장음표시 사용
271쪽
ex necessario & soluto , solutum tantum concludi: expetiuistis reliquis inter se generibus nullum syllogismum fieri nisi sorte in prima figura ex contin ente de
necessario: caussamque tanti sopirismatis in cotingentibus puris,& cotingente & soluto ex contingentis vaga & incerta significatione deduci: & quia partium veritas sit temporibus inconsequens & disiuncta, nec alid matur eadem veritas, quae proposita fuerat, ideo complexionem disiunctam & inconsequentem elle : Elenchus enim hic omnino positus est, non eodem modo,
nec eodem rerum tempore. partium veritas attenditur,
nec idem tempus adsignificatur in propositione & aD sumptione : in contingenti x necessario, sophismatis
caussa lice non esim ecesse enim tempus omne comprehendit, in quod ideo contingens incidat. In hac autem nugatoria disceptatione, quis innumerabiles tenebras iam non videat 3 Tres figurae simplicium ex absolutis propositi s syllogismorum, permultas obscuri tatis caus- Las habuerunt:De necessariis, de contingentibus,de ne cessariis Sc absolutis, de necessariis x contingentibus, de contingentibus & absolutis, reperies, si singula complecti velis , quintuplo maiorem esse numerum tenebrarum: Nec tamen adhuc omnes tenebrae sunt,quibus
syllogismorum senesis, prima pars primi Analytici co- turbatur & inuoluitur. Capita adhuc sex superi lint, in quom primis duobus docetur, omnes syllogismos per tres figuras expositas fieri & concludi: & fals3 docetur: sunt enim ex propriis enuntiatis syllogismi, qui praescriptis legibus concludi in unaquaque figura non possunt. Sunt praeterea connexi duorum generum, sunt di Diuncti duorum item generum, quibus etiam hic Organicus author multo frequentius utitur, quam simpliciabus a se expositis. Sophismatis igitur huius errorem retexamus: syllogismus duobus modis fieri dicitur,oste-suῆ&ex hypothesi: vi illic pars utraque certa levera sit hic altera quanquam salsa aut incerta tamen pro vera certaque ponatur. Haec differentia ad sillogismi ne-R cessit
272쪽
cessitatem nil attinet: ex omnibus enim salsis syllogiamus esse potest , vi etiam postea dicetur Analytico secundo. Veritas laaec aut falsitas est propositionis vel assumptionis syllogismi nihil est: Ridicula igitur differetia est hic Iam docetur ad concludendum quaestionem, medio opus esse, quia sumeretur quod est in principio: Id veru in est, sed nugatorie repetitum. Additur id medium cum utraque parte quaestionis copulandum esse: quod verum est , sed inutiliter & nugatorie repetitum: Deinceps qudd omnis syllogismus tribus figuris expositis concludatur: contexitur autem his verbis demo stratio , Ergo necesse est aliquod sumere ad utrunque commune: Hoc autem contingit tripliciter: aut euim dede γ de ρ, dicentes: aut γ de utrisque, aut utraque de γ Hae autem sunt tres dictae figurae: Manifestum quoniam omnem syllogismu necesse est fieri per aliquam harum figurarum: non eadem ratio est, etsi per plura copuletur ad P, ' eadem enim erit figura & in pluribus.
Haec demonstratio obscura est,argumentum mutum M
si exprimatur, nihil problematis apodicticum. Sed quo facilius sophisma deprehendatur, syllogismum retex mus, qui hic inuolutus de confusus est: Si omne medium triplici figura dissonitur, Omnis oro: mussit aliqua trium figurarum:
Sed primum verum: Nam medium vel antecedit maius, sequitur minus , aut sequitur utrunque, aut antecedit utrunque:
Secundum igitur verum eo' om que Iusso simus triplicis
Hic inquam, syllogismus est connexus primi modi, quem tamen syllogismii esse nesciebat Aristoteles: imo quem syllogismum non esse eius ipsius syllogismi conmclusione conatur ostendere. Sed tamen syllogismi hu ius assumptio falsa est: nec enim medium semper uno trium horum modorum disponitur: nec enim syllogismus coniunctus vllam speciem triplicis huius coli rationis habet, sicuti Dialectica nostra abunde de la-
273쪽
ANIMA D. LI B. VII. rat: & hic ipse syllogismus, quo demonstratio praesensciscitur,demonstrationem ipsam refellere potuit: nulla enim trium figurarum continetur: quod in exemplo breuiore subtilius distingues: ut si quaeras, An Socrates est animal 3& mediu sumatur homo,& ita concludatur: Si Socrates est homo, est etiam animale Sed Socrates est homo: Socrates igitur est animal. Medium homo nec antecedit nec sequitur animat: nec enim ei subiicitur,nec attribuitur. Enimuero quod
multo magis admirere, syllogismi ipsius definitio polita initio libri huius conoexi syllogismi secundi cones
sione demonstratur Analytici secundi capite secundo, vi illic dicetur: Nec Aristoteles tantum exemplis conriunctorum syllogismorum sed praeceptis & regulis utitur, ut suo tempore constabit. Quamobrem S exemplum demonstrationis huius, & alia deinceps plurima, demonstrationem hanc ipsam valde vehemet)rque ref rehedunt & refellunt: Vanitas vero 3c imperitia schoasticorum interpretum & graecorum &lacinorum lite valde ridenda esst, ignorantium ab Aristotele multa eL se collecta de veteribus , non omnia iudicata Sc probata. Alij autem dicunt demonstrationem hanc ae solis simplicibus syllogismis intelligendam esse: de coniunctis nil Aristotelem cogitasse: Perinde ac si de animali-.bus solos homines nosset Aristoteles, iure Dossit assit- mare solos homines, animalia esse: & quod speciei v-nius proprium sit, de toto genere praedicare. Gloriari enim videtur hic Aristoteles sicut de tota Logica in epilogo organi) syllogismorum doctrinam a se inuentam & periectam esse: nullum esse syllogismum, nisi per
has figuras. At sal Q gloriatur nam multi praeterea sunt syllogismi, quibus etiam ipse frequenter utitur, ut iam dixi in his figuris nequaquam conclusi. Ergo qui sic excusant Aristotelem , simplicitatem summam demonstrant: losicum de ouaestione iudicium nullum demo strant. Alij vero paulo quidem subtiliores,qui viderunt.
274쪽
demonstrationem hanc sic excusari non posse, sed i men non minus irridendi. SIllogismos ostensi uos ab Aristotele dicunt appellati, qui categorici postea dicti sunt: & hypotheticos ab Aristotele dici, qui postea de- scripta sunt inconnexis &disiiunctis modis conclusi num: & de his ab Aristotele pauca dici, quia hypothetici per categoricos, id est ostensivos perficiantur. Athos magistros minima quaedam & simplex affectio fefellit: nec definitiones ottensui & hypothetici, c quiabus hic agitur, conferre potuerunt: Ostensivus ambas habet veras, ut capite tricesimo dicitur: hypotheticus ex hypothesi partem sumit incertam: imo falsam aliquando pro vera & certa , sicut in ipsa mox litera demonstrabitur: nec hypothesis totis Analyticis significat speciem collocationis diuersam, sed pactum, conditionem, propositum, suppositum, ut ita dicam: quod syllogismus ad impossibile planissime declarat,qui species appellatur hic h7pothetici syllogismi: Et tamen eodem dispositionis genere per tres simplices figuras,
sicut ostensuus,cocluditur: tum obscuristimo illo Geometriae exemplo quod quadrati diameter sit asymme- ted satis aperte docetur, hypotheseos nomine nullam sillogismi collocationem nouam significari. Mani sellissime vero capite decimo quarto secundi Analytici, . ubi tota differentia ostensui & hypothetici ampli is mEtractatur: & ut in omnibus figuris ostensivus, sic hypotheticus concludi dicitur. Nec certe syllogismus conti xus , hvpotheticus est appellandus: nil enim supponit, sed secundum connexionem & co secutionem asta at& constituit: nec quicquam paciscitur: meliusque propositio illa , id est connexa Si homo est. an
mal est appellatur a recentioribus o υελ ρ no λύολουθer, connexa & consequens, potius quam sene, rim. Qua obrem demonstratio ista non soluna obi curitate, sed faustate, vitiosa & reprehendenda est: nec omnis syllogismus tribus expositis figuris concludatur, nec iis omnis medij disponendi & collocandi via demonstraturi
275쪽
ta enim esset, omnem syllogismi doctrinam tribus illis
figuris contineri. Quare demonstratio haec tollatur: ex hac tamen temonstratione teneatur, quod verissimum certiis naumque est, unam quandam syllogismorum es.se doctrinam communem, generalem, uniuersalem,qua disputatio omnis concludatur: qua de propositionibus dubiis omnibus iudicatur: quae denique in alias minutiores aries non dissecatur: Hoc inquam, praeceptum catholicum teneatur,ouamuis in Analyticis libris, non omnis syllogismi concludendi doctrina doceatur: attamen quλcunque est, communem & generalem est e, quae subtilioribus artibus non exponatur: Et meminerimus ex Aristoteleae Logicae sententia, primo verEa nobis disputatum esse, quaestionum partitionem in Logica vanam esse, cum una esset & communis omnium logica doctrina. Reliquis quatuor capitibus , sex axiomata de tribus figuris nugatorie repetuntur: In omni
figura terminus est quidam affirmatus & uniuersalis: quod in solis simplicibus & communibus verum est, in propriis falsum est: ubi nihil est uniuersale. Demonstratio hic adhibetur per exemplum, quo quaestio nil
dem5stratur: Deinde ex Geometria petitur exemplum, obscuritate praeterea hic vitiosum, nec quicquam thesin concludens: Hoc praeceptum repetitur capite trice-smo quinto. Secundum est praeceptum uniuersale ex omnibus uniuersalibus: speciale & sic& aliter: quod item in coniunctis syllogismis falsum est:Tertium, at bo vel alterum propositum simile complexioni: Quarto omnis syllogismus per tres terminos conesud; tur.
Quod si plures sint, syllogismi sunt plures: aut frustra
sumpta erunt, nisi inductionis aut occultationis aut
eiusmodi cuiuspiam gratia . Quintum, est syllogismi duas propositiones esse principales, non plures: Alioqui si ad probationem vel exornationem partium aliquid adderetur, prossyllogismus esset, non syllogismi pars: Unde concluditur, omnis syllogismi terminos ues,proposiciones duas, conclusionem unam esse: eas-
276쪽
que partes esse necessarias & principales. sexto, Problema facile disputatu est,quod in pluribus figuris co cluditur : difficilius disputatu, quod in raucioribus figuris. At ista facilitas aut diis cultas oritur ex argumento, quod facile vel dissicile sit inuentu, non e syllosis mi specie & sorma: quae semel cognita, semper phlam est, nunquam inquirenda est. Talis ineptia och uo Topico tractatur : totaque illa sex capita nihil habent, nisi perissologiam inanem, & in organi logici liabiis perpetuam. Quamobrem siquis tot obscuritatum& tenebrarum, ad simplicium sullogismorum genesim obscurandam repertarum summam conficiat, nonne furoris simile videbitur, hominum laboribus tantopere id obrutum & obscuratum esse, quod patefactum fuisse & ill ultratum diuina quaedam gloria fuerit3 Aristotelis diligentiam & studium vehementer laudo Madmiror: Aristoteleorum interpretum simplicitatem Mimperitiam neque laudo, neque admiror. Aristoteles ut in physico opere, Physicorum, sic in logico quamuis non nominet, Logicorum veterum decreta omnia cotilegit , ut primo libro abunde docui: principia suae philosophiae propria posuit: materiam artis , formam artis definit,qua voluit artes & disciplinas institui. Interpretes omnia Aristotelis voIumina, velut Apollinis alicuius oracula susceperunt, nullo loco iudicium adhibu runt , an haec Aristotelis principiis conuenirent: an nalyticae artis ab Aristotele collectae talis esset materia, talis etiam esset serina, qualem Aristoteles in vera Sclegitima doctrina de arte tum materiam, tum formam este iubet. Cuiusnam itaque iudicii fuerit profiteri, expetientiam & analysim, artis & disciplinae cuiusuis p rentem esse, & tamen in explicandis artium decretis, ad experientiam & analysim nunquam respicere Z Leges analyseos interpretari, analysim tamen earum nutilam facere 3 principia clarissima tractare, & definitiones ex generibus differentiisque conficiendas docere, α tamen ad eas quas demonstrandum, infinitas ten bras
277쪽
oras temere congregatas no videre ὶ Obscuritatis caussae nonaginta suerunt ante figuras: in figuris, variorum propositorum mille octingentae: In sex postremis capitibus nescio quot item accumulatae, ut duo prope millia tenebrarum ad obscurandum simplicium sillogis. morum genesim coaceruata videantur. Quale tandem interpretum iudicium hoc esse credideris vitae & humanitatis gratia Logicam & facile doceri, & promptὁ isti conueniebat: At istis tenebris, Logicae scientia, Logicae usus perditur. Quamobrem Aristotelicum & Analyticum me fore initio professus sum, & hic rursus adhuc profiteor. Aristotelis vera principia, vera doctrina, analysis propositionis, sillogismi, methodi, nos
adhuc docuit syllogismos non es le perse&sua natura, sed harum tenebrarum nubibus obscuros: Tenebras igitur abigamus, lucem definitionum, partiti num , exemplorum reducamus: Aristotelica princiria de materia artis, de forma artis, item experientiam, sensim, analysim, usum sequamur: nec logi cum quicquam , nisi analiticum probemus: haec logicae facultatis anima est : denique ad usum vitae, veram& xtilem doctrinam ex Analytico primo excerpamus.
Tres sunt simplicium θ llogismorum species, neque t men hae omnino: De syllogismis enim, qui fiunt E propriis enuntiatis nihil praecipitur: Has igitur species excerpamus & illustremus.
pars sicunda. Genesis 6 llogismorum qualis esset in hoc Analytico retexuimus, inuentio secundo loco sequitur breuius comprehensa. Quatuor capita hic tantum sunt: Inuentio vero, sicuti diximus, praecedere debebat: prior enim
est natura: quaestio enim ad usum sillogisini primum ponitur,deinde quaeritur argumentum, id est medium, quod hic appellatur: postiemo medium, cum proble-
278쪽
mate certa ratione disponitur: Ergo praecedere debuerat inuentio med ij. Appellat vero magister hic media,
syllogismi principia,& facultatem faciendi syllogismi:
Argumentum siquidem , Irincipium est, ex quo faculDras & materia est syllogismi. Verumena mucro meminerimus & hic Aruerni montis illius, & in eo solis illo stris, unde arbores & campi tam clare cernebantur. In uentio explicatur qua tandem re clara & perspicua esse potuit Definitionibus,partitionibus, exemplis. Si definiretur inuentio, doctrina inueniendi argumenti, vel medij: argumentorum genera deinde , generumque
species explicarentur dei initionibus, exemplis: Quid hic horum actum est nihil, sed nubes interposita, suae spectantis oculos turbaret: hanc igitur nubem diuid mus & dissipemus. Quatuor igitur proximis capitibus, Logicae inuentionis loci quinque attinguntur, effecta, adiuncta,opposita,divisio, definitio: oppositorum quae
inrta Grai ετερα, contraria de diuersa seu repugnantia
dicuntur proximo capite & diuisionis locus omnino
reiicitur & damnatur: definitionis nomen attingitur tantum: locus e siectorum & adiunctorum, nomine Proprij & accidentis confunditur, totaque inuentionis r tio in antecedentium & consequentium locum tandem includitur: eaque inuentio primum communiter, deinde in singulis figuris proprie docetur: Partitio primo loco singularis adhibetur ad inueniendum. Monuimus in Porphyrio & Categoriis , quam ineptὰ inuentio Logica ad categoricum commentum relata esset: quamque inconstanter emet diuisa, ratione categorematis,
modo in partes sex, ut in Porphyrio in individuum, nus, speciem, di Terentiam, proprium, accidens: modo in decem,ut in Categoriis in substantiam,quantitatem, qualitatem, agere,pati, ubi, quando, situm esse, habere: Tertius hic demum locus est, quo diuiditur inuentio in partes tres eodem scholastico illo categorici sermonis commento: Omniu sane quae sunt, alia de nullo dicu tur, nisi secundum accidens, α alia de aliis dicuntur:
279쪽
sed de ipsis nulla nisi secundum opinionem, alia de a liis dicuntur, & de ipsis alia. Primi generis exemplum est, Cleon, Callias, Socrates, & singularia ac sensilia: tertij, homo, qui de socrate dicitur, cum etiam de homine animat: Secundi generis exemplum nullum p nitur: Categorias tamen opinor intelligi, & illa quae dicta sunt summa decem genera: singularia vero & summa relinquuntur: intermedia retinentur, quia serὰ r tiocinationes & considerationes sunt maxime de iis, ait magister. Haec bella & prima est & valde categoriaca inuentionis Logicae partitio:infimorum, mediorum, summotu Categoria quaedam hic spectata est: sic enim Porphyrius Categoriam instituit: quo ordine hiemagister existimat de summo, nisi secundum opinionem,& de infimo nisi per accidens, argumentum nunquam seia sumi: Frequentissime vero ex his quae sunt in medio: unde videlicet argumentum, medium in logicis libris nominatim alicui videatur: quod proprie dicitur alias ab Aristotele ratio, fides, probatio, argumentum. Verum huius inuentionis author labitur, tum quod nobis illum Categoriae ordinem proponit,unde argume ta sumamus: squanta enim illic esset inanitas, antea duximus tum quod Categoriae suae caput & pedes amputat, ventrem solum retinet: id est media sola ad disputandum relinquit, extrema tollit: Animus enim disserentis non peragrat inanes Categoriarum, ut antea docui, latebras, quae dialecticae inuentionis sere nihil habent, sed causias, facta, subiecta. ad neta , opposita, co arata, coniugata, partes, definitiones, testimonia considerat: quae genera argumentorum omnibus Categoriis A generaliora sunt, α modis omnibus ad disserendum clariora & promptiora. Quod autem ex infimo & supremo Categoriae loco putat hic author argu menta aut nonnunquam, aut raro sumi, tam salsum est,
quam qui diceret in sola prima figura syllogismos fieri, nullos in secunda vel tertia. Nam ut medium illud, i cum habet proprium in prima figura,sic summum in secunda,
280쪽
cunda, & infimum in tertia tenere potest, & frequenter solet:& tam ridiculum sit dicere e summo & infimo nullum argumentum sumi, quam qui diceret e partibus & toto argumenta nulla sumi. De principio aliquos dubitatio sit, monent Analitica, illustrandum & aia firmandum esse singularium partium inductione. Ergo iudicio tuo 5 Analytice magister, singularia illa, quae
tu reiicis, saepe argumenta erunt: quoniam iudicio tuo
frequens est inductio, quae syllogismo concludi potest, ut postea docebis: appellas in probandis figuris exposutionem : & ad syllogismos demonstrandum, tanquam principiu adhibes,qui exemplo rei familiaris efficitur: Vt, Socrates s substantia: Socrates est homo: Ergo quidam homo enubstantia. Tuo igitur iudicio singularia argumenta usum ha bebunt: quin Logicae quotidianus sere xsus est in singularibus & propriis exemplis,ut dixi. Quid vero substantia, & in Categoriis nouem summa reliqua genera roro argumenta erunt 3 An non ut ad tractandum genus, species singulares adhibentur, sic uniuersum genus ad
explicandum speciem solet adhiberi r Qualis enim est hic sillogismus Nulla substantia, est accidens:
Omne animal, est substantia: Nullum igitur animal, est accidens. An non est hic ad praescriptam legem syllogismus3 an non licet mille similes rationes ex summis illis generibus concludereὶ Quare primi capitis huius nobilis
haec ingressio, sophistica dupliciter & fallax est:& quod
inuentionem argumenti ad Categorias reuocat, quae dialecticae inuentionis nihil fere sunt,& quod docet a gumenta media eiusmodi esse. Ex his igitur categoricis mediis monemur deinceps definitiones, propria, consequentia, antecedentia, opposita quaerere: Definiatio autem & opposta, vera genera sunt argument rum : proprietas ex adiunctis rebus est,ut antea in Po