P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti ..

발행: 1556년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 철학

331쪽

ANI M A D. LIB. VIII. 3Τ'

stratur. Platonicae vel Aristotelicae experientiae hic nullum documentum est. scholasticet inertiae somnium est, de categorico aliquo medio, quia in Categoria,paries infinitae sunt non mediae. Hic videlicet sons est infinitet caliginis, de qua tam saepe iam dixi: Categoremata, Categoriae, & tam multa logicae inuentionis impediamenta ab uno categorematis commento orta sunt: At

disputationis humanae & naturalis, experientia dc historia tale nihil docuit. In naturali usu media haec non

appellantur,sed ratio, probatio, fides appellantur, ut in Porphyrio de Rhetoricis Aristotelis docui: imo sui locus in hoc capite loquitur) quaecunque fides Sc probatio, dc secundum quamcunque fuerit artem, nunc discendum fuerit. Hic quodvis argumenti, imo etiam a gumentationis genus,fides appellatur. Atque hic quavis argumetationis nomine inductio tractetur, tamen inductionis locum, ut veritas requirit, faciemus, 3c ad Dialecticam nostram referemus: Antea malitiose dc imperite damnatus est diuisionis locus: in partium imductione dc enumeratione approbatur Zc laudatur. Hunc igitur fructum ex Analytici doctoris inconstan- . tia & inscitia feremus. Vicesimo quarto capite de exemplo agitur: Exemplum est, quado medio extremum inesse monstratur, per simile tertio. Oportet vero etiamedium tertio,& primum simili notius esse:xt, Belgare cum finitimis, milum: Bellum Thebanum contra Phocenses:

O theniensis contra Thebanos bellare id ipsum est: Malum igitur. Haec doctrina, hoc doctrinae exemplum est, unde agnoscimus, exemplum, esse propositionis maioris ap- Irobationem,quae propositionis minoris aliquid simile

abeat: exemptun, argumenti non argumentationis

speciem esse: neque hic ullam disponendi argumenti quod argumentationis tamen proprium est speciem proponi. fallique yeheincteriqui exemplum, argumentationis

332쪽

32o PETRI RAMI

tationis speciem saciunt: Denique magister hic exemplum, probationem partis ex parte esse concludit, unde syllogismus copuletur: ebque ab inductione differre, quod hoc ex omnibus indiuiduis concludat totum,neque syllogismum copulet. Discrimen est ineptum: potest enim inductio ad partem syllogismi probandum adhiberi, ut exeplum: nec exemplum semper ex simili sumitur, sed aliquando ex dissimili: ut Camillus Rempublicam rei tituit, Caesar oppressit: Aliquando ex specie: ut, Tyrannorum exitus miserabiles, sicut Dionysij, Neronis. Nec omnino exemplum,argumeti genus est. sed ex omnibus fere locis sumi potest: neque syllogio mum esse necesse est, sicuti magi iter hic docet,ut sit exemplum. Atque in extremo capite, inductio & exemptu a syllogismo ex positis differetijs fatue distinguu-tur,quod syllogismus a toto ad partes, inductio a pa

tibus ad totu: exemplum a parte procedat ad partem. Ex hoc verδ capite, exempli usum ad Dialecticam n stram referemus. Vicesimo quinto capite de deductione,cum propositio certa quidem sit, sed assumptio incerta quidem, similiter tamen probabilis atque ipsa

complexio: Vt,

Scientia potest doceri: Iusticia ,scientia: Iusticia potest doceri. Haec definitio hoc exemplum nil definit, nil ostendit : suspicor vero aliquid hic de usu inductionis & e

empli fuisse, quae ad prosillogismos & dubias syllogis.

mi partes confirmandum assumerentur, quod de inductione dictu est Analytici primi capite vicesimo quinto,& de exemplo, capite vicesimo quarto huius:& hae dubiarum partium approbationem, inductionem dici: quo nomine tamen prius ad impossibile syllogismus dictus est. Hinc nihil ad Dialecticam nostram referre positamus. Vicesimum sextum caput est de instantia: Instantia autem, est propositio propositioni contraria:

Ridiculum est item hic propositionis & iustatiae discri-

333쪽

ANIMA D. LI B. VIII. 31i

men,qudd illa sit uniuersalis haec specialis:& quod instantia non in omni sit figura: utraque enim & uniuersalis & specialis, & in omni pariter figura: instantia ad antiphanin propriὸ redigitur, tametsi potest etiam ὁ cς-teris dissentaneis resisti deinde instantia informata potest omnibus argumetis approbari. Sed de n statia rursus in Topicis agetur. Capite vicesimo septimo definitur ex commento aliquo scholastico, nulla prorsus ad institutum ratione, sed definitur verisimile, propositio probabilis. deinde signum, definitur propositio demonstrativa,aut necessaria & probabilis. Commentum hoc est, nihil ex usu parente deductum. Postremo definitur enthymema, syllogismus imperfectus ex verisimilibus aut signis. syllogismusparte aliqua imperfectus, nominetur si lubet) enthymema, non recuso et tametsi θυ- Graecis omnem sententiam significat,& eam praecipue, quae fit ex coiitrariismunc vero ex verisimilibus

aut signis,quid ad enthymematis definitionem Z Syllogismus persectus definitur, in quo quibusdam positis, aliud ab iis diuersum necessario sequitur, eo quod illa sunt,ex verisimilibus aut signis: Quid inquam, hoc additamentum definitioni perfecti syllogismi afferet

no minus ridicula est, quod signum per tres figuras diuiditutaquam fatuitatem saepe antea reprehendi,quod argumenta &inuentio in syllogismis& dispositionis arte turbarentur. Coniectura postremo additur, quasi medium verisimilis & signi: commentum est & placitu otiosi ερ inertis somnij. Aggregatur ad extremum physiognomonia, occasione videlicet ruerisimilium & Ω-gnorum dc coniecturarum, quemadmodum ex similibus in alio animalium genere signis dc notis, de naturalibus affectionibus iudicetur: quod physicum, si suo

loco diceretur,aliquid esset: hic temer*,ut verisimile,signum,coniectura, est confusum: nec hinc quicquam ad veram Logicam referri potest:siquid hic est artis, physicae artis est,non logicae,ut de motus generibus in Categoriis antea dixi. sed iam tempus est, ut priorum

334쪽

PETRI RAMI

AnalyticIn quaestionem & disputatione concludamus: Cognouimus adhuc quam defectus varius sit, quamque multiplex redundantia: Logicam uniuersam An lyticis prioribus complecti compositor Analyticus volui Debuerat itaque, ut iam saepe dixi, & definire & diuidere, & tandem partes definitas & diuisas exemplis illustrare. At non iam repeto, Logicam initio non esse definitam generaliter, non distributa uniuerse. sed partes ipsas squas complecti magister volueratὶ inuentionem, compositioneni, resolutionem, quam miserabiliter afflictas videmus Inuentionis partes summae decem sunt, caussae, ficta, subiecta, adiuncta, opposita, nomina, coparata, tributiones, finitiones,testimonia: Oppositorum locus videtur in Analy ticis danari: tributionis certo locus plane damnatur: adiuncta & definitio, symbolis propriorum adiunctorum & definitionis non definiuntur aut explicantur, sed vix attinguntur: de caeteris tacetur: tota inuentio ad syllogisticam antecessi nis & consecutionis repulam alligatur:Sed inuentionis defectus fortasse exculetur, & in Topicis inuetio prius

exposita esse dicetur. Compositio & dispositio locis alia quot nominatur, sed ita ut quiduis potius magister hic, quam dispositionis, veluti logicae artis lumen spectasse videatur:Non ponitur initio genus ipsum: no diuiditur in propositione.syllogismum & metnodum: propositionis doctrina nulla integra declaratur.Syllogismus deus bone,meminisse horret) quot obscuritatum nubibus obrutus est Z Definitio enim obscura: partitio non modo

omissa de simplicibus & coniunctis syllogismis, sed in simplicium figuris , omnes syllogismi falso positi: cum tamen magister ipse non solum exemplis, sed regulis

latur comunctorum: & de propriis nihil est praeceptu: Commentitiorum vero principiorum, dici de omni de nullo: conuersionum,omni ineste, nulli inesse, per eaque reductionum & demonstrationum de rectis & obliquis conclusionum modis,quata caligo cumulata est ' Quid

tres figurae syllogismorum in tam infinitam caliginem demersasexies repetitet in absolutis,in necessariis,in co

335쪽

ANIMA D. LIB. VIII.

tingentibus,in necessariis & solutis, in necessariis & co tingentibus, in contingentibus & solutis 3 quid inquam,

figurae illae tres toties iteratae,vanae & nugatoriae obscuritatis non habueruntὶ quid syllogismi ridiculae illae potestates,quam mentis impotentiam, & iudicij inopiam non ostenduntZErgo in genesi cu ille desectus est quod prima definitionum partitionumque luminae detracta

snt tum redundantia in tanta vanitate & inanium rerum aggregatione multo magis admiranda. Quid vero analys sZquam multis necessariis monitis destituta 3 qua multis superuacuis onerata De examine inuentionis, scuti fere propositionis,nil separatim praeceptu:de examine syllogismi tria postrema capita,quod syllogismus

ad impossibile no retexitur: quod figura alia in alia retexitur: & postrema caput de sophismate finitatu & infinitaru propositionu, logicae analyseos nil habet. Ver enimuero bonu quod ex prioribus Analyticis erui potest, id potius amplectamur. gicae definitiones, partitiones primet nominatim & loco positae no sunt,tamen

E prioribus Analyticis erui possunt:de locis inuetionis ad lucta,opposita, partes, delinitio: e dispositionis generibus simplex & comunis tu propositio tu syllogismus: de methodo prudeli .cry psis erui potest: Analysiis logic hypotheseos,no modo pars,sed prima summaque pars

efiicitur, unde totu opus Analyticu nominatur. Analyss appellatur cofirmatio & illustratio inuetionis, compositionis:& vere appellatur: est enim logicae artis pri - ma insormatio, meditatio, exercitatio: per eam siue tui-bamus, siue dicamus, disputationem examinamus Screteximus. Ergo tam singularem logicae facultatis parte iam toties adhibitam, hoc praesertim loco adhibeamus:

genesim etiam, usumque logicet & inuetionis & dispo-stionis requiramus: Est enim logicae artis pars longe

maior & excellentior, quam nostrarum scholarum doctoribus vulgo videatur,qui nullam eius exercitatione, nisi contentionem de praeceptis & altercationem putat:

De poetae, oratoris, pullosophi, omnis denique nominis,lua etiam vel scripta vel meditata tantum sententia

336쪽

& disputatione statuere vis propositiones considerandae, quomodo pro veris assumptae sunt: partes in proprium inuentionis locum resolveme quid in iis viiij sit.

aut obscuritatis aut falsitatis.& reliquarum captionum, circunspice: Haec inuentionis & propositionis analysis est. conuerte te ad alteram scholam: Syllogismum retexe : siquid desit, exple: siquid supersit, adime: tum figmram & modum dispice. Eandem analysim & partium Muniuersi, ide examen in deliberationibus, in caussis forensibus, in rebus omnibus & lectis & auditis & meditatis adhibe: pro sancte Deus atque aeternet qua reperies nostra squae vulgo nominanturὶ iudicia,praecipites& ccca: affectiones ex amore,odio, indignatione,commiseratione, spe,desperatione, voluptate, dolore,& ca teris hisce affectibus conclusas esset Atque exercitationis & usus huius,quem syllogismi esse gicimus, gratia,

exempla quaedam liceat e disputationibus superioribus repetere. Vtilis & vera doctrina est conuersionum depricipioru dici de omni, diei de nullo:omni inesse,nulli inesse ut docet Analytici operis compositor . Quam brem quia Aristoteles eam tradidit: Hoc vero non est iudicare, sed quod simpliciter & imperite credis, effutire. Quid si Aristoteles has nugas nunquam docueritὶ ut credo : quid si etiam docuerit Z Redeamus ad regulam sillogismi, examinemus hoc tam fallax iudicium: Quod ab ristotele traditur, eost verum utilem Conuersionum, redactonum,'reliquorum princi residoctrina ab ori lateis tradita est: Est igitur vera Cr Nillis.

Heu mentes hominum a mente tam vehementer

auersae quale est syllogismi huius principiumὶ quia non erroris solum & falsitatis,sed summae impietatis plenu. Quam enim multa falsa & impia tradit Aristoteles,qui

mundum & aeternum,& fato astrictum,qui mortales animos, qui hominis selicitatem & ab homine inchoari,& in homine terminari,sicut alia permulta tam nefarie,

tamque impie sabulatur 3 Descriptio Dialecticae per inuentionis de dispositionis definitiones εἰ partitiones, M

337쪽

ANI M A D. LIB. VIII. 3

exemplorum explanationes,res est arida & exigua, dixerit aliquis. Quid ita Θ Quia Ramus,homo nouus,hac nouam nobis doctrinam attulit. O me infelicem, si l

.gice isto modo & recte de Logica iudicaturi At ista n ua doctrina, vetus Aristotelici Orsani doctrina est: Aristotelicis principiis experientiae,historiet principiis,omnino de materia formaque artis ab Aristotele traditis sundata:Et quod adhuc disputaui, ex Aristotelicis primcipiis diffutaui. Coclusiones duas in Dialectica & Antimaduertionibus disputaui: prima est ad verum artis Logicae usum colligendum: Naturalis rationis vera et absoluta destriptis,ti ca vera est Analytici libri propositionem istam approbant: experientia, historia in Analyticis celebrata collaudant. Institutio per inuetionis dissositionis steries γ' pamtes , est verae naturaeis rationis συus, absolutaque descriptis: Huius assumptionis veritatem Analytica quoque suppeditant,totamque hypothesim Logicae artis in inuetione & copositione collocant, & analysi confirmant: Est igitis vera Logica.

Secunda ad salsum refellendum ex eodem argumeto contra organicae Logicae compositorem sic est: Veria icae artis descriptio proficisci debet a naturalis rationis' in obstruationeri Organicae Logicae confusio per Categoremata, Catex rias, Interpretation Anablica Topica. Elembos. non est ab obseruatione naturalis rationis Uus profecta:

organicae igitur Logicae confusio non est vera Logicae artis descriptio. Considerate,doctores huius artis & magistri, priorem illum syllogismum: versate propositionem, inquirite in assumptionem, coniunctionem partium uniuersam accurate considerate: id est dialectice, sicut ratio ipsa dictat seu logice iudicate. Dialectica nostra in .eo syllogismo est: quae fouid peccauerit, Logico MDialectico iudicio se repreliendi, non modὁ modeste, sed lubenter ac laetὶ seret: Aristotelica principia, expe-

338쪽

rientiam , historiam consequi vult: si non assequitur admoneri & dirigi cupit: Conuertite iudicium vestrum

ad alteram syllogismi secundi speciem: propositionem

intentis animis expendite: assumptionem aequis animis disceptate totam denique conclusionem seuere examinate: Animaduersiones Aristotelicae sunt hetc vere & i

corrupth de propositione dubia iudicadi regula est,qua

contra organici compositoris tenebras, contra publicae calamitatis sophismata defendo & vindico: doctrinam eius clarissimam doceo, quam organicus magiaster confundit : usum eius in omnibus dubiis propositionibus aestimandis & iudicandis ostento,praedico, ce- Iebro: Doceo hanc esse unicam & singularem, & communem rerum uniuersarum,& tamen etiam propriam

singularium, qua verum & falsum in omnibus dubiis

propositionibus percipiaturi tantaeque veritatis authoritatem ex Analyticis repeto: Quicquid temere conci dendo peccat homines, errore stilogismi & ignoratione peccant: quicquid vere & constanter concludendo iudicant,id syllogismi veritate ac constantia iudicant. Hoc aureum & coeleste Dei omnipotentis donu amemus & colamus: hoc lumen est omni bus quae toto coe lo nitent sideribus loge clarius, longe diuinius: hoc I mine, peritoru,imperitorum, senum, iuuenum, omnis denique aetatis & ingenij conclusiones confirmantur: hoc lumine homines cum beatis illis mentibus c5m niter fruuntur. Quare faciamus imposterum,ut tantum Dei donum,non ad nugatorias de praeceptiunculis sophisticis altercatione s, sed ad usum prudeliae,ad humanitatis subsidium, ad vitae auxilium reseramus:& desinamus iis irasci,qui omnium possessionu, quas homines habent,pulcherrima tenebris liberare, & in lucem proferre colendui: Qui Aristotelis Logica siquid nomehoc rei est ab inertis & ignaui interpretis & copositoris inscitia vindicat ,& ordine ad usum potiore & faciliore collocant:qui ex Aristotelis sententia, Logicam analyticὸ tractant imis ut genesim quoque troponamus,quino solu interpretado,sed imi do,meditae albedo,di

339쪽

iado, exercet:Opificu industria in Porphyrio cuphilos plioru nostroru Inertia coparaui:Logicos logicis pretceptis eruditos, usu no instructos, mortuos Logicos in Categoriis appellaui. Heliogabali nequitia, scholasticae nostroru tepora ignauiae simile in symbolico doctore costitui: Ia nostra monatione nihil hic opus est: analyticae doctrinae authocitas hac seueritate sibi sumit. Analytica exerces in disputatione de analyticis praeceptis: via eoru in poetis & oratoribus,philosophis, in ipsis denique Analyticis explicadis nultu oste lis : Analyticus author errare te & labi coarguit Logicae hypouieseos finis est, rei propositet rationes et argumeta inuenire, coponere, resoluere,ut docet analyticus magister. Tu clamado de praeceptis et altercado nihil arte inuenis, nihil arte dia sponis,nihil arte resolvis et reteris. Analysis Logicae adoim disputationu vel scripta tu, vel dictaru cofirmatione et illustratione, leinde genesis ad effectione similiti, vel etia praestantiorii operuadhibeda est, ut docet An lyticus magister: ut Aristoteles ipse vivus, sicut i a saepe dixi, exercuit:Tu omniu eiusmodi exemploru analysimc5tenis, genesim similiter despicis. Analyticus author docet alia esse scietia uniuersale, alia actu . illaque instructu, hac priuatu falli posse:imὁ qui actu scietia habeat,

hac simpliciter & absolute scire dicit ca. I. primi de Lemostratione Tu cotra tota Logica facultate in eius uniuersalibus pretceptis,in scholastica et inerti de iis altercatione costituis:analuseos aut genestos usum scribedo dicend6ue nullu exquiris. Ergo doctoris analytici, imo Aristotelis iudicio, culpa et ignauia nostraru scholarudanatur, quae nullaLogicet artis usu,nulla exercitatione nisi in clamore et praeceptis intelligit et suscipit. At si-: quid in toto organo Logico, Aristotelis note dignu est,ngc monitio est: et tame inueti sunt Aristotelici nepe iudices,a quibus danaremur,quod ista Aristotelica Logi- ος exercitationis industria et diligetia amaremus & imi tare muri Phormioni videlicet,qua Hanibali simile Aristotele esse maluerat: Phormio em,ut Catulus apud Cicerone ait,cu Hanibal Carthagine expulsus Eptiesu ad

340쪽

Antiochiivenisset exul,proque eo,qudd eius nome rarit magna apud Oes gloria, inuitatus esset ab hospitibus suis, ut eu que dira,si vellet,audiret: cuque is se no nolle dixisset,locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas de imperatoris officio et de omni re militari:Tu cacaeteri,qui illii audierat, vehemeter essent delectati,quς-

rebat ab Hanibale, quidna ille ipse de illo philosopho

iudicaret: Hic Poenus no optime graece, sed tame libere respodisse fertur: Multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis qua Phormio deliraret,vidisse neminem. Neque me nercule iniuria:Quid eni aut arrogatius,aut loquacius fieri potuit,quam Hanibali, qui tot annos de imperio cu populo Romano,omniu gentiu victore certasset,graecu homine,qui nuqua hoste, niiqua castra vi disset: nuqua denique minima parte ullius publici muneris attigisset,prqcepta de re militari dare Haec Catulus. Phormione vero quenda nobis Aristotele holes hi factu sine usu,sine experietia reru co fingui, & inertiae atque pigritiae suae velut authore facitit. At ipse si is est tame Aristoteles j vel in hoc organo ista calumnia a se detestatur: omnia praecepta Logicae artis ab experietia deduceta,omnia ad ana)ysim, ad omnis generis vel scripta,vel ducta disputatione examinata referenda praecipiti quique ethicu illud suum maxime sibi proposuerit, Neque lane quid virtus sit, itelligere satis estned ut habeamus & utamur,enitendu est. Quaobrem ex organo

Logico, quae Aristotelicae philosophiae,quae verae Logicet principiis conuenient, ad vera Dielectica reseramus. reliqua inutilia in organo ipso Logico relinquamus:Neque tame Analytica priora de bibliothecis eliciamus, sed potius ut costet,vnde materies operis nostri sumatur, ad vetustatis Sc originis authontate conserueniuni ut Varro,Priscianus,valla,Diomedes co seruantur,qua

uis no eorii libri, sed ars ex illis educta, & ad usum c formata,pueris proponitur. Denique principia Arist

telis de materia artis,dEque forma artis teneamus,omniaque iis consentanea probemns, cotraria tollamus.

FINIs LIBRI OCTAVI.

SEARCH

MENU NAVIGATION