P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti ..

발행: 1556년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

mouet, necessariumque non esse disputat ex illis necessitatis contrariis, quae prius adhibita sunt, quia multa partim ex humanis consiliis & actionibus, partim ex ipsa reru varia & mutabita natura.Verba doctoris sunt:

At arte haec imposbilia sunt. Videmus enim quod estprincipium futurorum a deliberatione σ alicuius rei actione: cir quod omnino est in iis, quae non semperactu punt Vibiis esse σ non esse similiter: In quibus trumque contingit esse σ non esse: itaque etiam feri, non feri: ac multa nobis mani senu siunt, quae

sic se habeant: Ῥt quod hanc xestem p ibile est discin

di,π non disicindetur ed prius conteretur ipsa Simit ter autem , ta' non discindipsibile: Non enim liceret ipsam prius conteri, nisi posibile essit non disicindi Quare in aliis rerum euentis,quae secundum huius modi potentiam dicuntur. Mani fessum igitur quod non omnia ex nectitute neque sunt, neque sunt, sed alia Ῥtrumlibet: cr nihilo magis affirmatis et negatis erat era Ῥel falsa: alta ero mays quidem, σ si quentius alterum: sed tamen contingit feri σ alte

rum, alterum Ῥero minime. Hic homonymia eadem,quae prius:propostum erat conditionale necessarium, remouetur absolutum: aliud datum est, aliud repetitur:Fallacia est. Tertia prolepsis interponitur, de contradictionis necessitate: quae simili tudine declaratur,quomodo non absoluta,sea ex condi. tione quadam: quemadmodum dicitur, Necesse est quod est,quando est esse, non tamen ut iam veram par

tem esse necesse sit partem iam falsam,sic ut diuisis partibus dici possit, haec vera est, illa falsa: Similitudo Ariestotelis parum conuenit. In Dialectica docuimus neces statem disiunctionis e partium non necessitate, sed ne cessaria oppositione pendere: dc disiunctionem sic insti-

tutam,

202쪽

tutam, absolutὸ necessariam esse,non autem ex coditione,ut hic Aristoteles fingit.Verba tamen sunt doctoris.

Igitur esse quod est,quando si σ non esse quod non

est,quado non si neces :Non tamen omne quod est,necesse esse:neque quod non est, necesse non esse: Non enim idem est,Omne quod e Lese ex necesi itare,quado sc simpliciter esse ex nec itate. Similiter autem in eo quod non e t,s' in contradictione eadem ratio est: esse quidem Hl non esse omne necesse est,σfutum esse Ῥel

non. no tamen diuidentem dicere alterum necessarium. Dico autem Ῥt necesse quidem fore naumachiam cras, Ῥel non fore non tamen fore cras naumachiam necesse, neque non fore fore tamen aut non fore necessarium.

Adhuc symbolicus author, ouamuis argumento similitudinis non satis accurato, disiunctionis necessitatem nobis exposuit, meminerimus tamen, ut in Dialectica docuimus, quomodo absolute vera disiunctio, sit etiam necessaria. Postremὁ syllogismus Aristotelis iudiciumque concluditur, quod in futuris contingentibus, contradictionis non iam pars vera, pars falsa sit:&veritas rerum cum orationis veritate rursus compar tur.Verba sunt:

Quare cum similiter orationes verae sint, perinde atque res, planum quod quaecunque sic se habent, it trumlibet sint,contrariaque si cipiunt, necesse similiter habere contradiectionem, quod contingit in his quae non emper siunt, Nel non si per non sunt: Nam semper in his necesse alterum contradictionis partem eram esse Ῥel falseam: non tamen hanc iei illam, sed

Ῥtrumlibet π magis quidem eram alterum. Non t

inen iam erum Ῥel falsem. QDre manifestam quod non necesse omnis Uirmationis σ negationis opposi

203쪽

M PETRI RAMItarum, hanc quidem erum, issam autem falsim esse:

Non enim quemadmodum in his quaesunt,sic e res f.

bet in iis quae non siunt: possunt tamen esse vi non esse, sed quemadmodum dictum est.

Hic disputationis uniuersae sillogismus est:

Si contingens futum iam verum est,est etiam necessariam: Non est autem necessarium: Non igitur iam verum. Cuius propositio consideranda diligenter est: est enim valdὸ praeceps & lubrica. Categoriae nobis nullum Deum relinquere videbantur, Interpretatio ista ne nullam Deo rerum suturarum pr sensionem relinquat, est animaduertedam: Nam si quia

verum est aliquid fore, ideo protinus est etiam necessarium, videbitur impius ille Ciceronis de Carneadis sorites contra quem nos in Fato Ciceronis) a D. Augultino verissime grauissimeque damnatus, reuocati Sc confidi mari: Carneadisque Sc symbolici magistri argumentum unum esse: Carneades necessitatem dc futuri praestitam

veritatem, consentaneas res inter se maximinue colun

etas iudicabat: Vt si praescitae res omnes sint, dciam veritas futurorum praesciretur, fatum in actionibus humanis & in rebus uniuersis necessitas esset: nec animis hominum quicquam liberum superesset. Itaque cum aut necessitatem subeundam, aut veram futuri praue sonem tollendam iudicaret, ut damnata necessitate animi, libertatem retineret, diuinam praesensionem damnauit:&vt animum sibi liberum faceret, sacrile

gum secit, ut verbis utar D. Augustini: Nec enim quia praesciuit deus, iccirco suturum est: sed quia futurum

est, praesciuit.Non quia video te,iccirco meis oculis o lectus es: sed quia obiectus es,iccirco te video. Ira non

ruta deus praesciuit aliquod scelus suturum, iccirco idet: sed quia futurum est, ideo praesciuit. Q re dilia gentius hoc symbolici doctoris dogma considerandum est, ne Carneadis, dc huius magistri sit impietas eadem : Nec enim quamuis hominibus, quibus dc prinsens

204쪽

sens ti pretieritiam,iam verum apparet aut iam salsum futurum iam verum non appareat, iccirco iam verum non est: nec quamuis ex caussa libera, quae & utrumlibet & contraria possit agere aliquid eueturum sit, ideo enuntiatio,quae futurum illud enuntiat,non est iam neque vera, neque salsa,alioqui enuntiatio non esset,si neque vera,neque salsa foret. Haec enim desinitio eius est in hoc libro: nec veritas, necessitatis est caussa. Atque illud captiose & falso connectitur: Si iam verum est, est etiam necessarium: uicquid enim fore verum est, Deo iam verum est,&. verum semper fuit: nec iccirco tamen necessarium: Ex caussis necessariis, futurum necessarium est: ex liberis, liberum: ex physicis, physicum: Denique quales sunt antecedentes caussae, talis euentus veritas. Sed hac de re latius est a nobis in Fato Cicer nis distulatum.

205쪽

P. RAMI, REGII

ELOQUENTIAE ET

PHILOs OPHI AE PRO- fessoris, Animaduersionum Aristotelicarum liber siextus, infecundum librum

DE INTERPRETATIONE. - D tC rolum Lotiaringum Cardinalem. v PERIOR liber logicum aliquid libbuit de contradictione: sed tam cath licum, quam cognouimus: Sequitur alter Latinis liber, qui Graecis pars est libri tertia: ubi & antiphasi & contradictione non praecepta ulla logica , sed quaestiones disputantur, quas otiosi pueri in schola Gne doctore & magistro temere videri possint agitasse: Prima est de consecutione finitorum de infinitorum

enuntiatorum:Omnis enuntiatio constat ex nomine &verbo, vel nomine infinito & verbo: Sine verbo nulla enuntiatio est: Verbum autem modo solum attributum est, modo non solum, modo substantivum, modbadiectivum, ut Grammatici loquuntur: & enuntiati nes modo infinitae, modo uniuersales. Hac igitur egregia & subtili subductione, triginta fiunt enuntiationes

inter

206쪽

A NI M A D. LIB. VI. Ipsinter se oppositae, quae certo diagrammatis ordine collocatae, se nabebunt secundum consecutionem, ut priuationes & ex affirmantibus negantes concludentur:

Quod in logicis libris argutum aenigma non appello, ut Psellus interpres, sed perridiculum sophisma nomino, quia nihil inuentionis, nihil dispositionis, id est nil

Dialecticae doceat. Nec propterea in arte logica catholicum , nec principiis Aristotelis consentaneum: Nubium catholicu argumeti documentum est, Est enim exemplum speciale argumeti c cotradicentibus, ut iustus, non iustus: Nullum item catholicum iudicii dispositionisve documentum: Generalem enim consecutionis

regulam vera Logica instituit syllogismum , quo solo

quid cuique antecedenti consentaneum sit, ei consequens certo scimus verique iudicamus. Homo est iustus: Ergo homo non est non iustus: Enthymema est in hoc Aristotelis exemplo, incerta iudicii consecutionis. que regula: cui propositione addita, syllogismus effi-

cItur,hoc modo:

Nullum iustum, si non iustom:

Homo iusius est: Homo igitur non est non iustus. Argumetum,ut dixi, est e cotradicentibus: Iudicium certum non hoc Enthymemate, sed catholico syllogismi modo efficitur. Qua-obrem & huius & innumerabiliu eiusmodi exe plorum specialia enthymemata regulis instituere, est plane i gica Aristotelis principia & catholica ignorare. Sophis ina idem postea pluribus etiam disceptatur, ultimo capite primi Analytici. Postremd illud alterum considerandum, quod non homo, no iustus,& similia, negati nes dicendae non sint, quia neque verum, neque falsum

significant: Dixi enim antea verum & falsum, transcendentia esse,deque rebus omnibus dici, non de enuntiatione solum. Quare cum praecepti huius ratio falsa sit, praeceptum ex ea ratione verum videri non debet. Ve-

tumenimuero quid dixerimus , si magister hic, seipsum nempe refellens, infinitionem illam, negationem n mineci

207쪽

ΡΕ et RI RAMI

minet At vel in hoc ipso capite ut iam antea citaui se

appellat, cum fingit enutiationes oppositas ex finitis Minfinitis & verbo: Sic enim ad illam enuntiationem Omnis non homo non valet cum docet illam suam infinitionem non) addendam ad homo non ad somnis: Non enim dicendum, ait, Non omnis homo,sed negatio non) homini adiungenda. Hic symbolicus author

appellat non negationem: ex qua tamen infinitum n men effici vult,non negatum : δc usu suo,exemplo suo,

testimonio suo,commenti sui doctrinam refellit & conuincit: Et illa bella ratio fuit in Categoriis, quod non negatio, sed velut negatio. Secudo capite secunda quistio est de consecutione diuisorum & coniunctorum, quae tota ad Elenchos pertinet, & in vitio diuisionis exponenda:Nec tamen in vera arte & catholica, locus est expositioni vitiorum. Praeponuntur paucula de enuntiatione, una, de qua iam dictum est in hoc libro, quomodo ista homony miae repetitio esset in logicis praeceptis aliena: hic inclusa est differentia illa commentitia, de qua secundo libro dictum est, dialectici nominis, quod dialectica interrogatio,sit responsionis petitio,vel propositionis, vel alterius partis, aut contradictionis: propositio vero si pars contradictionis: id enim commentum in organo logico scholasticum esse docui,& usu ac testimonio organi ipsius refutaui. A diuisis adeoniumsta, captiosa consecutio in accidentibus est: vi, Est sutor & bonus: ergo sutor bonus: consecutio a coniunctis ad diuisa,captiosa est, si contrarium includatur: t,Est homo mortuus: Ergo est homo .Regulae istae verae sunt, attamen catholicae non sunt, nec facta conclusio

per has regulas existimari potest, sed per regulam syllogismi r in cuius firma collocatione & antecedentium partium veritate, iudicii veritas constantiaque collocatur. Innumerabiles eiusmodi regulae sunt toto organo confusae.Enthymematum regulae sunt,quarum speciale

iudicium generali & catholico syllogismi iudicio stabiliendum est. Tertio capite nobilis illa quaestio & thesis dispu-

208쪽

AN IM A D. LIB. VI. 793

disputatur, de modificatis seu modalibus ut vulgus appellat enuntiatis: de quibus propter huius quaestionis

obscuritate, vulgatum illud est, De modalibus no gust bit Asinus. Tenebos igitur adhibito lumine dialectico depellamus. - inrid est modificata enuntiatio ' non definitur in hoc capite, quid tamen sit, exemplis intelligi potest: quae pleniora, quo facilius intelligi possint, licet ponamus: Hominem esse album, est possibile : Hominem esse diuitem,est continges : Hominem esse animal ,est necessarium: Hominem esse bestiam, est impossibile: Hominem esse corporeum,est verum: Hominem esse marmoresi, est falsum. Hi sex modi sunt in hoc capite, possibile , contingens, necessarium , impossibile,

verum, falsum: Innumerabiles tamen modi sunt, ut,Parentes colere, sanctu est: Suum cuique tribuere, iustum

est. Socrates disputat sapienter: Zeno respondet subtiliter: Alexander praeliatur forti ter, & simi lia: Denique ex omnibus sere& nominibus & adverbiis modos eiusmodi liceat enuntiationi addere, ad significadum quomodo categorema in subiecto insit: Vt,agit bene, incedit oblique, & scribit doctὰ, & similia: nequid hic magnae rei vel nouae disputari videatur. Definita igitur enuntiatione modificata, videamus quae & quotuplex doctrina de ea suscipiatur: Duo certe huiusce quaestionis capita sunt, alterum de antiphasi, ac de negatione

dincatorum enuntiatorum: alterum de consecutione. Qi id ergo modificatae pronuntiationis antiphasis quid negatior qualis estὶ Mirabilis certe symbolici doctoris hic est interpretatio: Videtur dicere negationem modificati pronuntiati,ad solum modunisertinere : Vt haec enuntiatio hominem ambulare, est non possibile sit negata: videtur inquam, id velle dicere : nominatim tamen id non dicit, neque nobis symbolis suis intelligentiam suam definit. Interpretationem igitur doctoris intueamur, qui primo videtur nobis negationis dio similitudinem quandam proponere in absolutis & modificatis enuntiatis. Ait igitur in absolutis enuntiatis:

209쪽

1 PETRI RAMI

Opponuntur contradiistiones secundum esse & no e sie: Vt huius, sic enim philosophi exempla compleamus,ut res intelligi possit j Socrates est homo megatio haec est.

Socrates non est homo: non autem haec,Socrates est nohomo: Et huius, Socrates est homo albus e negatio haec est, Socrates non est homo albus : non autem haec, Socrates est non homo albus. Hac adhuc vera sunt, dc o nino aliud est assirmatio infiniti attributi: ut, Socrates est non iustus: aliud negatio: ut, Socrates non est iustus. Haec inquam vera sunt in his & omnibus aliis exemplis: Hoc igitur posito, statuitur non simile esse in in dificatis: Nam si huius, Possibile esse,negatio esset haec, Possibile non esse: non autem hac, Non possibile esse: se tueretur, quia idem potest esse & non esse, oppostas

a tarmationes & negationes de eodem veras esse: quod

est impossibile: Vnde concludit hic doctor negationem huius, Possibile esse , non hanc, Possibile non esse: sed hanc,Non possibile esse: & in caeteris modificatis simialiter. Haec autem eius exempla sunt: vel potius exemplorum quaedam obscura vestigia: nec enim enuntiata

perfecta sunt, quae aliquid de aliquo denuntient,vel aliquid ab aliquo remoueant, sicuti enuntiatio definita pratis est: pars est subiecti tantum, pars attributi tantum: subiectum integrum, attributum integrum nullum est, Nam huius enuntiationis, Hominem esse est possibile:

Hominem esse in subiectum est: spossibile) attributum

est: Sed reliqua videamus, & quid his enuntiationum truncis efficiat hic magister, consideremus: QAemadmodum ait in absolutis illis, Homo est, album non est: est,& no est,sunt ποοσθε bile, id est attributiones: subiectet vero res, homo, album: sic in modificatis, esse & non esse, subiectiun est: posse vero & cotingere, attributiones: quae quemadmodum in absolutis, esse, & non esse,sic in modificatis veritatem dc fallitatem definiunt: & omnino in modificatis,esse, & non esse ponenda sunt tanqua subiecta : Quae vero assirmationem & negationem faciunt, illis subiectis attribuuntur, statuunturque

210쪽

craedictiones, Possibile, non possibile: contingens, non contingens: impossibile,non impossibile: necessarium, non necessarium: verum,nsi verum. Haec symbola sunt, haec interpretatio est huius doctoris, qua vere docet &aperte, esse, & non esse, in his enuntiatis , Hominem

esse est possibile, Hominem non esse est possibile, pio

subiectis habenda: Etenim affirmativam figuram, ut analiticus author tertio dc duodecimo capite primi Analytici loquitur, habent: illud inquam, de subiectis vere docet sed quod ad categore ina attinet, videtur significare modificati pronuntiati negationem ad solum modum pertinere. Quod certe etiam captiose disputat,& falsi; concludit. Quod rursus videtur Analytici primi capite secundo costinari,ubi nis inet appellatur, quod hic nebbrimc dicitur: Dissimilitudinis enim inductae captiosa redditio est, quod si quemadmodum in absolutas, sic in modificatis negatio reserenda sit ad verbum , oppositae simul verae sint: Nec enim quod in absolutis verbum facit, est, ambulat, & similia: idem in modificatis Acit: In his enim pronuntiatis, Hominem esse est possibile, Hominem ambulare est possibile: esse & ambulare , verba non sunt, sed potius nomina : Et quam vim enuntiationis in absolutis illis, Homo est animal, H mo non est animal, habent est & non cst, eandem vim habent in his modificatis, Hominem esse est possibile, Hominem esse non est possibile : Non illa verba nominalia, ut sic dicam, esse & non esse, sed pronuntiationis hae copulae,est, non est. Quare dissimilitudinis redditio captiosa est: Nec enim eo refertur redditio comparationis, quo propositio referebatur: Ergo dissimilitudini captiosae veracem similitudinem reponamus, & dicamus , quemadmodum huius enuntiationis, Homo est iustus negatio est haec,Homo no est iustus: non autem haec, Homo est non iustus : aliudque negatio, aliud infiniti attributi asarmatio: sic huius, Hominem esse est possibile, negatio est, Hominem esse non est possibile: non autem haec,Hominem esse est non possibile. Atque

N ij omnino

SEARCH

MENU NAVIGATION