P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti ..

발행: 1556년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

composita symbola differuntur: Compositi autem intellectus sunt sententia , compositio , diuisio: quibus

in voce & scriptura respondet oratio, quae enuntiat, affirmat, negat. Sententia verd, generale nomen est,& hac in re magis logicum, quam oratio, item propinstio, quae nominatur in Analyticis perpetuo. Ergo haec symbola declarantur hoc capite , & enuntiationi verum falsumque tribuitur. De vero & falso, quod hic indicanti vel enuntianti orationi tanquam proprium tribuitur, dixi iam id omnium & intellectitum & symbolorum , & simplicium & compositorum commune esse. Atque omnia haec interpretationis symbola, de nomine, verbo, & oratione, ut utilia &nece Dsaria esse concedo, sc logicae artis propria eme non concedo. Omnis disciplina & omnis ars homoge neis & eiusdem generis rebus efficitur, ut in Analyticis posterioribus verissime docetur: nomen, verbum, oratio, totaque symbolorum interpretatio & inuentio, argumentum & compositio, in uno genere non comprehenduntur: Non sunt igitur unius artis. T

lis error in Rhetoribus fuit, qui nunc est in logicis: quia non videbatur elocutio sine puritate sermonis esisse, graecismus graecis, latinitas latinis Rhetoribus, et cutionis Rhetoricae pars facta est, quod tamen grammaticae sy ntaxeos est: Et definire quid sit nomen, ve bum, oratio indicativi vel optatiui modi, ut Grammatici loquuntur, Grammaticae opus esin dico, non ' Logicae: & a Grammaticis ea cognita huc adserti v lo : Authoris tamen squi primus sertasse Graeciae te poribus illis, cum Grammatica adhuc nulla esset, Ista Grammaticae initia aperuerit in diligentiam excusa bo: At iam repertis artibus & tot Grammaticae& Logicae praeceptis & libris editis, suum cuique tribuito, nec in gramaticis logica, nec in logicis grammatica comfundito : Catholica lex Aristotelis id vetat. Neque vero iam catholicum illud pharmacum de quo in Categoriis saepius P expecto, quod alio fine docean

182쪽

ANI M A D. LIB. V. Is

tur haec a Grammaticis, a Logicis alio: Grammaticis congruum, Logicis verum proponi. Etenim unicus est& perpetuus Grammaticae linis: congruum istud quod

dicitur id est bene loqui :& Dialecticae finis est unicus & perpetuus, bene ratiocinari: Aliquando non dinserimus solum, nec solum rerum intelligentias speculamur, sed etiam & voce & scripto loquimur, & Grammaticam argumenti, syllogismi, methodi, id est Lo-ficae signum & symbolum & interpretationem adhi-emus: idque cum facimus, duarum artium opera coniungimus : eademque oratio, qudd sine barbarismis &soloecismis, nomine & verbo de oratione utatur,Grammaticae virtus est: quod acute inueniat, perspicue disponat & iudicet, Dialecticae virtus est: Nec certξ in nominibus & verbis & oratione quicquam nisi purum sermonem: nec In argumento, propositione, syllogis. mo, methodo, quicquam nisi puram rationem spectamus: & quo argumento diceres nomina & verba ense Dialecticae, quia Dialecticus in disserendo his utitur, ea ratione dicerem, definitionem, partitionem, &Logicam totam Grammaticae esse, quia in Grammatica explicanda logicis illis utimur. verum institutiones artium distinguamus: suas cuique arti regulas proprias, sicut Aristoteles verissit me iubet, reddamus: vinculum commune quod habent, retineamus,id est usum couiungamus: Id enim vinculum artium commune, non est in confusione regularum, sed in usus coniunctione: Usum igitur artium coniungamus: Imo vero nam & eandem nominis & verbi doctrinam in Grammatico M in hoc authore symbolico perspiciamus. Sine omnia nomina & verba uno in loco confusa, grammatica doctrina puer instructus, logica ista non instructus, singula distinguet: puer alius ignarus grammaticae doctrinae logicae huius peritus, eadem omnino dignoscet & discernet. At Aristoteles sinquies 3 primus ista docuit, ut potius Grammatici sumpserint haec a

Dialecticis, quam hi ab illis. Ego verὁ leuitatis cul-

L iiij pam

183쪽

163 PETRI RAMI

pam deprecatus antea sum, & hic rursus deprecor, qui nugas istas persequar: sed obiiciuntur, & quod peius

est, creduntur: Itaque refellendae sunt. Dico igitur unica ratione, praecepta arti Dialecticae vere & proprie

tribui, si logici luminis & uniuersalis radii sint: si vel inuentionis sint vel dispositionis r si denique de omni, per se & primo insint: At nomen & verbum nihil utriuslibet partis quicquam sunt: Logicae omni, per se, primo non Insunt. Et quod Aristoteles primus de nomine & verbo praeceperit, quid quaeso concluditur ad Dialecticos ista pertinere 3 An si Aristoteles primus in Dialectica de moribus, de numeris, de lineamentis uaedam conturbasset, haec essent propria dialecticae

octrinae, non ethicae, non arithmeticae, non geometriae 3 Neque enim verum est, quicquid ab Aristote- Ie in hac arte conturbatum sit, id dialecticae artis e sise proprium: Contortum sophisma est: Finis artium sua natura, & rerum sibi subiectarum comprehensione , no' hominum inuentione vel opinione terminandi sunt. Si Luclides primus pharmacorum genera confudisset , non sequeretur, ea Geometriae esse propria: At ignoranda naec non sunt: Fateor, sed nec nominum declinationes, & verborum coniugationes suturis Dialecticis ignorandae: An ideo iure docebis in Dialectica & declinare nomina, & coniugare Vesebaὶ Sed quid ista curiosius doceo, cum id ipsum Aristoteles aperte doceat ξ Vniuersi generis unius unus est sensus & una scientia: ut Grammatica una cum sit, Omnes voces considerat, ait Aristoteles secundo

quarti Philosophiae: Ergo nomina verbaque interpretari , Grammaticae proprium est, ait Aristoteles. Nunquam ne intelligemus, aliud esse in arte non ignorari oportere , aliud in ea confundi & perturbari In Categoriis similes errores fuerunt , ae comple ius,in complexis: de substantia propria, communi: de quantitate , . quantitatis generibus , motu , Ocabu

las prius, simul, haberet Ia hac Interpretatione, simi-

184쪽

lis error adhuc est: Vna est infinitae confusionis in O gani logici libris occasio,quia prima Dialecticae & des, nitio & partitio non proponitur, quia leges Aristotelis,

de materia artis, de forma artis,non seruantur: Ideoque

tam multa conturbantur. Aliud est ratio,quae dialecticis praeceptis explicari debet, aliud est sermo, qui nominibus fit & verbis,ut iam saepe docui: quamuis plerunque in eadem oratione, Grammaticae usus cum Logicae usu coniunSatur: Et quamuis ratio exprimatur sermone &nominibus ac verbis, tamen tota in sese est conuersa:&cogitari res possunt atque iudicari, sine ullo sermonis auxilio: Denique tota Logica, est mentis intelligentia, quod Analrtici tertij capite octavo, ut iam citaui, dicitur: Non enim ad externum sermonem demonstratio, sed ad animi rationem: quin neque syllogismus & lumen hoc, apud omnes gentes & homines idem: interpretatio no iunis, verbi, orationis , est symbolum & signum, pro arbitrio hominum positum, in singulis gemtibus varium:nunquam sereiciem & unum: Quare symbola ista logicae artis non sunt. Deinceps extremo quarto capite, itemque quinto, sexto, septimo, octauo integris,logica disputatio est de contragictione, valde contra catholicas Aristotelis leges confusa. Oppositorum genera duo sunt, contraria & repugnantia: Contraria, num uni opponuntur: ideoque si medio careant,communi rei alterum generaliter, alterum specialiter vel proprie, utrumque attributum verum&falsum diuidunt,& disiunctionem veram faciunt: Omnis homo est sanus, vel aliquis homo est a ger: Socrates est sanus, vel est aeger. Omnis homo videt, vel aliquis homo caecus est:Socrates videt, vel Socrates caecus est Omnis homo sapit,vel aliquis homo non sapiti Socrates sapit,vel S crates non sapit: Et si unum horum est, reliquum non potest simul esse: & tamen alterutrum esse necesse est:

Ergo contrariorum medio carentium commune est, verum & falsum diuidere, si communi rei alterum gene- Ialiter, alterum specialiter, vel proprie utrumque attribuatur:

185쪽

buaturi sin communi rei utrumque generaliter attribuatur, non est necesse: ut,omnis nomo est canus: omnis homo est aeger. Omnis homo videt: Omnis homo caecus est. Omnis homo sapit: nullus homo sapit: Utraque pars potest esse falsa. Hanc doctrinam generalem,

α contrariorum omnium medio carentium c5munem

symbolicus hic author in una specie, id est in affirmati nis dc negationis oppositione constituit. Et generalia generaliter, non specialiter, ait catholica lex Aristotelis,docenda sunt: sectis sophistica & nugatoria doctrina est, ait Aristoteles . Ergo partis huius talis doctrina in Interpretatione, sophistica est. Atque hoc in rebus est peccatum: In verbis autem etiam illud: propositiones generaliter contradicentes sut,omnis homo sapit,nullus homo sapit: ὶ dicuntur cisae risin id est aduersae: At nomen aduersorum iam oppositis aliis ut sanus, aeger testattributum: Et dum unum symbolum. rebus diuersis a tribuimus , doctrina turbatur: Sed id est huic philosopho quotidianum: Ergo cum generaliter efferetur contraria , etiam medio carentia vel aduersa vel priuantia vel contradicentia, ut, Omnis homo est sanus, omnis homo est aeger: Omnis homo videt, omnis homo caecus est: Omnis homo sapit, nullus homo sapit: attrib ta quidem ipsa sunt aduersa, priuantia, contradicentia:

α propositiones si lubet sic appellare) aduersae priuantes, contradicentes: nec tamen verum & falsum diu

dunt. Postremo ista veri & falsi necessaria diuitio, speciem propositionis propriae nobis insinuat: de qua tamesembolicus author nullam mentionem facit: Et in ea suerat proprius locus de hac veri falsique diuisione praecipiendi,v t in Dialectica nostra secimus : non autem cum de contradictione ageretur, quae inuentionis, non dispositionis pars est. Neque enim eo iam redeamus, quod alia sit rei,alia propositionis contridictio.Nam vein propositionis attributo relatum, aduersam, priuans, sic contradicens consideraturi Simplex illa consideratio

est inuentionis ut dixi,non dispositionis propria. Diuia

186쪽

so veri & salsi, confusionis huius occasionem praebuit:

Tollatur confusio , doctrina vera distinguatur: de contradicentibus, ut de caetem contrariis, in inuentione

pretcipiaturi necessaria veri falsique diuisio,id est disiunctio in dispositione & propositione sua doceatur. Notabis tamen interea, simplicis propositionis generatum commune & uniuersale & particulare, tum proprium: Infinitum aute,quod interponitur, ridiculum est: Nam

cum sic infinite proponitur aliquid, Homo est animat: sensus generalis aut specialis accipitur: medius & infinitus,qui fingitur, nullus est intellectus: Atque haec infinitio, quae Aristoteli dicitur, homonymia tuerit: & sensus ambiguitas,quae ab Aristotele merito inter vitia numeratur. Quare virtutes a vitiis distinguamus. De contradictione compositae enuntiationis, ut de ipsa composta enuntiatione, nominati m nil praecipitur in hoc opere : quod tamen pendet ex sola contradictionis definiatione, nempe si coniuncte negetur, quod coniuncte fuerat affirmatum, negatioque toti enuntiationi praepo

natur: Yt,

Si homo est, animal est: Non si homo est, animal est.

Aut dies est, aut nox est: Non aut dies est, aut non est. Duo vero genera oppositionis praeterea opinione n scio qua irrepserunt, subcontrariarum,ut, aliquis homo ambulat, ita liquis homo non ambulatr& subalternarum, Vt, Omnis homo ambulari. Aliauis homo ambulat. Nullis homo ambulari. Aliquis homo non ambulat. De subeontrariis potuit ex hoc libro aliqua ratio concipi: quae tametsi non exprimuntur nominatim, nec appellantur subcontrariae, ut appellantur aduersae & con

tradicentes,tamen tribus locis nomine contradictionis

187쪽

comprehenduntur: bis in capite de legibus oppositionum,& iterum in capite de futuro contingenti : Et octauo capite secundi Analytici, alicui & non alicui inesse, appellatur aduersum: de Analytico postea dicam: Certἡ contradictionis nomen hic per abusionem sumituri nee definitio in hoc libro posita potest conuenire: Etenim definitio contradictionis repetatur,& intelligatur eiusdem rei assirmatio, & negatio eiusdem de eodem: eius. dem numero , & de eodem, numero, ut Aristoteles in Topicis loquitur: Nam res eadem genere & specie negari & affirmari potest, ut tame nulla sit cotradictio: ut, Omni; bos eost quadrupes: Nullus equus 6i bipes: Bos & equus,genere sunt idem: quadrupes & bipes, g nere sunt idem: Item, Hic homo, est Socrates: Ille homo, non est Plato: Specie affirmatur & negatur idem,& tamen contradictio non est, & in neutro exemplo est. Quapropter ut contradictio sit necesse est eandem rem numero,de eodem re numero negari Sc affirmari: Et genus sibi gens raliter oppositum, ideo contradictionem facit, quia res eadem numero, sub eo comprehensae, affirmantur Mnegantur:& idem sumptum specialiter, sibi generaliter sumpto oppositum, ideo contradictionem facit,quia ex his quae genere continentur, aliquid idem numero negatur, quod illic alfirmatum erat, aut contra. Disceptemus igitur positam quaestionem, hac definitione: Omnis contraulicho,idem numero affirmat γ' negari Subcontrarietas sutita dicam non a pirmat a' negat

idem numero:

Ttenim verae simul esse possunt,ut in hoc libro docetur, etiamsi infinitae sint: ut, Immo est albus: Homo non ei Passus Nec enim idem putatur significari hoe enuntiationis genere, atque xuiuersalibus significaretur: Omnis

188쪽

Omnis homo est albia: Nullus homo est albus: vi etiam docetur in noc libro, quamuis inepte: Quare

hic nulla est contradictio, & contradictionis verbum M in κτικως In his assumptum est, ut dixi. Atque iblud omnino reprehendendum est, quod dicitur infinitum non idem significare, quod uniuersale enuntiatum: Sic enim artes omnes loquuntur: sic omnes h mines communibus vocabulis utuntur: At si quando commune nomen specialiter, vel de uno certo intelligatur, synecdoche, tropus rhetoricus id efficit. Nec vero fuerit audiendum, quod nescio quis attulerit in his enuntiatis, liquis homo ambulatri liqhu homo non ambulat.)eandem rem numero affirmari & negari:nempe de no

Etenim valde absurda sit ista captio : Vocabula enim, symbola sunt & signa tantum, nec ex sese faciunt contradictionem: sed res symbolis significatae, & orationis r ualitas pendet e rerum qualitate, ut primo capite diatum est,& rursus deinceps octauo docebitur: Si autem pars utraque vera sit, ut esse potest, nequaquam res eadem numero in utraque parte assimatur & negatur: Quare nec contradictio erit. Et certe in hoc genere interpretationis, partitio rerum est, non oppositio: perinde ac si diceretur, Hominum alius ambulat, alius non ambulat. Et hoc est fortasse quod Interpretationis author dicere videtur, cum disputat uni affirmationi negationem unam opponi: secus enuntiationes tales non

Oppostas, sed diuersas esse. Nec vero diutius nobis est in hac disceptatione commoradum, quasi dubia vel incerta , cum tribus postea locis author ipse seipsum plane explicet, & posita lege sententiam suam de toto opstionis& contradictionis genere manifeste declaret: Veruntamen ait in modificatis, impossibile de eodem veras esse oppositas affirmationes & negationes. Et rursus

189쪽

rursus ibidem: Nunquam in eodem simul erunt veraci opponutur enim. Item ibide, cum disputat huius enumtiationis,Necesse non esse, negatione non esse,Non necesse est esse : ait, Contingit enim utrumque de eodem verum esse, Analytici primi capite duodecimo. hoc etiasecundo: De omni enim aut affirmatio aut negatio:Sed Analytici secundi capite decimo quinto, tota cotroue sa haec dirimitur, ubi docetur hoc genere, eo liquis ambulat: liquis non ambulat: non revera, sed verbis duntaxat opponi: & sic oppositio dicatur, quo modo homo pictus, homo diceretur. Quamobrem symbolicus author oppositas esse no vult subcontrarias, quae appellantur: & contra eius opini nem atque sententiam,in scholas haec oppositionis species inducta est: nec authoris sententia, ex peruerso alia quo & κος πη κωρ arrepto symbolo comminiscenda est potius, quam ex tot & tam manifestis, tamque veris locis aestimada: ac denique in ambiguis rebus verior de tilior pars optanda ac proba ta est. Stultὸ aut malitiose facit,qui in authore explicando, si verborum ambiguitas, duas sententias ostenderit, deteriorem sequatur. Quamobrem tollantur e genere enuntiationum oppostarum subcontrariae: sub alternae vero multo iustiore ratione tollatur,quia sunt ambae affirmationes, vel a

bae negationes: & quidem specialis generali conseques& consentanea:tantum abest ut sit opposita: v si Omnis homo albus esti liquis igitur homo albus est. Nullus homo albus est: itur aliquis homo assus non est. Septimo capite enutiatio una & multiplex, id est ambigua tractatur: Homonymia iam monuimus in Categoriis, gramaticum vitium esse, & ambiguae dictionis vel vitiosis, syntaxis occasione accidere: nec praeceptu idem saepius in artis explicatione repetendum & perturbaribadum: Homon I mia vero in Categotiis,& paulo post

iterum

190쪽

ANIMA D. LIB. V. iterum in hoc libro,in Analyticis, in Topicis & Elechis

iteratur: tautologia ista fugienda est una de re, t lex Α-ristotelis iubet, una praeceptio ponenda est. Sed tamen cotradictio partim generaliter, partim specialiter communi rei, vel utrinque propriae attributa, veri falsique

diuisio & distichio necessaria est: imo vero principium principiorum, ut Aristoteli placet in Philosophia: Principium enim, circa quod errare non possumus, est: omnium principiorum firmissimum: Est enim notissimum: omnes squidem falluntur in eo,quod ignorant: est ἀν- ποecm, suppositione maius: quod enim omnes habere necesse est, id hypothesis esse non potest. At contradiaetionis axioma principiumque tale em Secus eidem inessent opposita: contradictionis squidem partes, oppostae sunt: Itaque contradictionis principium,est principiorum firmissimum. Quod etsi huiusmodi est, quaestio

tamen omnium, quae sunt in Aristotele, grauinima dc obscurissima hinc extitit. Duobus in Philosophia libris, tertio & quarto : item octauo huius libri capite proximo comprehensa duplex, An verum,& quomodo veru: id est, utrum contradictionis pars vera, pars falsa sit: Tum si si,quomodo tande vera falsave sit. Prioris quaestionis summam e Philosophia repetam, quo tantae cotentionis sententia saltem degustetur: secundam deinde suo capite integram tractabo. Quapropter existet aliquis fortasse, qui nos errare dicat, partemque contradictionis utranque modo simul esse veram,modo smul esse falsam sentiat. Sed tamen priusquam ad tantum p

radoxum, tamque mirabilem thesim respondeamus,ne frustra laboretur, haec quaestio absolute demonstrari nopotest: refelledo autem & confutando contrario tamen

potest, ait Aristoteles:Nec aduersus queuis haec resut tio valebit: Theseos igitur illius patronus & defensor nobis cognoscendus ac distinguendus est: Nam sistia pili similis ac trunco, rationem cur ita sentiat, assene nullam possit, omittatur:Imperitia siquidem magna sit, aduersus eum, rationem quaerere, qui ratione careat. Nec

SEARCH

MENU NAVIGATION