'drogynus : ut copiose Plinius quarto capite libri se-P kn i. yerum duae substantiae, ut sunt Socrates & Plato ς xx chis cogitatione omnibus accidentibus, essentiali 0x seruata, ne cogitari quidem posse videtur, ut ea- numero & una fiat essentixaut si dicatur, singui A 'D substantiarum sermas ex accidentiu concurru fie-- mdcque numeri disserentiam gigni, absurdius vide- ux Disendi, quia substantiarum forma, id est substat, primaria caussa fiat accidens : Deinde quia singula-

- i. a subsistant quiduis erit accidens, substantia pro Orit nullar aut certe solae rerum communes & sepa

i singulis rebus ideae, substantiae erunt: quod Ari, 1 'idi QS tam vehementer improbauit: denique essentia'; hQmo nullus erit, nisi communis, ut ita dicam. i; 'RHR . Nec sequitur, si formam Socratis & Platonis a-n yx quam accidentibus explicare non possis, ideo. ymas essentiales diuersas non esse. Etenim philos ζ 3 Dinnes viae ac ne vix quide unam hominis formam. Vnt: attamen illa generali caussae ratione, norunt

omnium

106쪽

omnium rerum aliquam esse essentialem somam, qua res sunt id quod sunt,quamuis specialiter quid unaquaque sit forma nesciant. Quare vel ad hanc specificae differentiae definitionem, singuli homines secundum se

Dam,numero unus homo non erit: numeroque disse

re, nihil aliud erit, quam propria forma differre. Qi

propriae formae differentia non est minor, quam sormae communis differentia. Duae lineae pedales singulares sunto, numero tantum different inquies: At inquam haeduae lineae quamuis accidentia sint, non substantiae sint, in eodem tamen simul esse non possunt: neque permistionem aut confusionem dimensionum, natura rerum patitur: multo igitur minus substantialium formarum permistionem patiatur. Et quanto maior in singulis similitudo communis formae, tanto maior est etiam disserentia propriae sermae, sicuti contrariorum sub eadem generis forma communicantium albi & nigri me or, quam non communicantium albi & calidi. At scut in prouerbio est apud Aristotele septimo Politico: Grauia bella fratrum. Sed Aristotelem potius interpretationis huius authorem adhibeamus, ut a quo veram generis definitionem accepimus, ab eodem contrariae resutationem sumamus: singulosque homines specie disserre doceamus. Quicquid enim differt,differt aut genere aut specie . genere quidem disserunt, quorum non est

communis materia,neque generatio mutua: ut quorum

est alia figura attributionis: specie vero, quorum est idegenus:Haec Aristoteles,decimi libri Philosophiς capite tertio: unde assimo: At inquam, homo non differt ab homine, genere, quia communis est singulorum hominum materia,& homo generatur ex homine: Ergo homo differt ab homine specie, singuisque homines sunt tecies, & homo, genus eorum. Quare ex Aristotelisnstrina, imo veritate ipsa conuincimus, etiamsi di Dferre specie,esset differre forma essentiali,tamen sing Ios homines & individuos, specie differre. At vi de se- eundo iam disseramus, ea definitio captiosa est, & ho-

107쪽

PETRI RAMI m

monymia significationis fallit. Etenim de specie logicadi sieritur hoc tempore, non de caussa formali, non depulchritudine & caeteris, quae species etiam significat. Definis specie logicam relatione generis & cognatione. Ex hac igitur definitione dicam differre specie, quae s eciem habent diuersam: differre genere, quae genus habent diuersum: Et ut diuersae species inter se genere different,sic inter se diuersa genera specie differentnaec

enim patre disserunt,nisi filijmec filio, nisi patres: & se

relatio generis & speciei tenebitur: At idem rogatus, respondes ex alia significatione, quam definieris:& ais differre specie, quae forma essentiali differunt: quasi species pro essentiali forma nobis esset definita: De specie logica loquimur, eiusque definitionem quaerimus. At Porphvri quod te iam saepius moneo definitio rei, continet etiam rei differentiam, si definitio vera est: Tu vero definitionem speciei logicam e genere nobis instituis: differentiam autem e forma nescio quam facis: Perinde ac si genere definito interrogatus, quae genere differrei,dicerem,quae differunt patre & genitore, 'uia etiam generis est illa significatio. Quapropter ridic tum est aliunde speciei definitionem, aliunde dissere tiam petere: Totumque id scholasticum commentum reiiciendum, Sc concludendum, in secunda generis definitione,nihil esse, quod primam definitionem generis impediat. Pars una superest, quod nostra definitio non doceat genus in quaestione quid est,affirmari: concedo: neque id omnino in generis definitione necessarium

esse contendo: nam si maxime verum esset, extrinsecus

tamen id accideret generi: naturale penitus & insitum, id est essentiale non esset. Etenim definitio proprie Scuere respondetur ad quaestionem quid est: & tamen ex eo nequaquam definitio definitur: Accidens enim definitionis est, quod ad quaestionem quid est, adhibeatur: natura definitionis & essentia non est: Ita si genus ad quaestionem quid est,responderetur,attamen id accides eius esset, cum genera rerum omnium cogitari & esse

possint,

108쪽

IA N Ι M A D. LIB. III.

possin etiamsi nil interrogetur: Ita cum a genere abesset integra generis essentia,certὰ accidens esset. Verun- tamen id in genere omnino falsum est: nec enim genus

ad quaestionem quid est, respondetur, sed degnitio, ut Aristoteles ait in Posterioribus,ubi certissimas institue-darum artium ac disciplinarum vias instituit: Illic enim genera quaestionum An est,quid est,quia est,quamobreest diuidit,& quaestione quid est,definitione, no genere solo soluedam & exprimenda praecipit: Et certὰ cum rei genus quaeritur,no quaeritur quid est,sed cuius generis, et E quo genere. Experientia,obseruatio,induliio Aim telis adhibita,quaestionem hanc di luet. Categorematici sermonis ineptiae hic etiam fortassis obiicientur, sed satis iam refutaui. Haec igitur Aristotelis indubitata principia 1 equamur. Sunt alij & contrariae authorit iis loci apud Aristotelem: concedo: Sed Aristotelis philosophiam , omnium veterum philosophorum collecta philosophiam esse meminerimus: in qua variae sunt αsaepe dilcrepantes x contrariae opiniones: sed in eadem philosophia sunt Aristotelis etia principia,per quet licete contrariis opinionibus congruentem Aristotelis iudicio sequi. Id modo facimus: Porphvrij imperitiam hic arguimus,qui propositis definitionibus eiusdem rei repugnantibus, deteriorem selegit. Tu si Porphyrium

tueri velis, arripe contra nos Aristotelis principia, experientiam, obseruationem,inductionem: & doce in gnibus & naturalibus Homeri, Philonis Demosthenas , Aristotelis etiam, sed extra nugas istas scholasticas : denique cuiusuis probati & spectati authoris exe-plis, hominem, dici speciem Socratis & Platonis: S cratwmque & Platonem, hominis indiuidua dici: tum Aristoteleu te & Aristotelis principia secum laudabo de libenter audia: secus confiteare te de praeceptis contendere,quorum usum nescias, quom principia Vescias: Et caue ne dicas homine, gerius quidem Socratis appetilari in usu populari & naturali: at in schola & doctrina nequaqua: artes enim omnes si verae sunt, ex usu nat

resi

109쪽

s PETRI RAMI

rati & singularibus exemplis prosectet sunt, ait Aristoteles: nec in omnibus artium & generalibus praeceptis, aliud docendum est, quam in singularibus exemplis a gitur. Discimus in schola Logica, ut ad humanae rati

ni S usum maturius accedamus : mea definitione accedemus cito tua nunquam. At dicet aliquis, summa susIat categorematum confusio, si genus illo modo definiatur: Idem enim erit & genus & differentia dc definiatio: Nam sic animalium rationalium dicetur genus, Manimal rationale, genus singulorum animalium rationalium : sic rationalium genus dicetur,dc rationale,genus singulotu rationalium. Quaenam inquam, ista confusio fuerit aut quam non ab Aristotele coprobata Z Α-ristoteles primo Topico categoremata quatuor efficit,

accidens, genus, proprium, definitionem: Genus illic definit, quod de multis Sc specie differentibus in qu stione quid est, affirmatur. Quid inquam definitio animalis , nonne de multis & specie differentibus in qu stione quid est, affirmatur ξ nonne iccirco genus estὶ an dices categorem a non esse, quia dictio non una sit i At Aristoteles ipse partitione sua,categorema facit,& prς-cipuum categorema: & iam de dictione simplici docui falsum, nec Porphyrio, nec Aristoteli id esse visum. Quid differentiar nonne ibidem ab Aristotele nomin tim in generis locum admittitur, si communis & generalis fueritZEtenim, ait,disserentia cum generalis sit mco generis est habetida: Quomodo igitur inquies,categoremata distinguentur, cum sit idem & genus & deta nitio & differentia Z Quomodo inquam, genus & sp cies caussa & effectus, forma & differentia, pars & t tum distinguetur, cum idem possit esse genus & species& caeterorum unumquodqueὶ Ratione opinor, & deis nitione dices distingui: Sic igitur animal rationale, definitio erit, quia explicat proprie & succincte quid ressit: & genus, quia est e flentia multorum communis e Sceaetera simi liter Quamobrem ut disputatione nostram concludam: Genus, est multitudo essentia similium, aut essentia

110쪽

essentia multorum similis: Et illa nimirum est idea Platonis, de qua disputationem huc reieceram: ut genere cognito, Platonis idea facilius cognosceretur. Etenim Platonis idea nil est aliud , quam genus hactenus a nobis definitum : Idque ne dubius author nobis proponatur, Aristotele doctore & interprete confirmo: licet multis locis Platonem hac de re cauillari videatur. Inp sterioribus igitur Analyticis, capite octauo libri primi, unum quippiam extra multa videtur Aristoteles non probare, cum unum & idem in pluribus probat. At d cimo octauo capite secudi, probat unum quippiam e - tra multa: quod in omnibus illis quidem unum & idem ins omnino comprobat, & sic uniuersale suum definit.

Veruenimuero loci sunt in Philosophia permulti, quiabus copiose & ample disputatio ista tractatur, qua pro

clare vindicat Aristoteles, Platonis idem,non esse exe-plar nescio quod separatum, sed genus est e logicum: Argumentorum Aristotelis capita variis E locis in una conferam,quo facilius quaestio tota percipiatur. Si non est idea, ait in Philosophia lib. 3.capite sexto, principi

rum genera numero definita non erunt: sed tot, quot res singulae. At hoc absurdum: Vnde concluditur ape

tius sest enim sententia haec Aristotelici argumenti, ibi valdὴ confusi) Ideas necessarium est ob id esse. Etenim tametsi non bene,nec intelligeter exprimunt, id tamen est,quod volunt, qui dicunt ideas:& haec illis dicere necesse est, quod ideatii quaedam essentia ad singulas res attinerinec quicquam est per accidens. Atque in eadem Philosophia quarto capite decimi tertij dicit: Socrates quidem uniuersalia, separata non faciebat. Rursusque ibidem nono capite de ideis. Id ver3, quemadmodum in superioribus diximus, mouit Socrates propter definitiones , non tamen a singularibus separauit: Id rectEintellexit non separans. Ergo Aristotelis iudicio, Plat nis ideae, non sunt exemplaria segregata, sed logica genera. Aliquando etiam Aristoteles appellat sormam,

figuram ideae, ut in Philosophia tertio capite septimi. Haec

SEARCH

MENU NAVIGATION