장음표시 사용
111쪽
Haec vera & logica est ideae Platonicae interpretatio re intelligentia: Contraria opinio refellitur in eadem Philosophia septimo capite primi, & Quarto, quinto, decimo decimverti j. Sempiterna siquiae in exemplaria sngularum rerum, velut imaginum, dc ab iis separata per quae tanquam formas, imagines ipsae resque singularet& sint & cognoscantur) ideas fingere, dicer&lue eas esse tantum substantiarum naturalium, easdcmque esse numeros, est nugari poeticas metaphoras loqunNee
enim res esse pollunt per id , quod ab iis separatum sit,
nec omnino generari aut conseruari : Nec quisqua hoe exemplar in agendo respicit, nec ad cognoscendum genera rerum, quae sola tractantur in artibus, ideae tales quicquam conserunt: sunt enim genera ipsa comment,
tio tantum numero multiplicata: nec constantibus a
gumentis ideae tales a suis authoribus confirmantur: nec enim sequitur, si scientiae non sint singularium, sed eorum quae lunt in multis, & quae intelliguntur, ut sint iccirco separatarum idearum: sunt enim uniuersalium& generalium: Et hac ratione idea fieret artificialium rerum,quarum scientia est: & negationis, quia de multis dicitur:& singularium corruptibilium & relatorum,
non solum substantiarum naturalium, ut separatarum idearum authoribus placet: omnium denique rerum, quia omnes intelliguntur: Tum etiam tertius existeret
homo: singularis nempe, cum communis & singularis,& ideatis, ut ita dicam,prius esset. Denique si exempl. xis & imaginis est aliquid commune, ideae fuerit idea si nihil, homonymia tantum suerit. Postremo cum fiant ideae numeri, quo pacto substantiarum caussae erunt quo pacto non ex multis id eis, una fiet idea, sicut ex multis numeris , unus efficitur numerus Τ Quapropter exemplaria illa seiuncta sic Aristoteles refellit: id de iis ait decimo octauo capite primi Posterioru, Species v leant: inanes siquidem v eluti prolusionum ac praeceti num pompae sunt. Sed de genere & specie satis: concludamus, genus esse multitudinem essentia similium, aut
112쪽
essentiam similem multorum: Speciem,partem esse generis : Idque & ab Aristotele probari, & a Platone idea appellari, & humanae rationis usu confirmari.
Caput tertium de differentiae diuisionibus tribus,& definitionibus quinque succedit, nugatoria &praepostera doctrina valdὰ ineptum,nec ulla fere parte Aristoteleum. Res prosequas deinceps,ut a Porphyrio colle e sunt. E diuisionibus disserentiae prima est in communem, propriam, & maxime propriam: vitiosa, quia primae duae partes differentiae,quae de comunibus quinque categorematis unum est a caeteris distinctu, non co- ueniunt. Differetia communis, est accidens commune:
differentia propria, accidens proprium est: potest etiam esse commune,si Porphyrius Platonicam illam, imo Aristoteleam methodum, quam paulo ante insciens attigit, sequeretur, ut sequi debuit: si recte atque ex ordine docere vellet,& rem prinid definiret,istam partitionem nugatoriam esse perspiceret. Nec vero partitio Aristotelea est,nec e logico organo sumpta: maxime propria
disserentia aliud efficit, eique vis a Porphyrio duplex attribuitur: prima definiendi, quia speciem quasi faciat, ideoque specifica dicitur: altera diuidendi & separandi, quia species generis diuidat Sc separet alias ab aliis. Haec definiendi & pamedi utilitas Aristotelea, est e primo Topico deducta:Neque tamen tautologia hic opus fuit, ab Aristotele tantopere damnata. Secunda diuisi ne,disserentia alia separabilis efiicitur, alia inseparabilis:Tertia diuisione, inseparabilis alia per se, alia per a ridens: At utraque partitio, in primae vitium relabitur: differentia enim leparabilis, & differentia per accides,
quae dicitur, non sunt tertium commune categorema:
catholicum igitur id non est, ideoque legibus Aristotelis damnatum. At inquies,ambiguum prius distinguen,
dum,quam definientum. At loquam, id ridiculὰ admo-G dum
113쪽
dum dicitur, tanquam definiendo non distinguamus,&definitio, tantum sit expositio rei, non etiam differentia & distinctio a caeteris. Definitio,Porphyri, costat differentia,ut tute ipse hic doces: Ergo ut veram differet tiae significationem distingueres a caeteris, ea talum definienda fuit, tum verissime, tum maxime proprie,ut lo- fueris,distingueres. Verum pergamus: In disseretia pere repetitur vis definiendi iam proposita, quod sit in ensentiae ratione. tautologia nugatoria est: Item Quod noque magis,neque miniis sed aequaliter subiectis suis a tribuitur : quod e Categoriis Aristotelis deductuna est: tametsi Aristoteles ipse aliquando id dubium faciat, ut octauo capite secundi Physici. Repetit Porphyrius in ni repetitione, tres has praeclaras diuisiones, & ex illa vi definiendi, disserentiam appellat copletium & constitutivam speciei: Intereaque religionis suae deum ne scio quem nobis fingit corporeum. Haec prima capitis huius pars est in diuisionibus, in qua videmus quam catholica sit Porphyrij doctrina: Secunda sequitur 'ἴς - ρον σαό ρον,de diuisionibus: Disserentia est,qua species superior est genere, quia speciei definitio differentias una plures habet,quam generis: At disserentiet accidens
est, unde minime definienda fuit nec enim accidens, ut
hic Porphyrius docet, per se differentia est :& tamen etiam proprio species superat genus: nec ideo soli dinferetiae definitio ista conuenit, & alia caussa vitiosa est. Hic etiam Porphyrius argutatur, disserentias in genere esse potestate: non autem aetii: quia videlicet essentia multorum communis cogitari possit, sine ulla specie. Ergo haec prima definitio disserentiae vana est: nec certε ex Aristotelis Logica: Chrysipbi aut nescio cuius nug
toris ista doctrina est. Secunda definitio sequitur, Di Dserentia est , quae de pluribus & disserentibus specie in Raestione quale quid est, affirmatur: Quae non omnem
isse retiam specilicam & veram complectitur, nec ideo definiti propria est. At voluit, dices, generalem tantum
differetiam definire.Stulte inquam,& imperite, ta coim
114쪽
tra logicas veia docendi leges voluit. Sophistice docet, ait Aristoteles, qui generale & commune specialiter Scpraecipue instituit: vera autem differentia & maximε
propria est, non solum generis, sed etiam speciei ramo vero hinc specifica Porphyrio dicitur, non uasi dice res genifica. sophistice igitur Porphyrius hic definit:
Neque certe definitio haec in Aristotelis Logica est. Hic Porphyrius definitiAem ex genere δc differentia comparat , rei materia formaque compostae: sed nec verὁ nec Aristotelice: Genus enim,ut animal est,hominis nosolum materiam, ut substantiam corpoream, sed formae partem continet,ut vitae dc sensus facultatem. Et Aristoteles in Posterioribus longe verius docet, generalibus
contineri caussas communes specierum,non materiam
solum: Tertia definitio deinde est,Disserentia est,quod natum est ea diuidere, quae sub eodem genere sunt: Et haec definitio vitiosa,nec Aristotelea: nam proprium Maccidens,possunt etiam diuidere species: Itaque debuit Porphyrius explicare sua definitione, quomodo disserentia diuideret species: sed neque id demum vitio e
reret : nec enim differentia speciem suam tantum diutidit a specie opposita,ut in hoc capite Porphyrius appellat,sed a caeteris rebus. Quarta definitio sequitur:DisAretia est, a qua disserunt a s ngula: At differunt etiam proprio: Quare dc haec definitio similiter est vitiosa,nec ex Aristotelis Logica sumpta est. Quinta definitio postrema est: Disseretia est,quod ad esse conducit,& quod quid erat,esse, dc rei pars est: At genus ad essentiam rei conducit,& eius pars est: Vitiosa igitur id ista definitio est, nec Aristotelea. Haec sola definitio fuit, quae logica posset videri: Caussam siquidem formalem complecti voluit, sed explicare non potuit : Forma siquidem, est caussa, qua unumquodque est id quod est, & a caeteris distinguitur rebus: & nomine disserentiae, in scholis
etiam Aristotelis conturbatur, quia hac una maximEres differunt: At prior eius virtus erat definire rem dc
formare: unde sequebatur disserentia dc dissimilitudo G ij rerum.
115쪽
rerum. Et illa nimirum. Porphyrij sunt in hoc capite,
specificum, completivum, constitutivum speciei: sed Porphyrij aliena commenta colligentis, quorum usumne cogitasset quidem unquam. Quin dasferentiae nomen totum comparationis est: nec simpliciter Sisine
comparatione dicitur differentia huius, sed differentia huius ab illo: Et propriὰ Aristoteles primo Topico , similitudini opposuit: quomodo etiam in Topicis Cicero : quomodo etiam in comparadis postea categorematis Porphyrius, cum quaerat,quid commune,& quid di L
ferens habeant. Ergo forma, caussae nomen est differentia,comparationis. Neque redeamus ad illas scholastici sermonis ineptias,quod forma non sit categorema. Cur enim non eritὶ nonne conuenit suo sermato3 An si hoe modo dicere no liceat, Homo, est anima rationalis: illo modo non licebit, Homo,est praeditus anima rationali At nimium de categoricis nugis, & nimis saepe respondeo. Videmus igitur totum caput quam tot definitionibus x diuisionibus nugatorium: quam etiam amella dum & praeposterum: quam denique nil verum, imo ne Aristoteli cum quidem doceat. Vani tantum nugatoris, α qui de fortasus eorum cui ulpiam, contra quos Arist
teles disputaui comenta hic a Porphyrio collecta sunt.
Proprium, modis quatuor hic describituriQuod si si speciei, non omni accidit, ut homini, medicum esse: Quod omni,non soli,vi homini bipedem esse: Et soli &omni & aliquando , ut homini in senectute canescere: Quod soli, omni, semper, ut homini, natum esse ad risum: Hic morbus idem qui prius: & ideo eadem medicina esto. Si de proprio quicquam praecipiendum esset in Logica, primo definiendum esset proprium,disserentia maxime propria tum unica definitio esset, qua caeterae significationes alienae essent distinctae. Sophisticu et ait Aristoteles,plures doctrinas pro unica facere. Dein-
116쪽
de hae quatuor definitiones, ex Aristotelis Logica non sunt acceptae, sed e Chusippea aliqua: Aristoteles enim
uarto capite primi Topici longὰ secus istud docet: deuit enim proprium, quod non indicat quid est,esse: soli
autem conuenit,& cum re conuertitur. Praeterea negat
esse quicquam vere proprium, sed aliquando,uel ad aliquid. Tum vero aualis est quarta Porphyrij definitior Etenim Aristoteles, vi proprium a definitione distingueret, addidit illud quod non indicat, quid est, esse. At id Porphyrius omitii: An dices, id verbo accidit) a Porphyrio comprehendi Z quod proprium accidat ideoque non indicet, quid estὶ Ergo inquam, illud est, quod
capite secundo monui, accidens, genus esse Porphyrior speciesque duas accidentis ab eo describi, accidens proprium & commune: Et imperite species generi praeponitur :& genus imperite pro una specie postponitur. Aliud etiam est hic vitium, quod proprium, speciei accidere dicitur: Nec enim species cum proprio, sed cum genere consertur: Tum vero cur speciei potius, quam geneti,quam etiam indiuiduo accidere dicitur3an indiuidui,an generis proprium nihil est3 Subiecti verbo hie
Porphyrius uti debuit,ut paulo post in definiendo accidente . Sic Aristoteles docet quarto capite primi Post riorum subiectum proprio essentiale esse: & in ratione quid est,dicente : indeque propositiones per se fieri. Et in Topico primo, rei, non speciei nomen adhibuit. Qua-obrem si Porphyrius Aristotelis doctrina colligere vellet, verum proprium primo loco definire ,& ex subi cto, non ex specie definire debuit: Si inquam, de proprio in Logica praecipuὸ praecipiendum esset, ita praecipiendum esset At quinam locus in Logica proprio proprius erit 3 Aristoteles in Topicis facit e proprio quandam descriptionem, & definitionis ideo speciei vili minis proprium,Grammaticae capacem esse. Id si sequbmur, proprij doctrina, cum definitionis doctrina coim iungetur. At simplicia quaedam adiuncta, non desiniti nes tatum, aut descriptiones suo etiam subiecto, omni,
117쪽
soli, semper accidunt: Quin serma & disserentia, se mali propria vel a Porphyrio dicitur, cita ait disserentiam communem, propriam, maxime propriam. Quid igituri Certe commune quid sit, Logico est mihi ligendum non minus, quam quid proprium: de illo tamen nullum in Logica praeceptum ponitur, quid commune, de quot modis dicatur: Idem est de proprio: communes caussae, propriae caussae, communia facta, propria facta: Communia item similiter aut propria cettera argumenta sunt, proprium nullum est argumenti genus, ut genus, species, Orma,de quibus iam diximus. Nec magis decet accidentis speciem e proprio facere, quam e communi:nec accidentis potius, quam cuiustibet argumenti. Res tamen quae modo a Porphyrio proprij nomine videtur significari,ad factorum vel adiunctorum locum attinet: Ita proprium ignis, calefacere:hominis, natum esse ad risum.
Accidens definitur quod adest& abest absque su iccti interitu: & hoc adesse & abesse, Porphvrius interpretatur re ipsa aut cogitatione: Itaque enicitur accides aliud a subiecto separabile,aliud inseparabile,ne re actu. Hic Porphyrius sapientior est in definiendo
accidente, quam fuerat in proprio, accidentis specie: definit enim accidens ex subiecto, non ex specie: Et tamen hoc valde absurdum est, quod genus pro una specie modo numeretur, tanquam accidens, esset species categorematis opposita proprio, proprij genus non es set. Definitur rursum accidens duabus aliis definiti bus : Quod accidit eidem inesse aut non inesse. At ista definitio cum superiore congruit: nugatoria tautolo ita tantum est. Tertia deinde sequitur definitio : Acci-ens,quod neque genus, neque differentia, neque proprium, in subiecto xero semper cosistit. At haec definitio per negationem facta,ab Aristotele primi Topici capite quarto,superiori postponitur:& si Porphyrius vellet Aristotelis
118쪽
ristotelis doctrinam tam breuiter colligere, quam initio profitetur e duabus definitionibus, melior & Arist teli probatior colligenda fuit:Verum ex Aristotelis una duas, primam & secunda facit: & qua Aristoteles postposuerat, adiungit: Quasi Porphyrius site iudicio, sine delectu proposuisset omnia undique accumulare, quae
uisquam iis de rebus dixisset. At illa non est compeniaria institutio nobis initio promissa. Ergo Porphyrij
doctrina non minus est hic vitiosa, quam prius fuerat: Imo vero & res quae docetur, hic magis confusa: Accidentis enim nomine,Dcha,adiuncta, etiam rerum inter se comparationes coprelieduntur,ut Aristoteles quarto
capite primi Topici: Attamen cum dicimus, Cato sbi manus attulit Caesar Galliam subegit: Cato est sapiens: Caesar est fortis: Sibi manus afferre, Galliam subigere,
sapientem, fortem esse,non satis proprie accidentia Catonis & Caesaris dicimus, sed proprie facta & adiuncta. Neque certὰ in Graeco sermone minor est huius sermonis improprietas: Etenim vi Aristoteles ipse nos in Philosophia docuit tricesimo capite quinti, de secundo soxii, & septimo undecimi, accidens, proprie significat
fortuitum, infinitum, inordinatum: quod neque ex necessitate,neque freque ter eueniat: ut si quis platae gratia scrobem fodiens thesaurum inuenerit: Denique Aristotelis iudicio accidens est fortuna seu casus:& caussa per accidens,sic ab Aristotele saepe dicitur. Ergo tantam c fusionem tollamus, res propriis nominibus distingu mus,& distinctas doceamus: facta,adiuncta, compar in separemus: ambiguitate tollamus: Amphibolia magnum doctrinae vitium est, & ab Aristotele inter sophiasticas captiones numeratum: Quamobrem si Porphyrius,ut polliceri videtur,vellet Aristoteleae Logicet compendiariam institutionem de accidente tradere, debuit accidetis ambiguitatem talem tollere, & sactorum, adiunctorum, coparatorum locos, ab Aristotele ipsb praesertim in Topicis distinctos, distincte tradere. Atque
Porphrrij doctrina est de genere, specie,dissentia,pr
119쪽
prio, accidente, eiusmodi. Genus & species ad logicae inuentionis locum de toto & partibus attinent: Genus a Porphyrio definitum vere & proprie non est: Speciei vera delinitio cum falsis confusa: Differentia neque nomine suo & proprio, id est forma dicitur, nec usquam vere definitur: Proprium, logicae artis praecipuum nihil est: Accidens, sortunae & casus nomen est: quo ideo viatiose factorum, adiunctoriim,comparatorum loci confunduntur. Atque in tota de communionibus & disserentiis quinque categorematum , Porphyrij doctrina, quam pauca sint Aristotclea, perspeximus,ut Chrysippi aut etiam deterioris magistri nugas a Porphyrio collectas perabsurdum sit pro Aristotelea doctrina connumerari: Sed tamen pars operis fere media superest,Aimstotelea nequaquam, sed Porphyrij tota propria, in admirando nugarum genere consumpta: Nugas Aristote-Ies tot locis & tam saepe condemnat, ut tam saepe ipse coactus repeto:caput denique Hydrae sophistic constituit: Qui dicit duplum dimidi j,nugatur, ait Alistoteles,
quia duplum ipsum per se dimidij intelligitur:Qui tria-guli proprietatem per species docet, nugatur, quia tres doctrinas pro una facit ait Aristoteles. Quid vero Por phy rius deinceps agit in communionibus de disserentiis categorematum3 quas nugas nugatur Z Coparati nes facit unam & sexaginta: communiones unam & viginti: Differentias ipse dicit esse decem, ut singulae se-. mel numerentur generis quatuor, differentiae tres, speciei duas, propcij una: At quadraginta re ipsa facit: Generis, viginti: cum differentia, sex: cum specie,quinque icum proprio,quinque: cum accidente, quatuor: Disse-Ientiae facit undecim:cum specie quatuor: cum proprio, duas: cu accidente. tres Speciei facit octo: cum proprio, quatuor. cum accidete,quatuor: Proprij facit tres,nope cum accidete. Et in tot tantisque nugis, definitionii antecedentium partes repetuntur, non semel & sexagies tantum, quot nic sunt comparationes similitudinum dedissimilitudinum, sed etiam ex iis quaedam sunt saepius
120쪽
ANIM A D. LIB. III. Iositeratae & repetit Et duobus locis pr terea Porphyrius praedicat in collatione generis & differentiς:& tandem post absolutu opus, se multo plures collationes habuis.se,sed has susticere. .Falsa quae refutata ia sunt,aut e refutationibus nostris intelligi potuerui, praetereo. Quindam hic etia singularia sunt: ut illud, Sublatis differetiis rationali & irrationali,genus animal no tolli, quia sine illis potest animal cogitari: At o beate Porphyri, cogitari potest ementia animata,sentiens sine vel rationali vel irrationali, cocedo: Ergo sublatis rationali & irrationali non tollitur animal quaena ista consecutio est Cogitati potest,ergo esse potest. Cogitatur, ergo no tollituri ergo manet in rem natura3 At is,opinor, Aristoteles nunquadocuit, esset enim idea illa separata: Hoc Porphyrianae doctrinet palmariu est. Alterum est non absimile Generidi proprio comune esse Porphyrius ait attribui no magis, non minus. At Porphyri te ex tua doctrina couinco, α de proprio quod ais,falsum esse doceo. In separabiliudifferentiarum genera duo facis, alias per se, quas ais adhiberi in essentiae ratione,nec augeri,nec minui alias per accidens, quas ais essentiales non esse, sed augeri Scminui. At inquam, propriu tuum,est inseparabilis differentia: no per se, quia non indicat quid est: ergo per ac, cidens:augetur,igitur & minuitur: Alias etiam fortassiegrauiores offensiones praetereo: Coesudo totu hoc collationum genus, ineptum & sophisticum, & Aristotelis summis & catholicis legibus damnatu. Nonne verum, inquies 3 Sane multis locis iam falsum esse docui: Sed tamen verum esto:quid tum3 Nonne etia,inquam, erit
dici qui dicit duplu dimidij3 At nugatur,inquit Aristoteles,& sophisma facit. Nonne qui docet Isosceles,Is pleurum, Scalenum, tres angulos duobus rectis pares nabere, verum docellat nugatur, ait Aristoteles, & s phisma faci t. Quamobrem simplices iuuentutis animos his tricis & apinis ne diutius impediri & retardari patiamur. In organo leges catholicas & indubitatas, Scab omnibus philosophis concessas, de materia artis, desoma