장음표시 사용
121쪽
forma artis audiamus & sequamur: iis caetera iudic mus & aestimemus: quae conuenient illis, probemus: quae repugnabunt, tollamus. Repetitiones hae princia piis Aristotelis sunt contrariae, nec quicquam nisi Po
phyrij ignorantiam logicam possunt ostendere: Deta
niuit Porphyrius categoremata, ergo genera & dissi sentias , id est communiones & differentias categor malum proposuit. Si quaerat igitur Porphyrius, quas communiones, & quas differentias habeant, nonne quaerit, quae genera & quas differentias habeant 3 Sed tamen esto, nil offenderit Porphyrius: Categoremata sua, individuum, genus, speciem, differentiam, proprium, accidens recte definierit, nil nugatorie repet, uerit: attamen institutionis Porphyrianae paupertas Minopia summa fuerit. Omnis enuntiationis, ideoque omnis ex enuntiationibus facti syllogismi materies, omne fundamentum his categorematis continerivulso creditur: In capite primo refutaui, sed e re ipsa, ex fine & vsu ad extremum refutemus : Nec enim s Isim descriptionem artis: sed multὁ magis usum spectemus: Quandiu enim de praeceptis artis disputatur,
nullum tam verum,tamque constans argumentum reperitur unquam ad hunc errorem confutandum, cui
captione & sophismate obsisti non possit: usui autem naturali & vero sic illudi non potest. Quis igitur usus, quis fruinis de Porphyrii doctrina petitur Z quomodo
iuuentus hic exercetur ὶ Exercitatio porro duplex est, altera in analysi dialecticorum exemplorum, altera in
genesi & effectione similium, et etiam pristantiorum. Quinam igitur oratores, qui poetae, qui philosophi, cuius doctrinae doctores: quomodo denique Porphyrius ipse, Porphyrij praeceptis explicatur Z quae thetica in scholis scribendo, declamando , colloquendo disputantur 3 Hic familiariter agam & ad Porphyrianorum categorematum usum cognoscendum , Porphyrium ipsum propona. At inquiet hic magister aliquis, quemadmodum faber fabricatur arma,quorum usum nescit,
122쪽
ANIMA D. LIB. III. Io se philosophus logicus, artem logicam docet, cuius
um tradere non debet. Quad igitur inquam , nonne est ars aliqua arma fabricandi, cuius usus est arma fabricari3 quae cum faber fabricatur,vsum suae artis exercet & exprimit 3 At tu magister, nihil fabricaris, nil etiam discipuli fabricari tui ex tua doctrina discunt: Saltem eos doceres in Porphyrio ipso,si in aliis audioribus non potes, quis sit usus Porphyrianae Logicae.
verbi nonne ut Grammatica Donati grammatice,
sic Logica Porphrrij logicὰ descripta est 3 Donatus docet omnem dictionem, qua in loquendo scribend6Vevtimur, esse nomen, pronomen, verbum, adverbium. participium, coniunctionem, praepositionem, interiectionem: & huius ipsius doctrinae exemplum ostendit,& usum interea exercet: Nulla enim dictione utitur, quae non aliquo eorum octo generum contineatur: ut
puer Grammaticae discipulus iam possit& nominum& pronominum & reliquorum usum & exemplum in eo ipso Donati libello cognoscere: ac si in primo illo
vertu, Dominus,quae pars orationis ξ) Donatum rogauerit, ut singulas dictiones ad artem reserat, Donatus sine mora dicet,Dominus, est nomen:Quae,pronomen: pars, nomen est,uerbum : orationis, nomen. Simile de
Porphyrio nunquid est Z Porphy rius docet, omnia quae de re aliqua vere possitnt dici ,beius ipsius rei esse india uiduum,genus, speciem, differentiam,proprium, accudens : Si vere docet, suae iam doctrinae exemplum α sum in hac his de rebus doctrina ostendit & exercet, di tam multas toto libro de genere, specie, differentia, proprio, accidente, indiuiduo: definitionum, partiti num, proprietatum, communitatum, differentiarum, explicationum denique omnium rationes necesse est esse subiecti, de quo dicuntur,indiuiduum,genus, spe ciem,disserentiam,proprium,accidens. Sic igitur,quis quis Porphyrium interpretaris, usum artis Porphyrianae nobis ostende, & fructum categorematum, in ipsa categorematum doctrina experiri incipe : considera
123쪽
xor P E T'R I RAMI singulas definitiones, quaenam sui definiti, suique se
lecti,de quo dicuntur,categoremata sint. an indiuidua, genera, i pecies, disserentiae, propria, accidentia sint, perspice: ut in.oratione, nulla dictio sit, quam Grammaticus non reserat ad aliquam octo partium: sic vide, an omnis enuntiationis abs te adhibitae categorema, si subiecti individuum,genus,species,differentia, pr prium, accidens: an ratio explicatioque nulla sit in toto
Porphyrij libro, quae non sit aliquod Porphyrianum subiecti sui categorema: Denique quoniam singulae
rationes,genera,species, caussae, caetera argumenta, in
logicis sunt, quod in grammaticis dictiones singulae, explica nobis in Porphyrij praelectione sngulas rati
nes,quibus tota Isagoge cotexitur,& ad Porphyrianas categorematum species reuoca, ut Grammaticus ille singula orationis vocabula ad octo partes orationis reuocaret: Vt enim Grammaticum, qui hoc nesciat,sic Logicum,qui illud nequeat,esse neminem putaremus. Haec prima & facillima exercendorum categorema tum via est, quae nos admonebit, qualis sit Porphyrii doctrina, quod non omnia categoremata, ad omnes enuntiationes & explicationes & ratiocinationes necessaria tradiderit, cum tam multis viatur, de quibus tamen nil praecipiat: In omnibus enim pronuntiatis
negantibus,quae tam multa in Porphyrio sunt, nullum est Porphyrij categorema: in omnibus pronuntiatis, definitionem de suo definito indicantibus, quae tam multa sunt in Porphyrio, nullum est Porphyrib catego-rema. Hic naturalis usus,qui vel in ipso Porphyrio est: hic inquam usus, Porphyrium sine mea dis putatione
ulla conuincet & confutabit, & demonstrabit non omnium enuntiationum fundamenta nobis a Porphyrio institui. Atque id cum secerimus, categorematum analysim ad alios authores transferamus,eaque diligentia disquiramus de singulis rationibus, ad quod categor ma reserantur: Genesim adhibeamus, conemur qui
quid deposita quaestione dici possit, e fundamentis Scinstrumenti
124쪽
instrumetis Porphyrianis exprimere : imperfectionem categorematum deprehendemus , infirmitatem logi corum fundamentorum sentiemus. Hanc disquisitionem de probationem doctrinae suscipiamus: neque nobis persuadeamus hac animaduersione &disputatione, veterum libros tolli, praecepta verae artis negligi de despici. Grammaticae principes sunt Varro, Diomedes, Priscianus,Valla,qui tamen pueris in schola non explia cantur, sed Grammatica ex his collecta praelegitur. Doctores Grammaticae in suis priuatis bibliothecis eos Grammaticos habent: dc ubi opus est, legunt & cistant de adhibent. Ita Porphyrius,si lubet, si commodum
est, inter Logicae scriptores & authores numeretur.
Plato de genere dc specie scripsit, scripsit Aristoteles, scripserunt tam multi philosophi: quam multos libro primo proposui: Plutosophiae itaque magister hos habeat in bibliotheca philosophos, Sc legat dc cognoscat, sed ex omnibus , quod catholicis Aristotelis legibus
congruum est, quod optimum est, discipulo tantum tra sat, ut quam facillime & celerrime ad usum deducat: tam diuersis opinionum commetis, quod Porphyrius in colligendis categorematum definitionibus Ω-cit, ne obruat: Denique si Porphyrium lubet in scholis legi , cum iudicio legatur, principiis & summis legibus aestimetur. Platonica Parisiensis Academiae lex illa seruetur, non de verbo ad verbum ut ipsa loquitur ne saepius idem repetatur, ne multa falsa, aliena, inutilia misceantur,sea de puncto in punctium,ut vera,
propria, utilia semel exposita sint, philosophorum libri doceantur. Ergo ad propositum Logicae compendium, e Porphyris Isagoge, veram, propriam, naturalem generis,speciei, formae desinitionem excerpamus : Dei rum de adiunctorum, comparatorum locum E nominibus accidentis Zc proprij exprimamus, eorumque locorum vera &utilia praecepta exquisite doceamus Hiligenter, vel ad verbum, ediscamus: Hoc quidem vehementer oc laudo dc probo: Verum xsus eorum quaera
125쪽
tur, exerceantur in his negotiis explicandis & expediendis , quorum gratia fuerunt inuenta: Puer cogit scat Grammaticam,fructum Grammaticς ne quaerat in clamore & grammaticis praeceptis & altercatione: Discat Arithmeticam, Geometriam, disciplinas liberales& ingenuas: exerceat porro in rebus seriis,in exemplis utilibus, nec ullam artem ad clamandum de seipsa repertam & inuentam existimet: vi magister tandem fiat artis, qui de praeceptis clamare didicerit, etiamsi v sum nunquam audierit: imo ne cogitarit quidem. Opificus& artificiis multis haec amplissima ciuitas utitur, quibus etiam artium suarum magisteria sunt: pudeat verbarchitectos, pistores, pharmacopolas, fartores, lanios, caeterosque mechanicos opifices, talia suarum artium examina iudiciaque fieri: Artes breuibus monimentis ex usu & quotidiana rerum experientia depromptis de probatis, comprehensas certo tempore in exemplis perpetuis, primum a magistro cognoscunt, deinde per se ipsi meditantur & exercent: completoque Urocinii tempore, ut magisterium artis assequantur, non solum de praeceptis interrogantur , sed dissicillimo genere exemplorum & explicandorum & sormandorum,quid
in arte valeant, tentantur 3 probantur: nec artificis
nomine digni iudicantur, niti dissicillimum quodque& grauissimum artis , non dico praeceptum memoriter recitare, sed opus in promptu facere atque exhibere valeant. Nunquamne igitur intelligemus, nos falso
philosophos appellari, qui philosophiae nescio quas
regulas tantum didicerimus, usum earum ne suspicati quidem unquam fuerimus i Si quis se coquum, pist rem, aut ullo alio genere opificem profiteatur, qui cibos curare, qui panes pinsere, qui denique opificii sui Opus facere non posset, non solum nequitiae & inertiae hominem damnaremus, sed c5stringendum,& pistrino dignum clamaremus . Quaenam igitur aequitas ista
nostra est, quod in aliis supplicio plectendum iudic, mus, id in nobis non solum venia, sed laude & praemio dignum
126쪽
ANI M A D. LIB. III. . indignum iudicare 3 Ergo Logicam ad clamandum de logicis praeceptis inuentam non putemus. Non exercuit Aristoteles vivus Dialecticam in clamoribus de Dia-
Iectica, sed in analysi & explicatione Homeri, quem Alexandro Regi exposuit: sed in praestantium authorum lectione, explicatione, cognitione, refutatione,cofirmatione Deinde in thesi, de ciuilibus & honestis,&humanis exeptis de artiu studiis. Hic Aristotelis vivi mos fuit exercendae in philosophia iuuetutis: Coniungebat eloquetiam cum philosophia: Philosophiam ille
mane docebat,a prandio eloquentiam:& dilcipulos se exercebat, ut diserte dicerent,& acute disputarent. Hoc in Aristotele tantum & tam singulare exempli spectemus, amplectamur, colamus: Hanc eloquentiae Scphilosophiae coniuncti Aem, vel potius hanc philosophiae cum suis praeceptis exercitationem,lex Academiae postulat: plusquam ducentos quotannis dies, philos phiae praelectionibus vacuos, ad eam rem concedit: Tanti temporis otium, Calendaria publicis Academiae Procuratorum & Rectorum tabulis & libris praeposita definiunt: Nec solum lex Academiae, tantum bonum postulat, sed recens Senatusconsultum commendat. Res facilis est,& in medio posita. Quare ne diutius nobis ipsis tantum bonum inuideamus.
127쪽
. fessoris,Animaduersenum Aristo, relicarum liber quartus, IN CATEGORIAS. DCarolum Lotharingum
cardinalem. v A R T v s Animaduersonum liber, in Categorias nobis erit:ad quas animaduertendas & consideranaas, Aristotelis principia de materia, deque forma artis, teneamus. Quicquid in Categ riis illi fundamento congruet, Verum
esse: quicquid repugnabit, falsum esse: Deinde, quod secundo libro disputatum nobis & conclusum est, meminerimus duas esse partes Logicae, i uentionem & dispositionem: & quicquid Dialecticae seu Logicae fuerit, alterutrius esse: quod neutrius sit, dialecticae & logicae artis nihil esse. Quibus positis, requiramus ex methodi ratione ad Categoriarum intelligentiam & disputationem, quid Categoria sit, quae sint eius genera,& quae species.Nerie graecis interpretibus, Ammonio, Simplacio, caeterisque credamus o scurum Aristotelem de industria este, ab eotiue de industria
128쪽
industria logicas leges, a se praesertim latas violari: Id enim secudo libro satis superque refutatum est. Aristoteles sexto Topico ait definitionem obscuram esse, si nesciatur cuius sit definitio: sed quemadmodum veterum pictorum imagines, nisi quis praescripsisset, nesciretur quorum essent. Aristotelis vero mihi videtur iam hoc opus in illorum veterii pictorum numero ponenduesse: no solum quia quid definiat aut doceat, ex eo ipso nescitur,sed ne titulus quidem operi praepositus intelligitur. In hoc enim libro nec Categoria in uniuersum, nec in partibus sigillatim quid sit, explicatur aut defini- r , sicuti patebit: imo aliter quam necesse sit ad libri titulum intelligendum. In capite de Substantia, Categoriae nomen bis usurpatur: Omnes autem ab his attributiones aut indiuiduis attribuuntur, aut speciebus: a prima autem substatia, nulla attributio est. Duobus autem locis in capite de qualitate, in sententiam libri titulo congruentem legitur. Id autem manifestum sigillatim subducenti alias Categorias: ut si est iusticia iniusticiae contraria r qualitas vero iusticia, qualitas utique etiam iniusticia:nulla enim aliarum Categoriarum, in- iusticiae congruit. Nullo praeterea loco nomen Categoriae in hoc libro legitur: Definitionem igitur Categoriae hic requiro, nec in toto libro animaduerto: Hoc primuxitium est in 'oc libro. Omnis scientia definitione c5- paratur, ait Aristoteles II. cap. 1. Posteriorum : Definiatione igitur Categoriae praetermissa, eius ignoratio sequitur. Methodus de artificiosa doctrinae dispositio, primo loco definitionem expetebaim ulla est. Veruntamen
sicut in Categorematis Porphyri j fecimus, sic in Arist telis Categoriis faciamus: Non definiuit Porphyrius, ipsi tame definiuimus mon definit Aristoteles, ipsi quoque ex organi subductione & locorum aliorum comparatione, definiamus. Video autem Categoriam esse categorematum homogeneorum ordinationem & descriptionem per generalissima,subalterna,specialissima: Primus locus est in Porphrrio, iam declaratus, ubi de-
129쪽
finitionem Categoriae Porphyrius in hunc modum describit: & exempla substantiae, per genera & species diuist demonstrat: ut substantia, summum sit genus,a qua per intermedia & subalterna genera, ad specialissima
descenditur: Secundus locus est ex ipso Categoriarum libro, unde constat Categoremata in Categorias distribui: Ergo tertio capite ad illam calesorematum ordin tionem,duae reguli; sunt:Quando alterum de altero diacitur,ut de subiecto. Quotcunque dicuntur de dicto,totidem etiam de subiecto dicentur. Heterogeneorum Zenon sub alternatim positorum diuersae specie etiam differentiae sunt item capite quarto: Eorum qu et secundum nullam complexionem dicuntur, unumquodque significat substantiam. Hic categoremata diuiduntur in decem Categorias: Et eode capite docetur, nil eorum quae Categoriae capiant,enuntiationem esse,sed eorum coniunctione affirmationem & negationem fieri: tanquam Categoriae non suppeditent propositiones, sed suppeditent materiam propositionum .di Quo capite eadem res diuidiιur in decem genera; quae diuisa prius a Porphyrio in individuum, genus, speciem, disserentiam, proprium, accidens. Prima diuisione rationes rerum communes diuisae: secunda, rerum, in quibus rationes illae versarentur,genera diuisa sunt,ut Categoriae, categoremata homogenea distincta & partita complectantur. Tertius locus est primi Analytici capite vicesimo octavo, ubi a copia propositionum describenda, Aristoteles ad Categoriae descriptionem recurrit,& summo genere imisque & indiuiduis omissis, admonet media sumenda esse: Ac sere rationes & considerationes sunt maxime de iis. Oportet autem enutiationes circa uniiquodque Eoisi sic assumere. Quartus est locus, primi Posteriora capitibus quinque, decimo quinto,decimo sexto, decimo septimo, decimo octauo,decimo nono: quibus
magna illa quaestio ex Categori descriptione discept tui: An indiuiduis summoque genere positis & finitis, media sint infinita. Quintus & postremus locus est pri-
130쪽
mi Topici capite septimo, cum quatuor genera catego-rematum,accides, genus,propriti, definitio, in quatuor problematis exposita & definita essent. Postea definienda sunt Categoriarum genera, in quibus sunt expositae quatuor differentiae. Udeinde Aristoteles cum aecem Categoriarum genera recesuisset, addidit, Semper enim accides & genus & proprium & definitio, in una Categoriarum harum erit. Omnes enim ab his enuntiationes,aut quid est, aut quale, aut quantum, aut alia quandam Categoriam significant. Hic locus etiam loquitur, Categorias,comprehensiones esse categorematum,nec rei cuiusquam categorema esse,quod in aliqua Categ ria non comprehendatur. QSamobrem licet, ut methodus requirit, Categoria definita no sit initio disputati nis & institutionis de Categoriis susceptae, attamen ex his Orgam logici locis, sententia & intelligentia iam hoc verbo comprehensa percipitur. Atque haec de rei
definitione: nomen non minus est incertum. Cum Aristotelis libri authore Sylla, sicuti erimo libro diximus, publicati essent, liber hic videtur sine titulo & nomine fuisse,ut pictorum illorum aliqua vetus imago: Itaque
Adrastus,vetus interpres, reo τσπαων nominabat. alij aliter. Et certe συπιχ' αρ - συγRνειαρ nomine,id in O
gano nonnunquam significatur: At in Philosophia prima, varium est noc nomen: primo capite decimi, Categoriae encis dicuntur: primo & quarto septimi vocantur. γρου αὐα' item κοσυο 13 cm primo septimi: saepissime Vero σχημαm N λοριων, formae Categoriarum, ut
sexto & septimo quinti, secundo sexti, primo septimi, decimo noni, tertio decimi: Sed tamen res intelligatur, sitque Categoria, homogeneorum descriptio per generalissima, subalterna, infima. Quae Categoriae definitio , nil aliud est, quam artis & scientiae vera methodo dispositae definitio: Ars enim, est rerum homogenearum per generalissima, subalterna, specialissima, comprehesio & ordinatio: Sic Arithmetica numeros, Geometria magnitudines methodice traditae com-