P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti ..

발행: 1556년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 철학

261쪽

sigurarum tenebrae quintuplae multiplicantur: rtenim per tres figuras necessaria, per tres figuras contingentia, per tres figuras necessaria & soluta, per tres figuras necessaria & contingentia, per tres figuras cotingentia& soluta deducuntur: necessaria & pura & mista prius expediuntur. Sullogismus ex omnibus necessariis concluditur comunibus legibus, ait luc magi iter, exceptis modis duobus quarto secundae, & quinto tertiae figuret, qui per expositionem tantum demonstrentur. Hic si replicari superiores tenebras volueris totidem hic essent, quot antea sunt iam commemoratae in tribus figuris: Et hi duo modi per impollibile monstrari possunt more superiorum: falsoque haec differentia ponitur: Veruntamen quanuis tenebrae hic sint, in his tamen tenebris intelligimus, ut ex omnibus propositis necessariis, neces. Latium concludatur, legibus syllogismorum nouis nil opus esse, tametsi in puris necessariis, nec cum alio genere permistis con lusio necessaria : quod eis citur nonia syllogisticae dispositionis lege quam natura re tu,sicut in sbro Interpretationis docui in illis enuntiationibus, Socratem esse animal est neces . Socratem non esse animal est necesse. nullam contradictionem esse, sed oppositionem rerum, quarum alteram esse oporteat: Ita de his syllogismis dico,cum in his vera negatio no sit,negantis syllogismi conclusionem ad praescriptas leges non congruere, nec sillogismi costantiam hanc esse: imo etiam cum maius extremum est necesse) tribus propositis semper terminus sit subiectus: quod syllogismi legi repugnat: Nec

quia concluditur necessarium, iccirco sillogismum potemus id enim fallit, ut docetur huius capite tricesimo tertio:& si loco modi necessari j ponatur modus contingentis, lege dispositionis eadem seruata, percipietur error ut in contingentium syllogismis paulo post apparebit. Nono,decimo,undecimo capite, permistio necessa-rij & existentis, ut sic dicam,id est absoluti tractatur, dodocetur ex necessano Sc absoluto syllogismuin omni

iiij bus

262쪽

α 3 . PETRI RAMI

bus figuris fieri: Totidem sere sunt caussae obscuritatis,

quot in tribus liguris sunt animaduersae. Sed tenebras non luc tantum reprehendo , rem ipsam reprehendo:

primum primae figurς modum pro omnibus disputabo: Nego agitur ex propositione nedessaria, assumptione abloluta, necessarii syllogismu fieri. Etenii A si solutum pro eo quod verum est, nec falsum esse potest, sumitur, t solutum & necessarium s licet non affectum necessarij nota idem sit, certe noui nihil hic praecipietur: amovero ex duobus eiusmodi solutis, licebit in omni figura

necessarium concludere: non enim necessitas rebus additione notae necessari j, additur, aut detractione detrahitur, sed exprimitur aut non exprimitur: Si solutu pro vero siue necessario, siue non necessario intelligitur, ut magister ipse exemplo suo indicauit, ut sumpsit pro soluto enuntiato illud nono capite, Animal moueri &decimo i hominem esse album & undecimo sequii esse bonum item vigilare Sc dormire falsum erit ex neces 1ario solutoque necessariu concludi: ut si ita diceretur: Omnis homo necessarsi est rationalis: Puiduis currens ζὶ homo: Soli enim currant homines: Ergo quiduis currens,necessariὸ est rationale. Itaque conclusionis huius iudicio si quando currant Gsini, necessario rationales erunt: Falsa est conclusio huius syllogismi, veris tamen antecedentibus. In assumptione, luia solute locuti sumus, speciale dc praesens te-pus duntaxat complexi sumus.: in propositione & complexione , quia necessario rem esse dicimus, uniuersale tepus, nullam temporis excludimus specie: quod enim necessario est,no potest non esse. Quare si lepus ipsum, quod adsignificabamus, exprimatur,conclusionis error manifestus apparebit:Vt si dicas,in propositione maius extremum semper inesse medio: in assumptione mediununc inesse minori: unde concludas maius minori semper inesse. Neque certE defuerat antea tam manifesto morbo medicinar Theophrastus enim , ut interpretes quidam etiam aiunt, hoc mendacium argumento non

263쪽

ANIMA D. LIB. VII. et 'valde dissimili coarguerat . Docuerat enim cones usionem, si firma esset, antecedentium partium debiliori similem esse oportere. Et illud est,quod in Posterio tibis a Philopono ponitur, Semper propositionum deteriorem concluso sequitumquodque ab Aristotele ipso, sed obscurius, vicesimo octauo huius est positum, Similis enim uniuscuiusque coesuso principiis est: ut si propositio vel assumptio negaretur, item negaretur cocluso: si propositio vel assumptio singularis est et,singularis ite est et coplexio. Quod ipsum etiam praeceptis nutus Organi coargui poterat: Praecipitur enim capite vicesimo quarto,complexionem uniuersalem non posse fieri,nisi ex omnibus uniuersalibus: Itaque cum in hoc exemplo

solutum debilius sit necessatio, & ut diximus, unu tem-lius omni tempore sit minus complexio debet imbeciliori parti similis esse: cumque necessari j complexio sie& uniuersum tempus coplexi,non potest nisi e propositionibus uniuersum tempus complexis effici. Quod si necessarium in propositione absolute dici volumus, in complexione cum aliqua conditione, quemadmodum interpretes s ut solent aliquid semper comminisci ad hos errores defendendum j sortasse respodeant, ut concludamus dutaxat quod necessarium sit, Du allumptio vera pronuntiatur: necessariu illud non plus erit,quam solutum verum: Ac si diceretur ex necessano & soluto solutum cocludi: & hac egregia disciplina ludemur. At Aristoteles in sophismatis amphibolia imprimis enumerat, Sc in docendo, summum vitium esse iudicat. Quamobrem sophisticas illas elusones a rebus seriis, α utilibus verae aisciplinae praeceptis distinguamus. Tu mihi polliceris auri talenta decem,& tandem Sophistica ista,serrumina porrigis, & ais te auri nomine, serru-men intellexisse: Aristoteles tamen ex artibus captiones tales tolli iubet: omnia artium dogmata catholica iubet esse. Quamobrem permistio necessarij &contingentis, nullam sillogismi nouam legem expetit: si propositio vera si, dc assumptio pari necessitati subiecta

ponatur

264쪽

21o PETRI RAMI

ponatur ex duobus enim necessariis, necessarium comcludetur: in si solutum pro quocunque modo verum sit, non necessariu concludetur,& falsa erit haec praeceptio. Tertium propositionis genus sequitur, contingens, cuius significationes describuntur primum, deinde comclusiones & syllogismi: tum significationes duae describuntur. Contingens, aliquando necessarium, aliquando non necessarium. Haec pKtitio siquid utilitatis haberet. dicta est in Interpretatione, dicta est rursus tertio capite libri huius: repetitio ista inanis, & verae Aristotelis doctrinae contraria. Contingentis vero significatio pro pria, est de non necessario. Approbatur igitur, hic etiarn contingens aliquod esse necessarium: rationem consideremus & retexamus: captiosam enim & fallacem eta se sentio: Haec ait, consequuntur inter se, Non contii gens, non possibile,impossibile necesse novi Ergo Se his opposita inter se similiter consequentia erunt, Contii gens , possibile, non impossibile, non necesse non. Ve-Tumenimuero antecedens argumentationis huius ei

falsum est, qui naturalem & popularem, id est veram ac propriam cotingentis significationem sequitur: qui experientia & usum, id est Aristotelica verae Logicae, summaque principia sequitur:Na quod non est contingens, nec eiusmodi ut possit & esse & non esse, ad aliud nihil trium reliquorum sequitur: potest enim esse necessarium, potest esse impossibile, potest esse possibile : Et si

verum antecedens illud esset: non esset tamen consequens ideo verum:Nec enim in Logica Aristotelis, c tradicentia contradicentium sunt consequentia, ut co stat e secundo Topico: nec tamen si consequens verum esset, ideo tamen concluderetur hoc argumento , aliquod esse cotingens necessarium: Aliud enim est,quod concluditur non necesse non ,aliud quod intenditur necessarium: Sed tamen pergamus. Contingentis non necessa vi genera duo proponuntur, alterum probabile, quod appellatur ut antea, frequens, quod natum est esse. alterum incertum,quod & sic & non sic possibile: aut

omnino

265쪽

A N I M A D. L I P. VII. 2II

omnino a fortuna : nil enim magis sc natum est fieri,

quam contrario modo. Hoc contingens, in Interpretatione appellatur utrumlibet: Vtriusque vero contingentis propositiones conuertuntur inter se , non affirmatae negatis , sed quae habent affirmativam figuram secundum oppositionem: Vt,

Ese contingit,

Non esse contingit. Omni contingit, Nulli contingit. Haec vero conuerso vera δc naturalis est, & c vera eontingentis definitione sumpta, superiorum conuersonum longe dissimilis : illic enim eiusdem assirmationis aut negationis subiectum tantum in attributu conuertitur: Dic vero manet idem subiectum de attributum: Affirmatio autem in negationem, contrave negatio in affinnatione conuertitur. De cotingenti incerto scientia & sillogismus demonstrativus non est: de probabili autem dc verisimili,& nato esse,ut appellatur nic,ratiocinationes rerum sere sunt Sc considerationes: ideoque magis in sequentibus definietur de tractabitur. Notandum est hoc loco, quod de usu praecipitur, quia maior est usus cotingentis illius frequentis Sc veris milis, proptereaque magis de eo prccipiendum: id enim est quod anali sis, quod experientia, quod obseruatio requirit,&quod infinite iam flagitamus:& quod si publice receptusit, praecipuo Animaduersonum nostrarum labore nil opus erit: Conuersonum nugas reiicio:non soliis quia ratior est, sed quia omnino nullus est earum usus in Logica, quia nunquam de iis ratiocinationes 3c considera tiones sunt Ergo monitio ista notetur. Postremo capitis huius loco praecipitur duas proposti contingentis sententias esse:Vt clim dicitur, Currente cadere est contingens, dupliciter id intelligatur: primo quod contingit currere,id contingit cadere. Verum hoc est sentetias orationis somniare, non illam dialecticae artis paretem experientiam de obseruationem de anali sim tenere: Et

266쪽

ista sectae placita sunt, non experientiae praecepta: Nam cum dico, Quiduis currens, contingit hominem esse:

Cuamuis nunc non currant homines: quamuis falsum sit, quicquid cotingat currere, cotingere ut homo etiam sit, tamen verum dico: fieri enim potest,ut homines cu rant aliquando: & ideo quiduis currens,hominem esse contingat: Cum enim per contingentis modum aliquid enuntio, nullum tempus certum comprehendo: ut cum dico,Quiduis currens,contingit hominem esse: non id utique nunc esse aut cras futurum, aut perendie

confirmo, sed idem dico, ac si assirmarem posse fieri, ut soli currant homines: ideoque quiduis currens, hominem esse. Ac ne probatio longior qu gratur,in doctorem valeat ipsa doctoris authoritas & dignitas: Sic enim ipse loquitur decimo quarto capite,cum ait fieri posse,ut omni mouenti homo insit: quia accidere possit, ut homines soli moueantur. Ergo in hoc capite, fundamento reliquorum de contingentibus sophismatum, videmus ruam omnia commentitia sint: Sic enim ipse loquitur ecimo tertio capite, cum ad refellendum contingentis cones usionem , terminos ponit, Uimal, album, vestis: Vt, liquod album, imi esse confingit: . liquam vestem,esse albam confingit: quam igitur vestem, contingit esse animal.

Duae propositiones contingentis, de quo dicturum se

doctor receperat,exempla sunt:nec tamen ad commentitiam signincationis definitionem conueniunt, sed ad illum usum verum & naturalem, quem dixi: artEmque sua doctor hic usu suo,testimoni6que suo refellit: Imo vero nullis exemplis in disputatione contingentis ves-tur, quibus haec significatio somniata teneatucidoctoris enim exempla haec sunt sequentibus capitibus:

Equum moueri contingit: Omnem hominem moueri contingit: Hominem integigere contingit:

267쪽

Picem non γ animal contingit: Hominem e se album contingit: nimal esse album contingit: Hominem ese album contingit:. Tunicum esse albam conti gin- . . O liquod album, esse animal contingit: Hominem esse album contingit:. nimal moveri contingit: lbum esse animal contingit: Hominem non esse sanum contingit: Hominem esse arbum contingit: Equum dormire contingit. Haec inquam,doctoris exempla omnia sunt ibus Hi- tui in syllogismis contingentium: quorum nullum heexplicari potest,ut dicatu cuicunque contingat, subiectum eidem & attributum contingere: Nam semper alter terminus substantia est: quae subiecto nulli sic continoit ut contingens modo dicatur, uod ex affirmataonem negationem conuertatur: Substantia enim continocre hoc modo non potest. Quamobrem ut dixi,d

ctia hic doctrinam suam, doctrinae suae exemplo dc usa

refellit Experientia inquit,& obseruatio,omnes arinam praeceptiones pepererunt: At experientia & obseruatio, vel huius ipsius operis exemplis contrarias praecepti nes nobis ostendunt. De iis commentitus contingentis

senificationibus paulo latius disserui, quia hinc consequentes tenebrae permultae deductae sunt: Syllogis hu eitur contingentes sequuntur longa coi,usione descripti: capita praecipua, nde caetera pendent, attingamus. Decimo igitur tertio capite docetur ex omnibus contingentibus, in prima fg a contingens. cla iuqui error E proximo capite dedi us est dic enam, seu duu currens, contingit hom: nem et Q.

Omnem vero equum contingit curreret Con:ingit ieitur omnem equum,nominem es e.

Propositione atque assumptione veris, comi levio salsa concluditur: At interpretes propositioni resistent, eam-

268쪽

2I PETRI RAMI

que esse salsam clamabunt: quia in puris contingeticibus primus contingentis modus sequendus est. Verum modos significationum traditos, paulo ante commentitios esse docui, non e naturali hominum sermone deductos: imo praesentibus huius doctrinae testimoniis Mexemplis refutatos. Quod si diceret hic magister ex co- tingentibus nihil ratione firma concludi, attamen si modis illis praescriptis & propositio de assumptio intelligantur aliquid effici posse, hoc in artis doctore minus reprehendendum putarem, quamuis syllogismi doctrina nihil hic dignum agnoscerem, quia nihil ex Aristotelis principiis, usu δc experientia deductum viderem:

Verum cotempta illa prima Sc summa caussa susum naturalem Sc experientiam dico) cotempta inquim, summa illa caussa, somnia sua, tanquam naturae decreta n bis imperat: illam suam experientiam &obseruati nem, artis magistram esse oblitus est: Sc postea capite decimo sexto docet in secunda figura ex puris contingentibus nil cocludi, quia ex omnibus affirmationibus concluderetur, cum hic affirmatio in negationem conuertatur. At inquam, ex omnibus negationibus in prima figura idem concluderetur,quia affirmatio etiam in

negationem conuertatur:ta metu haec negatio, vera ne

gatio non est: nec syllogismi legem ratio ista potest impedire . Sophismatis autem dc inconsequentiae caussa, est vaga & incerta cotingentis significatio, quae nullum

tempus certum concludit. nec veritas in unum concur

rit: Etenim veritas illius propositionis, Quiduis curres, hominem esse contingit, tum accidit, cum soli currunt homines: illius autem,omnem equum currere contan-

fit, alio scilicet tempore aliquo, cum non soli current omines : Haec inquam, inconsequentia partium, facit complexionis inconsequentiam. Et haec ignorantia est Elenchi, ex qua indicat Aristoteles omnes fallacias oriari , quia non idem tempus in syllogismi partibus obseruatur. Quamobrem vere concludere possumus,ex contingentibus puris in prima figura nil concludi: nec is

269쪽

N I M A D. L IB. VII. 2Is

rco in secunda & tertia, quae a prima figura, doctoris huius iudicio pendeant. Decimo quarto capite docclut propositione cotingente, assiimptione soluta,fieri complexionem contingentis. Ratio eadem refutandi erroris,quae antea: Sit igitur sy llogismus hic,

sin uduis currens, hominem ebe contingit: Omuis equus curriri. Finge si quide omne equu currere: Omnem litur equum, hominem esse contingit.

Nec vero milii responderis propositionem esse salsam si assumptio vera sit, quia propositio sic intelligenda sit: Quicquid nunc currit, id contingit hominem esse: quod assumptionis hypodie si repugnaret: id enim commentum testimonia illa atque exempla doctoris iam producta illa experientia atque analysis refelleret: Caussa sophismatis, est ipsa cotingentis vaga significatio: Nam fieri potest, ut homines soli currant aliquando,quamuis nunc homo nemo currat: Vcrumque est illud enuntiatum, Q triduis currens,esse hominem contingit.Qu. Obrem permistio contingentis de soluti, syllogismum nullum sacit: Caussa est, quam dixi: propositio certum nil statuit, assiimptio statuit certum: Vnum xerd si addidero,disputationem illam coesudam. Pactus est do, tor hic se non de necessario contingente locuturum, cuius affirmatio in negationem,quam comminiscitur, & negatio in affirmatione reciprocaretur ac rediret: Vnum caput, caeteris omissis tantum hic proponam. Decimo septimo igitur capite, a se ex soluto & contingenti, contingens concludi in secunda figura: dic igitur, Nulta, Lois vigil L. Omnem Dominem contingit vi Lm. Nullum i itur hominem contingit I idem esse. Conuerte, O doctor, ex legibus tuis hanc complexionem,& tibi constare aude, tuaque superiora illa decreta defende : Converte inquam, quid erit ὶ Omnem hominem contingit lapidem esse : permistio necessarij δc co- tingentis in prima figura, inconstantiam hanc efficere non potest, cum est propositio contingens, ut praecipu

270쪽

tur decimo quinto capite: At essicit in secunda fguia, etiam si negata propositio, necessaria sit, assia mptio affirmata, ut praecipitur decimo octauo capite: ut,

Nullum lapidem loqui necesse est:

Omnem hominem loqui contingit. Nullum igitur hominem, se ιipidem contingit. Conuerte, idem concludes. Distinctiones pertinaci si cui de captiones videlicet non deerunt. Atqui Cham Ieontem aliquem mihi videre videor, in omnes col rum species s e mutantem. Distinctio percallida atque sophistica nobis opponitur: Non concludi contingens non necessarium , sed contingens quoddam consulum tanquam Dialectica, Cham eleontana necessario fit quae

sopiusticis dii tinctionum coloribus, sui studiosos fallat& decipiat. Verum fraudes & malitiae istae facessant:

Chamae eontem imitari desinamus: Tot colores enim, tam multiplices, tam varios aliquado deponamus: uno& naturali & vero,& Aristotelis principiis,experientiae& usui consentaneo contenti simus Tametsi enim Id quoque quod ventis animal tritur Cr ora, Protinus ast ita tetigit quoscunque coloresnattamen hoc idem animal nec rubrum, nec candidum colorem potest assimilare. Scholastici interpretes, & rerum usus imperiti, distinctionum multos colores poΩ sunt imitari: Contingens modo simpliciter, modo necessarium,modo inter utrunque cola sum. Necessarium ipsum modo absolut), modo aliqua conditione, modo ampliatum ad utrunque. At quamuis commutandiscoloribus tam sint admirabiles imperitis & ignorantibus , tamen simplicem illum naturalis lucis candorem,

splendentem solidae prudentiae ruborem imitari no pos sunt: nunquam his sophismatis Platonicum vel Hom ricum, imo extra hunc locum, nec Aristotelicum qui

quam accommodabunt e nunquam harum nugaru magi liram experientiam allegabunt. Sed de his nugis satis superque disputatum: concludamus syllogi uni ex necessariis puris fieri, ex cotingentibus puris non fieri:

SEARCH

MENU NAVIGATION