P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti ..

발행: 1556년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 철학

321쪽

stetisse enim ait: Illarum vero etiam, quod in captionibus nihil prohibet fieri hypothesis co tradictionem : tsi est par, no esse par. Hoc extremo capite magister docet ex duobus syllogismis duas oppositas conclusiones

effici posse,ut altera concludatur,numerum esse parem, altera concludatur esse imparem: vel proponenda antiphasis:vt, Omnis fientia est opinio er non opinio: Tu assumeneu, Medicina egscientia: ut scilicet concludatur, Medicina igitur est opinio er non opinio. Exemplum graecum nonnihil turbatum est: haec tamen est magistri doctrina,syllogismum e cotrariis ponse fieri in sophisticis captionibus,duobus modis: primu ex duorum syllogismorum duabus coclusionibus: Deinde si proponatur in θ llogismo generalis aliqua antiphasis, unde specialis videlicet con ludetur: At doctrina trium de syllogismo e contrariis capitum, his collusionibus non conuenit:sic enim liceret in prima figura E cotrariis syllogismum concludere,contra quam a magistro praeceptum est. At etiam in secundo modo antiphasis ista propositionum non fuerit, sed terminorum, quae non duas propositiones oppositas hic efficit, sed

unius tantu propositionis categorema:&in secudo m do fuerit minus absurdum propositionis, quam coplexionis antiphasim costeri. Imo vero tam absurdum, ut in hominis iudicium tam absurda cogitatio cadere posse non videatur. Quamobrem doctor noster in hac uniuersa syllogismorii potestate, declarat se prorsus ignorare inuentionis & dispositionis,id est totius Dialecticae potestatem. Agite enim,medicus existat,qui noua de inaudita nobis herbarum genera somniando conceperit:quae quo terrae loco, qua caeli regione nascantur, nesciat: quos usus,quas commoditates habeant, ignoret: imo vero quales gigni nulla ratione possint: attame n bis illa venditare, α velut singularia quaedam medicinae mysteria commemorare ac praedicare audeat: nun

322쪽

At hic argutus sophistes, qualis tandem non corpo is, sed ingenij medicus videbitur3 Dicat enim, quibus in oratorum & poetarum campis, quorum philosophoruin siluis steriles istae syllogismorum auenae gignuntur: ad quos humanae vitae morbos propulsandos, ad quam

mentis sanitatem tuendam adhibeantur: obmutescet opinor,hoc loco, neque enim proserre ullum exempluHomericum aut Platonicum: imis vero ne Choerileum quidem ullum testimonium poterit: nulla pars cosuetudinis humanae tam turpiter unquam delirabit ut istis medicamentis egeat. Errare & labi dico magistru hune analy ticum: errons & lapsus sui iudicem magistrum ipsum appello. Experientiam Sc historiam,omni u artium parentem esse dicit: At inquam, experientia & historia istas potestatum syllogisticarum nugas no peperit: ars igitur earum no est, sed artis inscitia & ignorantia. .

Expositae sunt adhuc septendecim capitibus, syllogismi

potestates,vel reliquiae,vel materia: quo enim nomine

tanta vanitas esset appellada, ne ipsi quidem interpretes inter se consentire potuerunt: quae proximis quinque capitibus praecipiuntur,de syllogismi vitiis ad analysim reserenda sunt,ad quam etiam errores eiusmodi antea relati sunt: Omnia siquidem disputationis vitia,

in analyseos considerationem cadunt. Est vero miranda in his perissologia: quae enim vitia de petitione principh N5 propter hoc accidere falsum, de falsa ratione,

catasyllogismo,elencho, fallacia secundum opinionem dicuntur eadem rursus in Posterioribus,Topicis, Elenchis repetuntur: tam verὁ insulse temerὁque huc aggregantur, ut nusquam inter interpretes dissensio De maior,quid hic organicus author sibi voluerit. Decimum igitur octauum est caput de vitio omnium,

quae iii Dialectica sunt x Logica, maximum.& maximδLogici Organi praeceptis damnatum de petitione eius,

quod in principio est id est cum quaestione ipsa de qua agitur,& quae est in principio, & quae primum ponitur non probamus,sed sine probatione,quas gratis coces nobis

323쪽

nobis & credi petimus: Mathematica autem dictio Ille est: sic enim Euclides numeros appellat, quia principio, item qui in principio, cum propositos numeros stagnificare vult.Ergo ut terminus, syllogismus, mediu, fi-ura, analysis, genesis , sic quod est in principio, a Ma-iematicis profectu est. Et petere propositu, modo discitur petere, quod erat in principio: iniod obscuritatis

summum est vitium:in quo refelledo, dc de Logicis a tibus expellendo,tantopere laboramus.quotquot enim obscuritatum myriadas notauimus, tot eius , quod in principio est, petitiones x postulationes notauimus. Quare vitii huius descriptionem videamus: quot m dis fiat animaduertamus:& tam odiosum, tamque verae Logicae infestum vitium fugiamus: in hac tamen doctrina analyticam virtutem contrariam cosderemus,Mqua perspicuὸ de obscuritate magister hie philosoph tur,attendamus: Quod in principio est,petere & sumere,est ut summatim dicam in propositum non demostrare. Hςc definitio magna est & lata:& quicquid est in in

uentione aut dispositione vitiosum,complectitur : Demonstratur perspicue res & docetur uniuersae inuenti

nis de dispositionis virtute : demonstratur obscure uniuersae de inuentionis & dispositionis vitio. Haec definitio nimis ampla est: De obscuritate loqui vult hic magister, tanquam de uno speciali vitio non omnia complecti cogitat. hoc superuacuu in definitione. Hoc vero multis modis accidit:Etenim omnino syllogismus non efficitur,ec si per ignotiora aut similiter ignota,& si per posteriora,quod est prius:demostratio enim fit ex probabilioribus x prioribus. Partitio quatuor membrorutile est, ut interpretes aiuntiaut certe trium, ut secundu& tertium una coprehendantur. At certὰ unicum protium est,reliqua superuacua. Si syllogismi nomine sylgismus plenus & omnibus partibus absolutus in teu

ligitur,quid potest hoc praecepto stultius esse, cum aurea illa analyseos regula monuerit, partes syllogisini

modo has,modo illas frequentet deesse nec syllogismuv iiij tame a

324쪽

tamen iccirco reprehendendu esseὶ Si nomine illo intera

ligatur ququis argumetatio,ex cuius antecedente consequens non concludatur, omnes hic rursus & inuentionis & dispositionis culpae inesse poterunt, quae comclusione impediant: atque hoc prςcepto nihil hic exponetur.Ergo qui problema non concludit, pollulat quisdem & petat,quod erat in principio. Sed hoc praecipere, specie erroris huius no est exponere, sed genus propositum repetere:& idem sit non demonstrare & non e cludere : Secundum & tertium, huius prccepti propria sunt:& obscura disputatio est, quae ignota,vel ignotior problemate: sed e duobus, unicum est ignotius, ista tillimum etiam ignotum est. Denique cum nihil vides, quanta caligo sit, ad videndum, nihil interest: sic ado, Icuritatem mentis & caecitatem, cum nihil intelligitur, nihil probatur,id sit ignotius, ignoti stimum,nil interest:

hoc uno tenetur obscurum,quia i4notum. Quartum no conuenit:potest enim quod natura aut tempore polterius sit tame aliquando clarius esse: sic ex effectis caussae, adiunctis subiecta, specie genus aliquando probatur. Denique petere problema & quod erat initio positum,est cum problema sit obscurum,rationem ad illud probandum, obscuram proponere qualis est ista petiti principij doctrina, quae ignoranti discipulo tam obscura est,quam quid sit illud ipsum, petere quod est in principio Tam tenebricosus & obscurus est analyticus magister, ut non solum cum de caeteris rebus, sed etiam csim de obscuritate ipsa praecipit, no possit non obscurὸ praeeipere,& seipsum sua lege non clamnare. Ad has obscuritatis caussas aggregat magister conclusionem ex iis uae conuertutur. At inquam,demostrationes Aristotelingulares & eximiae e conuersionibus deduc utur, quia ex caussa, quae propria, quaeque ideo conuertitur. Ergo clarissima lumen, doctoris huius iudicio caligo suerit. Hic interpretes ad hunc errorem excusandi m valdE

sunt occupati: Postrem 5 eetitio principij, id est probismatis de quaestionis,alia sit demonstrativa secundu veritatem.

325쪽

ANIMA D. LIB. VIII.

deductum est. Quamobrem cum organi copositor tam obscurus esse statueret,ut interpretes aiunt, saltem nobis caussas obscuritatis perspicue declaras let, unde ipsum tam obscurum esse cognosceremus. Certe svi ad

analysim hic aliquid referamus) qui obscurὸ disserit Miame sibi credi vult,petit & postulat ipsum propositum ripsum primum,ipsum denique disputationis principiunbi concedi de credi:quod omnibus inuentionis & dispositionis vitiis effici potest: tametsi potest ab iis etiam separari, potestque aliquid non demonstrari, quanuis obscuritas nulla sit,ex manifeste falsis videlicet. Meminerimus igitur in examinando opere & retexendo, videndu esse maximὸ,ne quid sit obscuru id enim sophis. ma summu est, summae quippe docendi laudi & virtuti, id est perspicuitati oppositum. Propositum organi Logici I quod in principio positu est, quid sit Logica: At

videmus quanta obscuritate per Categoremata, Cat gorias,Interpretatione, Analytica Topica,Elenchos, id explicetur. Obscuritas ab Organi copositore vituperatur & danatur: veru iudicium laudo. Obscuritas quod ipse tamen non credo sed ut interpretes organi profitentur,etiam de industria a doctore affectatur: hoc ego non laudo: sed quia de industria magister obscurus, id est,in docendo vitiosus esse voluit, tantδ magis accuso vitupero: Non enim qui prudens & sciens peccat,e cusandus, sed eo magis arguendus. Meminerimus igitur in exemplis examinandis & retexendis, videre nequid sit obscurum , & ne quando problema postilletur: quod idem rursus in Topicis & Elenchis inaniter repetetur.Secundum vitium est, non propter hoc accidere salsum: ut si tortuosum hoc sophisma contexatur, Omnis Husa est animae: omne ani d eli equus: Omnis homo ili animes: Omnis igitur homo essequar.

326쪽

et sophismatis caussa, dicatur esse propositio primat

viiij nutus exemplum erit:non enim propter eam fausum accidit, sed propter secundam: Omne animal est equus modi duo viiij huius describunturiat genus ipsum clarius est: Appellatur, inquit hic magister, hoc vitium in Topicis,Non caussam ut caussam ponere:quod v trunque sic adhibitum, Logicae analaseos praecipuum praeceptum nullum est. Fuerit autem,li ad caussae locum reserat ,quod aliquado pro caussis,factis,dissentaneis ponantur, quq talia non sint:& analyseos consideratio propria haec est,& ad inuentionis locum de caussis pertinet. Est autem interea hoc loco notadum,citari e Topicis, quod in Topicis hodie non legitur,sed Elenchis. Interpretes hic solicitos esse scio, sed ab ignaris, experientiae & vsus vanas distinctiones & captiones no audio retinere quoquo modo conceptam de organo lice absono x absurdo, tamen Orsano suo opinionem v lunt. nec vident,vel ex historia Laerti j, vel conuersione

Ciceronis,Topicos Aristotelis libros,cum Topicis Organi non conuenire. Atque hic compositor, qui sic OG anum composuit, ad analysim no tantum vitia adhuc escripta, sed quae deinceps in Analyticis,Topicis, Electis describenrur,siquid tame Logicum usum adiuuet, aggregare debuit:ad eam enim propriE pertinet in examinandis exemplis, no sollim virtutis, sed viiij meminisse. Ad analysim igitur,obscuritatem referamus: item

non caussam ut caussam . . Vicesimo capite de falsa r

tione,de crypsi,id est occultatione, de Elencho dicitur et falsa ratio, ii utraque syllogismi propositio , aut altera salsa sit. Hoc omnino Logicae praeceptu praecipuu nihil est: falsa propositio ex argumetis singulis essicitur,si nocaussae v t caussae,non facta ut facta, no subiecta vi su tecta, non definitio ut definitio caeteraque similiter falsa pro veris assumantur. Illud speciale falsi praeceptum erat, generale autem hoc nihil adiuuat: De hac autem vanitate in Topicis rursus erit & Elenchis, ut periss

logia perspiciatur. Secundo loco dς cups, occultati

327쪽

ANI M A D. LI B VIII.

uertamur & succumbamus, quando conclusone di Dsmulata argumentum interrogatur , prouidendum ne

bis idem concedatur: illud enim bis dictum, medium& argumentum est,unde componitur sillogismus: C tra cum ipsi aggredimur, & contra disserimus, imprimis conclusiones non proponantur, sed dum necessariae propositiones conficiantur , obscure & occulte lareant: tum longinqua interrogentur:ordo partium conturbetur. Haec de crypsi ad analysim obscuritatis pertinet,& ad methodu prudentiae, magnum sum habent, aliquando occasione aliqua necessarium, sicuti Dies

ctica nostra docet. Sed eadem de re dictium & aliquid tea est Analytici primi capite vicesmo quinto, &rursus multo pluribus postea in Topicis agetur: Cryps m igitur ad analysim nostrae Dialecticae resero, &ad prudentiae methodum aggrego. Postrem3 definitur Elenchus, syllogismus antiphaseos: quo nomine, ut antea dixi, fgnincatur in Analyticis frequenter oppositio quaevis propositionum seu generalis seu speci lis. Sed praeceptum hoc & falsum & inutile: nec enim syllogismum plenum esse neeesse est,ut aliquid resesi turmec per solam antipham, sed argumentis omnibus refutamus: hic Logicum nihil est. Vicesimum primum caput est de opinionis errore & fallacia: quod praeceptum prolixE ,sed inepte traditur. quasi non omnis error & fallacia sit opinionis, & hoc praecipere, sit Logicae discipulum quicquam adiuuare. Est autem inister exempla capitis, huius soluta Menonis dubitatio,

Inuentionem nullam esse, quia si nescimus, etiam inuentum non agnoscemus : si vero scimus, frustra quaerimus . Scimus est magister , generali scientia, Ipeciali nescimus': scientia generali , specialia eo

templamur : singulari verὁ & propria nescimus , Zetanquam agendo:Nam scire,uibus modis dicitur, aut

enim scientia generali,aut speciali, aut actu & opere.

328쪽

Itaque fieri potest,ut generali scientia aliquid sciamus,

quod opere, exemplo, aut experientia nesciamus: Scientia Logica,quq cognita adhuc est nostris hominibus, scientia generali,& ea qualicunque cognita est: usu ve- Io & opere prorsus ignorata. Atque in hoc capite licet utile nihil st,potest tamen hoc exemplum summae vu-litatis nos admonere: Cuius gratia tantos labores, Miam diuturnos sustineo, ut Logicae artis usum nostris scholis afferam:persuadeamque . quanuis omnia praecepta sciant totam vitam disputata, memoria teneant, ob id tamen nisi sese in analysi & genesi exerceant, pere ad quod ars refertur rerum ignaros & imperitos esse. Vicesimum secundum caput est de conuersione

terminorum: uando vero conuertuntur extrema,ne

cesse est medium cum ambobus conuerti: ut in sillo

Omne rationale, fidens: Omnis homo rationis Aromnis homo,ridens: - 14 Quia homo & ridens conuertuntur vicissim, m dium rationale cum utroque conuertetur, & hac conuersionis permutatione, syllogismi partes ex alijs aliae

concludentur: Vt, Omnis homo est rationalis: Omne ridens est homo: Omne ridens est rationale. Per conuersionem conclusa est maior propositio,&eonuersa sic potest minor conuerti: Omne ridens, i homo: ilo iOmne rationale est ridensi ci Omne rationale, est homo.

Per eonuersionem conclusa est minor propositior quae subtilitas,superiorum potestatum vanitati par est inuentionis nihil est,nihil est dispositionis: imo ne potest quidem: Rerum est ea societas & communio, quae sine syllogismo perinde conuertitur & iudicatur:Nulla species argumenti noua est: nulla regula sillogismi

noua

329쪽

ANI M A D. LIB. VIII. 3ir

noua est: res etiam mathematicis proportionibus sic inuoluitnr, ut totis Analyticis, assectationis mathematicae vanitas masis aliena nulla fuerit. Ex hoc capite nihil ad propositam Dialecticam referre possumus. Meminisse vero possamus,quanta quamque horribilis duobus totis his Analyticis caligo ex uno conuersi nis commento nata sit: conuersionum quaedam vera de naturalis est, ut antea monui: qualis est terminorum relatorum, Sc in rebus,quae sunt inter se propriae, ut definitio,delinitum proprium, adiunctum, & proprij adiuncti subiectum : qualis item est secundum opponti nem in contingentibus propositionibus: In eaque conuersio valet ex communione rerum & consecutioiae, non consecutio ex conuersione. Conuersio aliquando

significat oppositionem: quo serὸ sensu sunt illae dissimilitudines,Non vivo ut edam, sed edo ut uiuam. Quet omnia laudo & probo, & eorum parentem expetientiam agnosco. De quibus singulis suo loco separatim praecipiendum est, in adiunctis propriis , in relatis, iacontradicentibus,in comparatis, definitione,quia haec conuersio illis adiuditur. Pricipuum vero de omnibus nullum in Logica praeceptum debet esse: conuersio a tem illa propositionum initio posita cum tota commetitia & sophistica est, tum maxima & praecipua confutaonis uniuersae caussa. Sed reliqua videamus: Sex capita supersunt de tribus nouis argumetationis sormis,quas magister putat de inductione. exemplo,enthymemate. Vicesimum igitur tertiu caput est de inductione: Quid vero sit inductio perobscurε declaratur: nec ab intem

pretibus intelligitur,quomodo syllogismus per mediueocludat maius extremum de minore: inductio maius de medio per minus: ut, Expers choler est lingaeuum: Homo,equus,mulus,est expers cholerae: Homo igitur,equur,mulas,esi longaeuus. si igitur conuertatur minus, & non superet medium, necesse maius extremum medio per inductionem esse:

330쪽

esse: sic videlicet:

Homo,equus, mulas,est longaeuus: Omne expers choler est homo,equus,mulus: Omne igitur expers cholerae, longarui .

Hic interpretes valdὸ impediuntur, secus tamen expediri non possint. Proponam aliud exemplum, quo facilius res agnoscatur:Problema sit,an homo & bestia Ientiant:medium,sit animal sillogismus ita fiat: Omne animal sentiri.

Homo bestiaque,animal hHomo igitur bestiaque sentit. Syllogismus est: Ad doctoris huius legem problema mutetur,& sit,an animal sentit: medium sit paribbus homo bestiaque: inductio eriti Homo bestiaque flentin

nimis homo est aut bestiare, nimal igitur hentit. Hoc magister ipse voluit dicere:& syllogismum ab inductione ita distinguere, quasi syllogismus ex toto

partes, inductio ex omnibus Dartibus totum concluderet: Inductio esset nobis quidem euidentior, sylloginmus autem natura notior. Discriminis huius pars non falsa est: Inductio enim proprie, est partium enumeratio ad totum concludendum : tametsi aliquando etiam

multorum vel similium vel dissimilium enumeratio ad simile vel dissimile concludendum: eaque sensibus euidentior: Sillogismus autem a toto Procedens, ad partem natur id est menti, ut interpretibus placeton Nonpars no vera syllogismus enim ex tali medio,quod maius sit minore extremo,non semper essicitur imo in aliqua figura contra medium pars est aliquando mianoris extremi, ut in tertia: nec ad syllogismi naturam Interest,quo argumento c5esudatur: Syllogismus enim lex di Ipositionis est & regula: Inductio,estinuentionis& argumenti nomen: nec verὰ dicitur primae & immediatae propositionismec enim partium inductione d inrat colligitur totum, sed ex toto pars etiam demo stratu

SEARCH

MENU NAVIGATION