장음표시 사용
131쪽
plectentur: At Logica & inueniendae & disponendae a
iis, imo rei cuius ibet legem generalem & communem tradit: artes &res ipsas singulas in logicis praeceptis non ponit. Id enim catholicum non esset, nec Aristotelis principiis consentaneum : generalia enim generaliter doceda sunt, ait lex Aristotelis: secus sophisma esto. Sed in partibus id accuratius disceptabitur, tantum lucintelligatur. Vnde vero tantus error ortus sit, si quis requirat,hinc sortasse reperiet: Quemadmodu a Rhetoribus , sic a philosophis, inuentionis artem institutam esse: illi primo loculos proprios coniecturae ambigui
scripti,& sententiae contrariaru legum aperuere: deinde iudici j, deliberationis, demonstrationis paulo communiores, tum ad partes orationis, loco S generaliores,tandem ad omnium quaestionum, caussarum, partiumque orationis inuentionem pertinentes, ex caussis, factis, subiectis, adiuncti , oppositis, comparatis, ratione nominis, partibus, finitionibus,testimoniis : Sic in scholis suis philosophi res inibi disputari solitas contemplati,
quosdam locos distinxere,substantiam, quantitatem, d reliquas Categorias: quia tractabatur in scholis eorum physicae artes, de substantia: mathematica, de quantitatibus : Deinde cum esset ab iis animaduersum , haec genera re distincta esse, nec omnium quaestionum esse comunia, altius peruentum ab his est , & loci illi reperti,
causarum, factorum,& reliquorum,qui essent omnium omnino quaestionum communes. Has varias Logicoruinuentiones , Aristoteles collegit, ut etiam Rhetorum collegerat: Et primus liber Animaduersionum, harum tot inuentionum magistros & authores ostendit. Haec inquam , superiorum inuenta Aristoteles collegit, legibus autem & principiis suis congruenter nequaquam exposuit, ut tandem percipietur. Quamobrem eiusmodi caussa Aristoteles in hanc Categoriarum commentationem mihi videtur inductus esse: Simillime fortas. se atque Porphyrius in argumentorum inuentionem minime scilicet agens aut cogitans : sed eum dico vel
132쪽
imprudentem atque aliud agentem huc incidisse: nec alio,si usum spectemus, Categorias referri posse confirmo Et quidem quo minus id nouum sit aut mirum, Aristoteles ipse, licet aliis verbis,tamen eodem rescre, cuin Categorias dicit fundamenta esse enuntiationum, quia hinc omnium enuntiationum unde hilogismus viat)materies & facultas & ab udantia depromatur. At cum syllogismi terminos tres tantiim faciat, maiorem & minorem quaestionis esse doceat, ideoque extrinsecus Logico proponi, solus medius superest, qui in Categoriis ad enuntiationes conficiendas requiratur: & medium hoc,argumentum est. Quare vel Aristotelis testimonio, Categoriar ad illum inuentionis fructu reserendae sunt. Hic ineptissimam & stultissimam quaestionem ab in te pretibus & Gr cis & Latinis agitatam non moueo. Rerumne an nominum Categoriae sint, quae in Academia
Parisiensi anno Christi passi millesimo quadringentesimo septuagesimo tertio sub duobus Rectoribus, Ioanne Fanutio Parisiens, Realium authore & defensore,&Dion 1 sio Saleii raro Carnutens , Nominalium duce &patrono, ut publicis Rectorum tabulis & monimentis testatum est,motus admirabiles excitauit: Neque hic similis sapientiae quaestionem proximis superioribus annis in Italia a quodam agitatam excito : qui cum editis commentariis, Calesorias, logicae artis negaret esse, easque Metaphysicae subiiceret: omnes Aristotelei professores Itali contra clamare & scribere coeperunt: ut ex hoc egregio argumento, libris & ad confirmandum Rrefellendum compositis, opus Iliade maius collectum& diuulgatum sit: Dico enim hoc libro neque nominii; neque rerum logicam ullam doctrinam praecipuὰ contineri : sed exquirendis partibus id postea suo loco tractabitur & explicabitur. Hactenus de titulo libri de libri partibus iam differamus. Primum caput tres definitiones habet:Homonyma dicuntur,quorum nomen δε- Ium comune & secundum nomen, ratio essentiae diuersa, ut homo,& homo pictus. SInonyma dicuntur, quoru
133쪽
nomen comune,& secundum nomen, ratio essentiae e dem . ut homo & bos,& nomen & essentia animalis c municat inter se. Aristoteles tertio capite primi Elech rum homonymia ad verbu retulit: ut μανθανέν, significat
discere,quod est discipuli: & intelligere, quod magistri possit esse. Si quis esset proprius in Logica locus lyn
nymorum, attame satis esset synonyma definiri, homonyma definiri non oportuit: Nam in arte cum sit virtutis definitio necessaria & homogenea,contraiij viiij definitio neque necessaria est neque homogenea. Satis igitur erat synonyma definire, si proprius eis esset in Logica locus. At utrunque alienum est & heterogeneu:
Grammaticum enim est,& sermonis,non rationis : nec
ideo logicum: Et Aristoteles in Elenchis ait ex homonymia natam captionem fieri propter dictione: At L gica no est dictionis,sed rationis tantum. Verόque Aristoteles ait octauo capite primi Posteriorum: Non ad externum & prolatum sermonem demonstratio est,sed ad interiorem animi rationem. quin neque syllogismus. Aristoteles omnem suam logicam aliquo syllogismi genere conclusit:& tamen syllogismum,negat esse sermonis externi, sed rationis & mentis. Vsurpemus igitur ristoteleam scietificae materiae legem: Artium praecepta - homogenea sunto: Arithmeticu in Geometria est αγ μμ ποον Geometricum in Arithmetica est αρρι- e go & logicum in Grammatica est αγρα - & grammaticu in Logica est αλ μ ν ' Grammatica igitur grammatice,losica topice doceatur.Nec vero Grammaticus etymologiam dictionum interpretari potest,nisi significationes earum intelligat:& ista synonymia, vel hom nymia videtur etiam extra Gramaticam esse:Nec enim
Grammatica, dictionum significatione de intelligentia tradit,sed artem intellectis dictionibus bene utendi Synonyma denique & homonyma nil sunt inuentionis, nil dispositionis mil igitur logicae sunt artis. Parony ma, quaecunque ab aliquo differetia casu secundum nomen habet appellationem: Vt a grammatica grammaticus asorib
134쪽
A N I M A D. L I B. IIII. M'sortitudine sortis, coniugata sunt:quq casus, quo nomine hic Aristoteles utitur, an Topicis etiam nominantur: Sed tamen non omnis asta paronymia, coniugatio est:si fortitudinis paronymum sit fortis, no contraiortitudo. Quare cognito in logica inuentione,coniugatoru loco, paronyma inutilia fuerint:& nugatio tantum erit,ab Aristotele tamen tantopere damnata:quia generaliter di- etiam in coniugatis, specialiter in paronymis repetetur. Secundum caput sequitur, v bi categoremata diuiduturin composita ut homo vincit & simplicia sui homo&
vincit:) id est in enuntiatione, & partem enuntiationis:& simplicia tantum categoremata retinentur. Sed enim
Zaedam eorum ut scholasticis verbis utar, sicuti postea epius cogimur essentialiter attribuuntur,quaeda accidentaliter: illud, de subiecto dici: hoc, in subiecto esse Aristoteles appellat: unde entiu quadripartitam diuisionem instituit,quod alia de subiecto tantum dicantur, ut comunes substantiae: alia in subiecto tantum sint, i indiuidua accidetia alia partim de subiecto dicantur,partim sint in subiecto, ut comunia accidentia: alia nec dicatur de subiecto,nec sint in subiecto, v t indiuiduae su stantiae. Partitio non ad inuentionem,non ad iudicium necessaria, neque ideo catholica: imo genere sermonis plane comentitio facta: nam esse in ad accidens lue refertur. Porphyrius in capite de specie, ait specie, totum esse, no alterius,sed in aliis in partibus enim tota est. ScAristoteles contra in capite de substatia dicit indiuidua esse in speciebus: capite de oppositis dicuntur contrariet species in eodem esse genere:& in Analytico primo,cuiustuque generis categorema sit,sic time dicitur mediuin maiore, minore: aut maius minusve in eo esse, vel n5
esse: & Posteriorum primi capite quarto esse in modo
est attributi,modo subiecti: Vt par dicitur esse in numero,& numerus inesse pari: imo ibidem accides appellatur , quod de subiecto alio dicitur. Qii are tota partitio haec, o partitionis etiam sermo alienus a vera Logica
est: sic Euesideus videlicet aliquis inter sophistas vete-
135쪽
res locutus erat, unde haec Aristoteles accepit. Tertio capite duae regulae sequutur,de quibus iam dixi: Quado alterum de altero dicatur,x t de subiecto: Quotcuque dincuntur de dicto totide etiam de subiecto dicentur. Haec regula c loco generis sumpta est, quales vulgo Maximet locorum singulori innumerabiles singi poliunt: Intellecta tam e generis natura in praeceptis artis, haec regula est inutilis Ec nugatoria: na ex generis definitione, patetscnus de suis partibus,& partui particulis etiam dici: ut animal de homine, Socrate & Platone dicitur. Secunda regula est: Heterogeneoru nec inuiccm sibi subiecto tu differentes specie etiam differentiae sunt: ut animal &scientia,sunt res heterogeneae,ide6que differentias etiaspecie diuersas habent. Haec regula ex superiori S co trario ducta est,& in eode numero ctiam ponenda.Nuga tione Aristoteles improbat, & inter sophisticas capti
nes numerat, etia si res vera, etiamsi comodast. Trianguli comunem affectionem, qui per tres species docet, rem quide veram & comodam docet, attame sophistice docet, ait Aristoteles quinto capite primi Posteriorum: nugatur,& tres doctrinas pro una facit. Quapropter Aristotelis lege, haruregulatu nugatio E logicis artibus tollatur. Quarto inde capite diuisio Categorematu ro petitur, in simplicia,quae partes sunt enutiationis,& c posita, quae sunt enuntiationes affirmantes vel negates, verae aut falsae. Tum simplicia diuiduntur in decem g nera,vi appellat Aristoteles in fine noni capitis, substatiam,qualitatem,quantitatem, ad aliquid, ubi, quando,
situm esse, habere,agere, pati: At ex omnibus categorema tu partitionibus ista est impersectissima. In Isagoge Porphyriis,in capite vicesimo octauo primi Analytici, mPosterioribus, in Topici primi capite tertio, Categoremata no accurate quide, neque legibus Aristotelis apte diuiduntur: At logica tame res quaedam nominibus generi s specier, differentiae, proprij, accidentis, summi, me dii, infimi definitionis coprehenditur. At hic neque res,
quae docetur, neque doctrina ipsa logica est: Diuidit
136쪽
Aristoteles in logicis artibus entia, peccat: multoque verius ait, cum docet in Philosophia, Dialecticam effenon solum entis, sed etiam non entis. Praeceptaque ideologica quouis & ente & no ente comuniora & generaliora erunt. Deinde ait entium simplicium dece esse genera, substantiam,quantitate,qualitate, ad aliquid,agere, pati, situm, habitum,tempus,locum: quorum inter se colunctione, propositio omnis astirmans, negans, vera, falsa constituatur: peccat, multoque vero propius assi mat caussas,opposita, cςteraque logicorum argumentorum genera, primas entis differentias & primas species esse: quae tamen & substantia, & qualitate longe communiora sunt & generaliora:Nec tamen id satis est,etianon entis & causis & opposita & caetera possint exquiri:& tot modis,imo etia pluribus falsae propositiones fieri. quam Verae. Ergo partitionis huius enuntiatio somne categorema est substantia, aut quantitas , aut qualitas, aut ad aliquid, aut actio,aut pallio, aut ubi, aut quando, aut situm esse, aut habere) falsa est , quia categorem iis multo plures & altiores fiant differentiae: eaedem
nempe quae argumenti, quoniam categorematis nomen in Logicam pro fide & argumento irrepsit, ut initio tertij libri copiosius exposui: nec simplicia catego-remata, id est compositi categorematis seu propositi nis partes his decem Cateporiis catholice docentur. Propositionum inquam, & e propositionibus factorum
6 llogismorum haec principia, haec fundamenta, haec categoremata decem inepta sunt: Vera autem decem categorematum genera, erς Categoriς decem sunt,caus sae, facta, subiecta, adiuncta opposita, comparata, nominum ratio,diuiso,definitio, testimonium : Verae inqua,
sunt hae decem Categoriae, quas ex Aristotelis organo, tum ex Aristotelis legibus & principiis collegimus:Vexae inquam, sunt hae decem Categoriae, quae omnes Omnis enuntiationis affirmatae, negatae, erae, falsae partes, omnem materiam continent. Sed de iis iterum copiosius in singulis Categoriis agemus.
137쪽
DE SUBSTANTIA. Quid est substantia Z Categoria non definitur: hoe
autem iam monui: Dico similiter ducentis & triginta versibus, qui consumuntur in hoc capite,substantia non definiri. At dicet aliquis,summum genus est, nec potest definiri: At inquam,definiuntur genus species,differentia, proprium, accidens,indiuiduit,tota substantiet Cate oria superiora, generaliora,id est natura priora a quius consequentia non conuertiturmihil enim est in C tegoria substantiae, quod non si eorum aliquid : nec tamen genera,species, differentia,proprium,accidens,i diuiduum quamcumque rerum, sunt in Categoria su stanti . Deinde quid de relatione & qualitate respondebis,quam tame vult Aristoteles initio definireὶ Paribus in caussis cur ius tam dispar erit,ut illic initio definia tur duo summa genera, hic dicatur, quia summum sit, definiri non posse 3 Saltem fuisset initio ut methodus Martis vera collocatio requirit) si non accurata definitio, at certe quaeda descriptio: At ea nec primo, nec medio, nec extremo loco est: nulla usuua est: nec quid substa tia sit, omnino potest hic intelligi. In toto capite, qu tuor omnino sunt,quae ad generalem & omnis substa tiae communem differentiam videantur spectare: Commune substantiae, Non esse in subiecto, x-ωνυμωρ dici, Nil habere contrarium, Non suscipere magis & minus.
At secundum, commune est omnium cuiuscunque Cate otiae categorematum: nam homonymum, nullius
escerti genetis: nullius Categoriae proprium: Reliqua
vero ,primum,tertium & quartum,negationes tantum
sunt, per quas nil despnatur aut describitur: Et in primo quod Aristoteles ait, quae in subiecto sint, nomine tantum dici, non etiam ratione: albumque dici de corpore, albi definitione & rationem non dici: falsum est, ut enim corpus est album,sic visum disgregat. Vt Cicero dicitur Orator, sic bene dicendi petitus vere dicitur: nec cuiusquam accidetis nomen verius de suo subiecto dicetur,
138쪽
dicetur quam accidentis definitio: Quaestio autem quae hic adhibetur de partibus substaliae,quq substatiet etiamsinr, Analytici primi capite tricesimo tertio disseritur.
Tertium quomodo verum sit, animaduertatur: etenim rationale & irrationale, contraria sunt,& sub eodem genere plurimum differunt: Quae definitio contrariorum vera est,& obiecta in Categoriae quantitate,non refellitur: Et quod dico species sub eode genere cotrarias esse, eius rei testimoniu ab Organo capio: Etenim Porphyrius in capite de specie,vocat no solum oppositas differetias sub eodegenere, sed oppositas species, cum quaerit velut impostibile quoddam , quomodo genus sub se contrarias differentias habeat: & respondet potestate, non actu habere, ne opposita in eodem esse videantur. Imo vero Porphyrius Idem cum tria genera differentiarum facit, maximam pugnam & differentiam destinit ex specifica differentia. At talibus differentiis limmo & bestia sub eodem genere disserunt: & idem author est disserentias contrarias nunquam misceri, contraria accidentia interdum misceri: Vbi non solum so mas substantiarum contrarias efficit, sed multo magis contrarias, quam inter se accidentia contraria sunt. Hoc igitur dogma falsum est: &si maxime verum sit, tamen commune tantum sit accidens,& cum quantit te postea fit commune: nec eo potest substantia describi. Quartum si verum sit,tamen postea cum quantitatefit item commune, neque substantiam proprie quicquam describit, sed accidens commune est. Quare quae
reserri possint toto isto capite ad generalem substantiae definitionem aut descriptionem, non solum nil propriEdefiniunt aut describunt, sed falsa etiam proponunt. Superest vi consideremus quae specialiter ad species substantiae definiendas sunt accommodata: Duae pro ponuntur, prima substantia & secunda. Quae partitio si de nominibus intelligatur, valde sit absurda: nec aliud erit prima & secunda substantia quam nomen substantiam fgnifi*ns propriae Nappellativae qualitatis, ut
139쪽
Grammatici loquuntur:& sic prima substantia appellatur Analytici primi capite tricesimo Octauo, propria substantia. Si de rebus, multo absurdior: nec enim genus animalium aliud est reipsa, quam singula anim lia collecta: nec substantiae species alia est in secundis substantiis,quam est in primis. Et licet in caeteris Cate- oriis eodem modo partiri, ut prima dicatur de secum a quantitas, & reliquae Categoriae similiter. Sed tamen videamus quae pertinent ad primam substantiam in hoc capite: Primae substantiae neque de subiecto dicuntur, neque in subiecto sunt,neque magis,neque minus substantiae sunt. Negationes sunt, quae nil nobis proprie describunimulta categoremata affirmata, nullas Categorias assirmatas significat. De prima substantia omnia alia dicuntur, vel in ea sunt,& ideo maximae substantiae: Itaque primis sublatis substantiis, impossis bile est aliorum quicquam esse. Hic postremus locus, est valde lubricus. Substantiae primae, quan uis nulla sit hic earum definitio, tamen res materiatae Sc corporeae& sensibiles, & in quibus accidentia omnia lint,&quae secundum sui mutationem contraria suscipiant, xt paulo post dicetur, significatur ab Aristotele: praetereas, negatur quicquam esse . Plato saepe docet Deum, Desque aeternam sapientiam, ideas, genera, speciesque rerum complexam vere esse: Omnia ista sensibilia quae hic primae substantiae nominantur, cum otiantur & intereant: in dies, vel horas potius mutentur, vere non esse. Hic igitur a quocunque Aristoteles hanc doctrianam collegerit, Platonicae philosophiae contrarius, ait substantias,in quibus quantitas, qualitas dc accidentia reliqua sensilia sint, quae contraria secundum sui mi tationem,suscipiant: solas vero esse, solas principalissi me,primo, maxime esse: Sc iis sublatis, nil aliorum re manere . Quare neque Deum, neque angelos, neque hominum animos substantias esse, imo nil prorsus esse Atheus ex hac Aristotelica doctrina concludet. Nam
cum omne ens Aristoteli diuidatur in Categorias de
140쪽
cem, Deus & angeli, e nouem Categoriis accidentium nil sint, & his postremis conditionibus etiam de genere substantiae tollantur: Aristotelis sanὰ ista doctrina nihil erunt. Haec doctrina impia est, a quocunque philosopho sit hic ab Aristotele collecta: Longeque verior est illa in Interpretatione, libri secundi capite tertio sententia,ab eodem Aristotele collecta: Quaedam, sunt actus siue potetia,ut primae substantiae: Aristoteles igitur illo Interpretationis loco statuit quasda substatias, quae non secundum sui mutationem contraria suscipiunt: quod hic negatur. Longe etiam verior est illa sententia nono capite primi de Coelo,quc diuina supra mundum & coelum entia, immutabilia & impatibilia collocat: optimamque & beatissimam vitam sempiterno auo degentia : unde caeteris rebus praestetur, aliis quidem uberius, aliis parcius, & essentia & vita: quod idem repetitur in Philosophia,& magnificentius etiam asseritur. Ergo categorica ista sententia, impia est, Semeliore apud Aristotelem sententia damnatur. Sed cintera videamus: Primarum substantiarum categoremata, sunt etiam cetterarum categoremata: Commune accidens est Idem de aliis Categoriis dici potest: Primarum quantitatum categoremata , sunt etiam secundarum. noc proprie nil describit. Prima substantia significat hoc aliquid: id est, ut iam dixi, est propriae qualitatis in id categorema,accidens est cum caeteris Categoriis commune.Vnum superest,quo v ideatur prima in stantia posse describi, quod secundum sui mutationem contraria suscipit. At haec linea sic contraria suscipiet, Scsecundum sui mutationem modo recta, modo curua erit:modὁ longa,modo breuis: sic color idem modo similis eidem, modo paululum mutatus dissimilis: Hoc denique categorema, accidens est commune, & valdὸ tamen considerandum Impietatem enim illam imprimis sustinet, quod primam substantiam nullam dicatcsse, quae contraria secundum sui mutationem non suscipiat: quod Deo dc illis supramundanis Aristotelisentibus