P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti ..

발행: 1556년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 철학

311쪽

P. RAMI, REGII

ELOQUENTIAE ET

PHILO so PHI AE PRO- fessoris, Animaduersionum Aristo telicarum Iber octauus, in fecundum An bticum, DE sΤLLOGIs Mo.

AD Carolum Lotharietum Cardinalem. T reliquae sunt Analytici secundi non

pauciores sere tenebrae : ad eas igitur eodem orationis cursu disputation Gque contendamus:videntur enim syl

logismi & iudicij quaedam hic etiam

praecepta coturbari. Verum magister idem,qui Analytico primo fuit, idem secundo rursus erit.Neque hic doctorem accuso,ut antea, quod necessaria multa praetermittat,sed quod omnino nihil exceptis pauculis analyseos vitiis dialecticu toto isto An lytico doceat:In hoc enim toto libro nullum dialactiscae artis praeceptum est: nihil quod inuentionem d ceat nihil quod iudicium adiuuet nihil denique ab e perientia & historia id est ab Aristotelis principiis prosectum & deductu. Itaque summas rerum duntaxat a tingam.

312쪽

A NI M A D. LIB VIII

1 stingam singula subtiliter non persequar ut ante ne in re vanissima refellenda ego ipse vanus esse videari Tres libri totius partes video: primam de potestates logisnorum, alteram de vitiis,tertiam de lamis argumentationum. Tametsi nulla eiusmodi partitio facta est 1 magistro: & graeci interpretes hic esse dicunt, Alexander reliquias primi libri, Philoponus materiam syllogi sint, cum species primo libro exposita esset. In prima parte declaratur sex potestates syllogismoru: prima quomodo plura cocludere liceat ex eo de syllogismo. Primo igitur capite prima exponitur per conuersione de cuius vanitate ia dictu est antea,quomodo per sumptionem sub medio & sub conclusione id est extremo minore plura concludamus. Hic vero sit operaepretium reputare,quantae tenebrae ex uno conuersionis c

mento natae sint: Conversionis doctrina obscura fuit,demonstratio tamen couersionis obscurior suit:Tot fiς Iarum in absolutis,necessariis,contingentibus,nece si riis de absolutis, necessariis & contingetibus,contingetibus& solutis per couetiiones demostratio quid obscuritatis de vanitatis no habuit3 At eade caligine totus sere rursus hie liber obruitur: conuersio cones ionis hic est primum : potestas autem reliqua plura concludendi, conuessionum simillima deliratio estpossumus ex eadem propositione aliud atque aliud amimere,pol- sumus ex eadem assumptione propositionem facere,nouamque assumptionem adhibere, ut nouum problema concludamus. Sit igitur syllogisinus unus, ex cuius αpropositione & assumptione nouis, utrobique asiupti

nibus additis hoc scilicet modo plura concludamus:

Omne vivens mouetur:

Omne animal viviri omne igitur animal mouetur.

ecundus syllogisinus I medio ductus:

Omme viuens moueturi.

Ommis homo viviri.

Omnis igitur iam mouetur. .

313쪽

3oo PETRI RAMI

Tertius a minore extremo dictus vel a conclusone aut conclusionis subiecto,quod idem est: vi

Omne animal visit: Omnis equus, animalen: Omnis igitur equus visit.

Hanc plura concludendi potestatem magister hie in syllogismo reperit: verum quam vanam quam a voris logicet artis praeceptis alienarimo ab artis ignorati ne profectam3 Conlideremus igitur haec:quae si diligetius sophistes hic cosiderasset, nunquam Prosecto tam temere in organum logicu collegisset: si cosiderasset,

quaerendum esse medium & inuentedum, inuetumque, cum problematis extremis certa compositionis & dispositionis lege disponendum,nunquam haec praeceptatam ridicula fecisset. In primo modo propositi syllogismi,argumentum & medium ex genere sumitur, per quod species similiter plures probari possinit. Syllogismi una& eadem dispositio est in omnibus propositis syllogismis. Qudd ergo plura concludatur, potestas syllogismi non est, non compositionis, non dispositionis, non figurae aut modi, sed arsumenti αgeneralis med ij,& ad res multas pertinentis. Deinde vero quAd in hoc praecepto longe stultius est problemma idem in tribus syllogismis non est sed quaestio alia atque alia ponitur concluditurque, totque sunt syllogismi, quot quaestiones: nec ex uno syllogismo, sed ex uno arsumento plures syllogi mi fiunt, ideoque prae ceptio ista inutilis & nugatoria: Cum enim hic aliud

atque aliud concludere statuo,eandem semper artem sequor,quaestionem mihi propono: nihil enim conci ditur,quod non quaeratur,& ponatur priuM. si non rei se saltem mente & cogitatione: Frustra enim res certa

314쪽

ANI M A D. LIB. VIII.

3zITollatur igitur haec vanitas, nec Aristoteli Platonico tribuatu ted sophistae captioso , cui merito captiones organi reliquς tribui possunt. Secunda potestas est ex

falsis,in omni figura concludendi: Quae potestas no est syllogismi: Syllogismus enim tantum noc profitetur, ut constante partium colunctionem copulationemque

instituat,& ex duobus concessis , tertij quod negabatur, consessionem exprimat: ad quam nihil pertinet, erane an falsae sint partes:secus ex falsis syllogisinus stulte institueretur: Porro syllogismi potestates innumerabiles simili deliratione colligi poterat,ex veris in omni figura cocludi, ex possibilibus, ex ipossibilibus,expuris, ex solutis,ex moralibus, ex physicis,ex bonis,ex malis. Sed quid ista ad syllogismi natura 3 Moneamus igitur syllogismi nihil hic esse,& totam ista potestatem tam leuem,tam inanem,quia nihil inuentionis, nihil dispositionis doceat a Dialectica tollendam. Atque hic

mathematicam aliquam imitationem suspicor inesse: Arithmetica suscipiunt,ut ex falsis eliciant verum: S

phistes hic noster simile quippiam in dialecticis si comminisceretur,se Mathematicum egregium fore credisdit. At quam non couenit in Dialectica quae mathematicis omnibus & natura & usu prior est tam aniliter fabulariὶ Sed de imitationibus mathematicis dictum ante iam est Scire autem vis,quado liceat ex salsis vorum concludere,repete asillogistos modos antea tam verbose descriptos: imo rectos potitis tantum recognosce & smplices & coniuctos:quaecunque enim coclusio ab eorum regulis discrepat,eisdem vestigiis licet verum ex fassis concludere.In hac tamen disputatione locus est insignis capite secudo, & diligenter ammadueriendus. Disputatum est antea captiose,& sophisma pro demonstratione conclusum, omnes syllogisinos

tribus expositis fisuris concludi. Qia' loco docui, nomodo exempla aliorum syllogismorum,his figuris nequaquam comprehesorum, sed etiam praecepta in O gano reperit, sectat enim connexi, inio etiam primi

l , delinitio

315쪽

ANIMA D. LIB. VIII. 3ο

positione altera,cocluditur reliqua: ut in hoc exemplo:

Omnis homo est rationatu: Omne ridenhen homo: Omne ridens est rationale. Circulo concluditur proposito: Omne ridens,est rationata. Omnis homo,Hi ridens: Omnis homo en rationalis. circulo concluditur assumptior Omne rationale,est homo: Omne ridens,Hi rationata. Omne ridens,esi homo.

Conuersol quae hic adhibetur, qu que dicitur ἡ co-

uersa attributione propositio, non eadem est illi, quae descripta est primo Analytico: generalis enim affirmatio conuertitur terminis & uniuersaliter: Appellatur autem a Philopono anastrophe,reuersio, ut Quintilianus interpretatur:& ita distinguitur, Differt autem reuersio a conuersone,quod conuerso quidem, utraque parte simul vera sit:reuerso non omnino. Hoc Phil poni placitum est: hoc reuersionem,illud couersonem dicere, cum tamen in hac trium capitum disputatione conuerti) verbum undecies usurpetur, reuerti) nusquam Qualia toto organo logico infinita commentaiunt interpretum. Monetur in organo, totam artem

logicam ab experientia & historia deducendam effer Res nominibus, quibus utitur populus, appellandas esse. Haec Platonis,haec Aristotelis,naec veterum philosophorum praecepta sunt. At interpretes hi, qui nobis hoc Organum collegerunt,uerissima illa dogmata dospiciunt,& commenta sua pro certis usus & obseruationis decretis temere in farciunt. Sed tamen hanc, si Iubet,circulationis doctrinam in tribus figuris talem cognouerimus,qualem uno exemplo proposui: quis fructus Zquis usus suerit 3 Nil inuetionis, nil dispositi cis eae longeque alius est circulus ille, qui in Posteri ribus, qui an argumentis omnibus est, x in omnibus authori-

316쪽

authoribus usitatus, cum ex caussis effecta, subiectis adiuncta,toto & genere partem dc speciem, definiti

ne definitum , contraue eodem modo in argumentis caeteris ex relato relatum suum vicissim concludimus:

nec syllogismi hic ulla est proprietas : Etenim principium & sons, circulationis huius conuerso est fallax dc vana: Sc ut ante diximus,c5mentitia: Sed &.circuli vanitas multo maior est omni conuersione: Hic enim co- uersa Sc reuersa propositio,etiam affirmata generalitet

conuertitur,ut dixHquod verum non potest esse, nisi in attributis proprijs : Tum vero pone qua ilionem , quae disserenti propolita esse debet, dc quae concludi debet: si factus erit syllogismus partibus omnibus veris &concessiis, nulla quaestio circulandae proptationi vel ansumptioni poterit esse: concessae enim sunt, dc pro veris positae: nec,nisi insanire voles,de re probata dc confessa disseras . Si ludicrum aliouem de ioculatorium ludum in Dialectica quaeramus,lit c figmenta sortasse inertem aliquem dc languidum delectarent: Verum in prudentiae dc sapientiae studijs , pro solidis 3c utilibus consilijs, inania commenta fingere, no est doctoris bene de discipulorum institutione sperantis: nullus usus est circuli, nec esse omnio potest ullus: Si enim, ut ide iteretur,

sh llogismus ille, unde circulus ille efficitur, concessus fuerit,& res ipset conces uulla quaestio reliqua est,quet concludi debeat:nec potest nisi de quaestione disputari: sn salsae sint prioris syllogismi partes, quid ex negatis effici denuo potest 3 Tollantur igitur tam ridiculae faulaciae simplicium ingeniorum, in quibus pro sapientia, stultitia summa traditur. Neque nobis nic Plato, aut Aristoteles aut Theophrastus, aut elegas philosophus vllus author appelletur: sophismata, qualia haec sunt, philosophis non attribuo. Sit scholasticus magister alia quis expers humanitatis dc usus, ut reuera est, harum nugarum inuentor . Quarta sillo sini potestas sequiatur , de opposita conuersione partium syllogisini: Necesse enim est conclusione conuersa, dc altera proposi-

317쪽

ANI M A D. LIB. VIII. 3 os

tione manente, tolli reliquam, ait magister: ut in hoc caemplo: Omnis homo est rationalis: Omne ridens,est homo: Omne ridens est rationale. Oppositio assumptionis concluditur: Omnis homo est rationalis: Nullum ridens,est ratio D. Nullam igitur ridens,est homo. Oppositio propositionis concluditur: Nullum ridens est rationati: Omne ridens,est homo: liquis igitur homo non est rationalis. Intereaque conuersionis huius duo genera fiunt: eontrarium, ut Omni,non omni, & alicui, nulli: aduersum,ut omni, nulli & alicui, non alicui: prostremoque exemplo aduersa nominantur ea,de quibus coua symbolicum doctorem disputauimus, quae subcotraria vocatur in scholis:quaeque cotrarium, cum simul esse ponsint,nihil habent,quia numero idem nihil affirmant Mnegant. Sed ad rem redeamus : Relata conuertuntur: propositio conuertituricontingens conuertitur: tandem partes syllogismi contrario & aduerso modo conuertuntur. Atqui vanitatis tantae principium requiramus: experientiam, historiam, sum, id est Ar illotelica principia in tribus hac de re vanissimis & verbosillimis capitibus re uiramus. usus non modo nullus est, sed esse

nullo modo potest: Nam si primo syllogismus veris Mconcessis parcibus concludatur, bella ista potellas lon- rogredi non potest nec enim opposta conceden- parte aliqua dubius aut falsus est, non concludetur. Hic Logicae & doctorem & discipulum attentum vehementer esse cupio:Multa de organo Logico relicio, non quia eorum usus nullus inueniatur, sed omnino quia nullus inueniri, imo ne fingi quidem possit. Ergo ad experientiam x historiam, parentem Logicae artis redeamus: Experientia nugas istas non peperit,hi-

318쪽

storia non aluit:tollantur igitur: nihil est hie inuenti nisi nihil dispositionis,nihil igitur Logicae. Quinta potestas syllogismi per impossibile, quando contradictio coclusionis ponitur. Sc assumitur alia propositio, ait magister: Contradictio autem hic pro contradictorio sumiturrid est, ut exemplis huius capitis ostenditur, progeneraliter aut specialiter opposito:xt si fuerit cones sus hic syllogismus, Omne amniat est substantia: Omnis homo est animae: Omnis igitur nomo est substantia. Absurdus & insulsus quispiam conclusionem negete contradictio postulabitur, & propositionum altera si metur , & contradictio reliquae propositionis cones

detur . ut,

liquis homo eqsubstantia:

Omnis homo est animes: ciquod igitur animal est sius stantia. At ignoratio Logicae artis in his capitibus mera est: nulla est via inueniendi medij, nulla regula est disponendi: Logicae omnino nihil est. Per impossibile sesquenter ratiocinantur homines & arsumentantur, sed ista definitione,& tot capitum doctrina, ad eam disputationem nihil adiuuatur nec ad impossibile deductio. syllogismum antea factum esse perpetuo requirit: sed liquis sententiam aliquam dicit, nec tamen approbet, contradictionem postulat,cum propositione alia indubitata, unde aliquid impossibile vel absurdum concludit,ut aduersarius ad id confitendum cogatur,quod a tea negauerat:Tales enim mathematicet sunt deducti nes ad impossibile. Iam vero si quis tam demens sit,

qui conclusi & iam facti syllogismi perspicui x consi

iis conclusionem neget, quomodo posterioris per i possibile consecti conclusionem etiam non negabit Quamobrem deductionem ad impossibile in ulu Iosiaco positam esse confiteor, sed eius artem hic ullam esse pernego: Cum ceperis contradictionem conclusionis,

alia

319쪽

alia tibi propositio inquirenda est,& ex inuentionis locis eruenda. deinde syllogismi lege & modo disponenda. At inuetionis nullus locus hic exponitur, nulla syllogismi lex noua declaratur: valdeque ridiculum est di- .scrimen deductionis & ostensionis verbosissime decimo quarto capite disputatum,quod syllogismus osten- suus, duas veras & concessas propositiones habeat,ad impostibile duntaxat unam:quasi ad syllogismi constatiam quicquam attineat, veras aut falsas partes esse, Min tota trium figuraru genesi unum praeceptum ab Analytico magistro positum fuerit, ut propositio vera effetaut falsa: demonstratum non sit,ex omnibus falsis syllogismum in omni figura fieri Deinde differentia altera ponitur,quod ad impossibile syllogismus habeat coclusionem certam,& ante concestam:ostensivus autem

non habeatiquod secudum iam falsum esse docui, quia non semper syllogismum factum esse oportuit , ut ad impostibile deduceretur:& s maximὰ verum sit,iamen ad logicae vel inuentionis,vel copositionis, vel resolutionis artem nil attinet. Quare bella illa syllogismi potestas E Logicis expellatur . Sexta & postrema syllogismi potestas superest, e contrariis sillogismum face

re: ut,

Nulla scientia est bona: Omnis scientia est bona: Nulla igitur scientia,est sicientia. Qivilis syllogismus in prima figura nullus esse potest:

in secunda & tertia potessi Haec trium capitum ae hac potestate doctrina est atque interea oppositionis & corradictionis genera describuntur accuratius : quaquam a symbolico authore descripta sint: Locus igitur cognoscendus. Dico autem contrarias propositiones, esse secundu dictionem quatuor,ut omni nulli: & omni, non omni: δc alicui,nulli: & alicui,n5 alicui: Secundu autem veritatem tres:alicui enim, & non alicui,seeundum di-Etionem opponuntur tantum. Hic locus errorem sch

Iasticum, de quo in symbolico authote disserui, mani-

320쪽

3os PETRI RAMI

seste conuincit, Sc subcontrarias, quet vulgd dicuntur in

scholis,oppositione nullam habere: nec reuera,sed solo nomine oppositionem hic esse ut homo pictus,lecunda nomen, non secundum essentiam homo dicitur: sic, liquis homo ambulari liquis homo non ambulat.

Secundu dictionem est oppositio, ait hic magister,

non secundum veritate. Itaque subcontraria ista oppositionis species,quae vulgo appellatur, tollatur e generibus oppositionis,nec in Logica doceatur. Harum vero secundu veritatem oppositarum propositionudico alias quidem aduersas, quae sunt uniuertales, omni & nulli inesse. ut omnem scientiam esse bonam nullam esse bonam: alias vero contrarias. Duo ergo in propositione

comuni genera oppositionis haec statuuntur,aduersum& cotrarium, ut Analytici primi capite quinto: imis vetotis Analy ticis modo dicetur,quod a symbolico autho-re vocatur antiphaticu, quodque vulgus in scholis ae-pellat contradictoriu: Antiphasis vero genus est infinitis toto opere Analytico locis: species vero , aduersum& cotrarium: sed cottarium, ut in categorico & symbolico doctore, sic etiam in Analyticis aliquando genus est, ut in capite de quo nunc agimus, oppostae pro positiones diuiduntur in aduersas & cotrarias. Sed haec sitis: ad syllogismum e cotrariis Iropositionibus redeamus: expetientia, historiam, Aristotelica denique primcipia requiramus. Interpretes quidam hilogismu nullum hic esse distulati appellatur tamen a magistro syllogismus,& in figura & modo concluditur:& ratio est,

in qua quibusda positis, aliquid diuersum ab iis sequitur,ad quod illa posita sunt. Est igitur ex Organi definitione syllogismus: At experientia & usum hic requiro:Quis Homerus, uis Demosthenes,quis Plato, quis

extra nugas istas Aristoteles sic argumetatus estὶ Quorum exemplorum obseruatione hoc praeceptum deductum est 3 quis erit hic denique trium capitum fructus x bi doctrina haec exercebit 'In sophismatis, ait magi

SEARCH

MENU NAVIGATION