P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti ..

발행: 1556년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

r 6 PETRI RAMI

relata non aduersa,non sit necesse eorum alterum se per inesse tam multae nugae negantes,nil docentes,nullum dogma catholicu ostendentes, probari nullo modo possunt. Postrema species est oppositorum , ut assirmatio & negatio: sicut sedet,non sedet: ubi neque affirmationem, neque negatione, neque verum, neque falsum Aristoteles disputat. At Aristoteles in hoc ipso capite, suo δc testimonio& exemplo commentum hoc refellit , cum ait in affirmatione & negatione alterum veru, alterum falsum esse: & negatio non in sue nomen, siue verbum afficiat, negat: ut non honestum, non sanatur. Et verum ac salsum transcendentia nomina sunt, & de quolibet alterum eorum dicitur. Atque haec postremae

speciei definitio ad superiorum definitionum diligentiam aggregetur,& concludatur hoc capite,neque comtrarium , neque contrari j species, excepta priuatione, definiri,sed veras definitiones coturbari: Nec ideo tantum caput catholicum esse. Capite undecimo, quinque priores significationes tractantur, cum partitione tamε tantum quatuor proponantur: Hoc in partitione viti sum est: sed est in rebus non minus vitium:nam prioris

ista doctrina, Dialecticae nihil nec inuentionis , nec dispositionis quicquam habet:& prius ut caussa dicitur,sie effectis, subiectis & caeteris loci dici possit: Et capite

duodecimo Aristoteles istam quinque inebrorum partitionem refellit: Simul & prius opponuntur: sed simul significationes duae tantum hic expositae sunt tempore, natura. Ergo haec oppositi tractatio demonstrat aut se imperfectam esse, aut oppositi sui, id est prioris tracta-- tionem superuacaneam: Tot enim modis simul aliquid est, quot & prius. Decimo tertio capite motus species diuiduntur: Hoc physicorum est, ad eos remittatur: id enim homogeneum non est, nec ideo Aristotelis lege catholicii. Nec distinctio vana illa repetatur,quod hinc enuntiationes fieri possint: Tales enim distinctiones averitate & proprietate artis dialecticae, catholica lex Aristotelis distinguit. Postremum caput, omnium est in-

162쪽

A NI M A D. LIB. IIII. I r

eptissimum, de modis habendi: Lexicon de vocabulorum significationibus vatium & multiplex, & a multis

Grammaticis Graecis & Latinis collectu habemus mutilus tamen adhuc tam ineptus extiti qui tales si miscationum quisquilias assumeret. Pudet catholicam leo em Aristotelis hic adhibere: Res tam graui refutatione indigna est. Hactenus partibus omnibus Categorici libelli consideratis & animaduersis, ad Categorias decem redeamus. At ne ullam nostram negligentiam in hac quaestione homines quidam reprehendant, omnes latebras excutiamus:quicquid contra dici possit pro de sensione Categoriarum, id ipsum subducamus. No sint igitur Categoriae substantiarum, quantitatum, relationum, dc caeterorum categorematum per generalissima, subalterna, specialissima, descriptionem complexae, dicat aliquis: At decem summa genera sunt, unde omnia enuntiationum materia, omnia media, omnia syllo Dinorum & conclusionu instrumenta depromuntur: nec secundaria, sed primaria dicatur in Categoriis inuetior& iam sit idem Categoria, quod categorema: & ad eandem Categoriae definitionem, authoritatem categorici doctoris adhibeat:qui capite nono, cum de Categoriis peroraret, ait, De propositis igitur generibus satis dictum sit. Adiungatur etiam illa Porphyrii authoritas: Categoriae prima genera, sunt velut elementa docem. Ergo talium horu categorematum artem primum,

deinde usum spectemus. a id i3itur in generum unde

omnium enuntiationum & mediorum materia, facultas,abundantia oriatur descriptione & ordinatione generalissimu3 Definitio est Categoriae, qua intelligamus hoc nomine summum genus nobis proponi. Definitio ista primo loco non est, ut categoricus ordo postulat. Qu deinde subalterna& specialissima3 Causiae, facta, subiecta adiuncta,opposita, comparata, ratio nominis, tributiones, definitiones, testimonia, & eorum sin ut rum species,quas in Dialectica nostra persecuti sumus. Qi d de his categoricus authorZhorum omnium nihil,

Κ ij excepta

163쪽

excepta quae oppositorum particula est relatione:Item effectis & adiunctis: quae acti me fortassis & passione

comprehendantur. Horum inquam,omnium,nihil non

dico definitione, sed ne ulla qualicunque significatione

notauit audandicauit. Quid postremo categoricus a thor facere debuit, ut Categorias Mem λορικως ν λογι-

κωρ, perspicue videlicet δc spledide explicaretZ Singui res cuiusque generis species dc partes definire: exeptis, quam maxime feri possit, insignibus illustrare debuit,

. ut doceret 8c unde praecepta haec sumerentur,& quo referretur. Omnis siquidem obseruationis studio, scriptori huius areis contendendum suit, ut a primo naturalis& humani usus fonte praecepta sua deduceret:.quemadmodum tricesimo primo secundi Priorum de decimo quarto, item decimo octauo secundi Posteriorum , --rissime docetur, omnes attes δc scientias experientia,

obseruatione, inductione exemplorum sngulariu fieri. Sunt Homeri, Platones, Demosthenes: sunt in quavis lingua innumerabiles omnis generis praestantes nomines, id est Logici & Dialectici authores: varietas deni que 3c copia exemplorum dc suauitas deesse diligentiabus obseruatoribus nulla potest. Hac de re nihil in C

tegoriis categoricus author cogitauit: Non igitur C tegorias verE describit: non vere docet,nec Omniu mediorum , argumentorum, enuntiationum fundamenta vera constituit. Verumenimuero ista medicina taminueteratum morbum nunquam curabimus: quandiu de

praeceptis disputabitur, fucus, fallacia, captio denique aliqua reperietur: Vssi,vsu inquam, nobis opus est, qui captionibus &distinctionibus eludi non potest. Quid3

inquies, nonne Logicae xsus tractatur, cum quotidie de praeceptis & regulis disputetur An artis praecepta omnino reticis, nec ulla iuuentuti proponi vis r Ego praece pia volo, de eorum gratia tam multa disputo, ut vera, utilia, propria, iuuentuti tradantur, & ad verbum edi scantur, non sollim disputentur: sed cognitionem artis

in hoc esse dico,xsum artis in hoc esse nego. Gramma escam

164쪽

ANI M A D. LIB. II M. I '

ticam puer miseris adhuc temporibus, & Dialecticam fere eodem modo doctus sum, disputando de praeceptis& altercando. At Grammaticansi est doctrina de grammaticis praeceptis disputandi: Finis & usus artis non est in eo: Logica, non est doctrina de logicis praeceptis altercandi. Finis in eo & usus non est. Grammatica est doctrina recte loquendi: Ergo in recte loquendo exerceatur. Logica item est doctrina bene disserendi, seu scripto, seu voce id fiat: Ergo bene & voce & scripto disserendo exerceatur: Socraticumque illud teneamus, philosophiam non sollim esse scientiam, sed multo magis actionem scientia monstratam. Hebraeorum liberi, ut Eusebius ait Oretis Graecorum artibus, Logicam exercebant in explicatione historiarum, canticorum & poLmatum compositione, nigmatum enodatione: Rectius multo illi sine arte usum sectabantur, quam scholae nostrae artem nescio quam sine usu. Ergo logicae exercit tionis analysim adhibere, graue & molestum quanuis sit, tamen ne putemus. Praecipit & affirmat categoricus author omnia categoremata significare substantiam, quantitatem,relationem,qualitatem, actionem, passionem, ubi, quando, situm esse, habere. Repetatur huc a Grammaticis simile illud aduersus Porphyrium, nobis adhibitum. Donatus docet octo partes orationis esse:

intereaque arte sua utitur, nec ulla dictione, non ex earum partium aliqua,utitur. Quod si quatuor diceret esse partes orationis, Nome,pronomen ,adverbium, coniunctionem: &Grammaticae discipulus aliquis ipsum

Donatum admoneret, multas esse paries orationis in eius ipsius Donati libro,quae neque nomen, neque pr nome, neque adverbiu,neque coiuctio essent,ut verba, participia, praepositiones, interiectiones: an Donatus hic non erubesceret 3 errorem doctrinae suae non agnosceret φ At categoricus hic author, Donatus est: profitetur omnia categoremata significare substantiam,qualitatem, aut aliquam Categoriam: pollicetur se mihi partes orationis traditurum, unde omnem propositio-

165쪽

iso PETRI RAMI

nem componam: id est omnem materiam, facultatem, copiam promittit, unde quasvis enuntiationes contaciam : diuidit in partes decem: Atque in eius ipsius libro reperies multas enuntiationes neque ex hac mat Ita fabricatas, neque ex his partibus costructas & compositas. An non igitur errorem doctrinae tuae cognoscet, sed oblimate vitiosam doctrinam de sendet ,& pro v ra & utili vendicabitὶ Hoc scholis nostris analyseos familiare exemplum propono, ut intelligant, quemas modum categorici doctoris praecepta , ipsius mei usu &testimonio verissimo refellantur: artificium, artificij su ineptum esse demonstretur. Hunc tantum,tamque grauem errorem facillime verissimeque perspicient interpretes , si ad usum sese contulerint: si periculum d ctrinae suae in propositis exemplis, non tantum librorum suorum, sed quorumlibet hominum, poetarum, oratorum, philosopliorum fecerint: si Aristotelis physicam & ethicam philosophiam, illa libra perpenderint: si omnis Aristotelicae philosophiae categoremata, me

dia,argumenta, enuntiationes, ratiocinationes, ad ista categorica principia reuocarint: si etiam non analysim

tantum,sed etiam genesim, & operis alicuius syntaxim susceperint. Multa disputant in scholis quotidie: albruid ex his unum facillimum sibi proponant, in eoque i sceptando, Categorias sitas adhibeant & exerceant. De homine permulta disputantur in scholis: Thema iagitur esto de homine,de quo quicquid e Categoriis sitis possint, eruant & dicant: quinetiam magistrum suum, si lubet, interrogent. Qu id vero dicant, o categorice

magister quoniam nos doces, omnia categoremata significare substantiam, quantitatem, relationem, qualitatem,actionem,passionem, ubi, quando, situm esse libbere) dicta nobis ex ista Categoriarum doctrina, genera categorematum, mediorum, argumentorum, unde enuntiationibus abundemus , & copiosam aliquam disputationem, & philosopho dignam habeamus. Aries vero traditae, consilia sunt: Consilia igitur doctrinae.

166쪽

XNIM A D. LIB. IIII. rsi petentibus discipulis ne nega.Quid hic magister resp5-

debitὶ eadem,opinor, si sibi constare volet, quae in libro docuit. Itaque videte, inquiet, hominis substantiam,

primane sit an secunda:& quantitatem in numero, oratione,tempore, loco, linea, superficie, corpore: & relationem : & qualitatem in habitu, dispositione, potentia naturali & impotentia, patibili qualitate & passone, figura, forma: item agere & pati, & ubi, & quando, &situm esse, & habere: Haec enim admirabilia doctoris huius sunt consilia: haec Categoriarum doctrina: haec sapientia dialectica est,quam sequantur, cum de homine volent dicere. Amabo tamen, Aristotelearum Cat goriarum magistri & interpretes, generalia veroru categorematum, verarum Categoriarum, id est verorum& logicorum locorum consilia nostra cotra comparent,& eorum vires in hac eadem quaestione tentent & excutiant:caussarum locus consulet cosiderandas esse ii minis caussas omnes,& finem & formam & modis omnibus efficientem , quae procreet, quae conseruet: quae

per se efficiat, quae adiuuet: quae ex his per se consilio

vel natura,quae per accidens necessitate vel fortuna eL sciat tum materiam, in quibus tot caussis, hominis natura non Aristotelice comprehenditur, ut in categorico substantiae vocabulo, ubi iubet categoricus magister considerare,primane sit an secunda, sed etiam per partes declaraturiSubstantia enim hominis & natura causistrum hominis coniunctione cohaeret & continetur: Ereliquis argumentorum locis, tum facta propone quae sunt in consiliis, Categoriarum actiones, vel omnino

nihil. tum subiectum, de quo praeceptum nullum est in

Categoriis: tum adiuncta: tum omnium generum ci

cunstantias, quarum noram quandam fortassis Categoria passionis praebeat: illustrationem vero& exemplum quandoque categorica quantitas, qualitas, situm esse, ubi, quando, habere: tum statuet E regi ne, opposita contraria in relatis, aduersis , priuantibus, contradicentibus , quorum praeter relationem

Κ iiij in

167쪽

isi PETRI RAMI

in decem Categoriis nihil est: Quid vero Z nonne ista generalis inuentionis logica doctrina, Categoriarum

Interpretes obruet multitudine rerum, de quibus nullum in Categoriis suis consimilium Categoricus magister traditi Promet enim e repugnantibus, maioribus , minoribus, paribus, similibus, dissimilibus, coniugatis, partibus tam variis, finitione, testimoniis αhumanis & diuinis tantam confiij copiam Sc ubertatem, ut permirum videatur. Itaque videant ij, qui Aristotelicas animaduersiones admirantur, in hac facili quaestione,quam multis necessariis sundamentis, Cate soriae careant. Quid porro si quaestio aliqua non a sch la Categoriarum, sed e schola humanitatis, & comm ni hominis & vita & prudentia ponatur ' Si de Grammatica, Rhetorica,Logica ipsa, mathematicis, ph I sicis,

ethicis thema ponatur,xtrum organicus magister, C tegori rum suarum mentionem facere, an hiscere omnino audebit 3 Quid si igitur de bello, de pace, de Republica, aut eiusmodi ambigua re quaestio ponatur, an Categoriae ad hanc explicandam quaestionem adhibebuntur 3 Atenim considerat deliberantis animus, non substantiam belli, quae nulla est ad Categoriarum legem, nec belli lineas aut superficies aut binarios, sed causas, sed euenta, sed subiecta, sed adiumsta, sed opposita considerat: comparat res omnium generum: rei partes intuetur: rem definiendo comprehendit: hominum iudicia & testimonia, deliberando perpendit. Quamobrem omnibus rationibus & viis, seu spectes artem, seu consideres artis usum, agnosces Categ Iiis ea ipsa, uuae putabis, enuntiationum, syllogism Ium instrumenta minime suppeditari. Experti sumus aetate nostra quantae contentiones in scholis fuerint, ut Alexandrinae Grammaticae barbatismi & sol cismi h minibus in ea eruditis ostenderentur: rationibus ce te & argumentis probati & persuasi non iacit. Nam cum Virgilius, Cicero, Terentius in scholas inducti essent, & eorum hominum lingua,Alexandrinae Gram-

maticae

168쪽

mati cae tam dissimilis audiretur: Placuit aliam Grammaticam institui , quae illum puritatis & elegantiae usum & fructum doceret: Ita cum poetis , Oratoribus, philosophis, Logica demonstrabitur, ut in illis Grammatica , eorumque Logicorum logicus usus tam dissimilis huius logicae Categoriae cognoscetur: tum demum placebit aliam Logicam iuuentuti proponi, 'uae pueros praestantium & excellentium virorum, senumque hominum more deliberare, iudicare, disceptare, ratiocinari: virtutem denique , senilemque mentem, in puerili tamen aetate comparare doceat. Est homo mortuus:ergo est homo: sophisma est, ut in logico Organo praecipitur. At inquam, Logica in commentariis α regulis ac praeceptis posita, Logica mortua est. Quid ita ὶ quia eius vita & anima, est usus, quo scriptae regulae carent, quantumlibet magnis clamoribus per nos agitatae. Ita qutauis omnes regulas edidiceris, omnes nae moriae madaueris, si nunquam in exemplis poetam, oratorum,philosophorum exercuisti:nunqua scribendo

dicedoque, ad eorum imitatione disserere, vel oratione vel perpetua vel cocisa cosueuisti, nunqua deniq; usum adhibuisti, libris & commentariis tuis nihilo λογκω - ρος es & 'uas regulas memoria & mente complecteris,

libri illi paginis & soliis suis complectuntur: At usum

praestare regularum suarum non possunt Logici: itaque mortui sunt. Tu praestare non potes: memento itaque cum Logicum te appellabis, unius honore verbi titulutuum augere,iAliae Logicum mortuum nominare. Ista

nimirum captio est secundum opinione, de qua Arist teles vicesimo primo capite secundi Priorum, de qua etiam primo primi Posteriorum: quod generalibus cognitis , possunt tamen isnorari sinsularia. Quare quicunque philosophiam istam docetis, his monitis exciatati, cogitate iam de usu scholastico & exercitatione i uentutis vobis commissae, quae doctrinae praemia, quae prudentiae insignia ex his Categoriis capiatis:quem Ciceronem, quem Virgilium, quem philosophum, quem liberalem

169쪽

liberalem & ingenuum scriptorem, his praeceptis explicetis: quas ut dicitis, positiones ad Rhetoricum Arist telis vestri morem in schola vestra declametis: Aristoteles enim vivus, ut ante dixi, discipulos suos in thesi se exercuit, ut non ieiune dc aride, sed copiose & ornate dicerent: An in Categoriis exercendis eam consuetudinem vestri principis imitamini Z Dixi antea in Porphyrio de vi,& vos laic sentitis, quid urgeam : Vtinam me uno feliciores hic essetis: Nunquam in schola Aristotelica, & quidem in tot dierum,tot mesium, tot annorum clamoribus, ullum de usu Categoriarum, Verbum audiaui: Credidi quia discipulum Aristoteles credulum esse iubet) de Categoriis non acriter admodum inquirendum, quid aut quamobrem discerentur, sed tantum disputandum & clamandum: disputaui pertinaciter, &vehementer clamaui: Credidi si thesim de Categoria in schola positam defenderem, non esse aduersario, etiam verissima dicenti, cedendum, sed contra distinctionis

alicuius captione, totum clamorem conturbandum ense: sin contra ipse oppugnarem ,hoc unice & singulariter agendum & enitendum, ut aduersarium non docerem, sed ret ione quavis,vera an falsa, nihil interesset, vincerem: Sic institutus & informatus eram. Haec categorica

scilicet pila nobis iuuenibus erat proposita,qua luderemus: quam amissam clamando repeteremus: quam a

ceptam nullo clamore nobis eripi pateremur: Id mihi persuasum erat, Aristotelea: Logicae summam in eo esse positam, ut de ea fortiter & animose clamando disput retur. Quando igitur aut quomodo,dicetis, his meliora videre coepisti Z Dicam & aperte Sc libenter, ut si vobis eadem medicina prodesse postit, quae mihi tam miser biliter assecto profuit, vos liberaliter viamini. Non dia sputabo isto loco, ut vos conuincam sed candide & sin pliciter explicabo, quomodo Aristotelicis tenebris liti Deratus sim. Cum tres annos sexque menses in philos phia Aristotelica, ex Academiae nostrae legibus, posuissem,logicis Aristotelici Organi libris cognoscendis,dis

sputari

170쪽

ANIM A D. LIB. IIII. asssputandis, meditandis ex omnibus enim Aristotelicis

libris, logici praecipue toto triennii tempore clamantur& reclamantur cum inquam, tempus illud ita traduxis sem, & iam ut absolutus artium scilicet magister, phil sophica laurea donatus essem, subducta aetatis meae ratione , in Aristoteleis artibus consumptae, consideraui quibus in rebus logici Organi artes, quas antea tot clamoribus & sudoribus didiceram, imposterum exe cerem: Non in historia & antiquitate rerum prudentiorem: non in dicendo disertiorem : non in poesi promptiorem : non denique ulla in re, Aristotelis logicis me sapientiorem factum deprehendi. Hei misero mihi, ut

obstupui, ut alte ingemui, ut me naturamque meam deploraui, v t infelici quodam miseroque fato, ut ingenio a musis prorsus abhorrenti me natum esse iudicaui,qui nullum fructum eius sapientiae,quae tanta in Aristotelicis logicis praedicaretur, percipere aut cernere tantis Iaboribus potuissem l Ne igitur omnino nihil agerem, redii ad intermissa quadriennio iam ante stulta eloquentiae , atque in iis, erudienda iuuentute me ipsum exercui: ita tamen, ut ad inclusam illam de Aristotelicis logicis opinionem & persuasionem perpetuo respicerem: In omni enim poetarum & oratorum lectione vigilaui, laboraui: modis omnibus contendi,an fieri pos 1et, ut logicos Aristotelici Organi libros ad aliquem eruditionis usum reuocarem. Secundam Dialecticae dis stributionem in Cicerone & Qu intiliano, de inuentione & iudicio legi: sed legi magis ex more temporum nostrorum quae de his praeceptis tantum disputarent, usum in his nullum quaererent quam penitus cognoui: Nee ex illis authoribus id admodum percipere potui,

cum uterque inuentionis magis varias aries, quam distinctum usum: neuter autem iudicii doctrinam explicaret, sed dispositionis nomine multa confunderet: vemihi viderentur eam partitionem potius auditam recb arare, quam perceptam & cognitam declarare. Aliquot

post annis cum insitus ille iuuenilis persuasionis amor huc

SEARCH

MENU NAVIGATION