P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti ..

발행: 1556년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

gnoscerem,hoc ipsum Aristoteleae authoritatis pigmentum partibus omnibus aspergere, atque Aristotelem ipsum praecipuis, nec adhuc vulgo satis intellectis 5 animaduersis Logic ς partibus explicare statui. Etenim Aristotelis Logica tota e st, qua adhuc docui:attame quia nec Aristoteles a no tris obire latoribus intelligebatur, neque nominatim Ari L- telis authoritas a nobis appellabatur,verum res ipsa squae prius etiam a Plat

ne diecta esset mutata, sed illa triore 6

Ari Zotelis germaniore forma traderetur, hιc Ari yteles velut ex AEtione aliquo, con 'edia Diana ceruus factus fiet, a suis non modo cognitus non ent,

sed pene laniatus ac di cerptum est: sic

no Zm nomine ab iis est traductus damnatus. Ergo ut Aristoteles ab Aristoteleis recognoscatur, hunc ipsum non

solum

352쪽

solum animaduersionis,ut antea, sed interpretationis praeterea labore praecipue

suscepi:nec in Logicis s licet ex Ari totelis libris alia sequar , alia fugiam vllam

virtutem sequor, nisi quam Ari toteles sequendam: nec ullum vitia Vio, nisi quod Aristoteles fugiendum authoritate iudicioque Auo praecipiari nec aliud mihi propono, quam ut planum faciam, licet ab ori lateis tam multa colle Ela sint,' tamen alia ab Aristotele probata

iudicata, alia collecta tantum , non e

tiam probata m iudicata: id est Aristo

telica alia esse , alia non Ari totelica.Dyceptatio haec magna oegrauis alicui serta se videri possit, iudicare, utrum de Logicae artis regulis vel ab aliis, vel ast se inuentis Aristoteles iudicaris. Ateius quae lionis definiendae ac terminan

da regulam oe legem ori toteles ipse

duobus

353쪽

duobus his Analyticis possit:principia enim philosophiaesententiaeque suae nonΡ-la propria,sed vera ed istuniria, o magnifica poseuit: quibus quae Logicae artis

regula conuenien ab Aristotele iudica

tas σprobatas: quae non conuenient, ne

que iudicatas, neque probataό es amamus. Atque ita,veram Aristotelis doctrinam G authoritatem a contraria S

doctrinam authoritate distinctam te neamus. Quamobrem Me enas tametsi summus Henrici regis amor, qui mel hisce grauissimis temporibus te non solum consiliorum,uisemper antea ,sed

etiam armorum consortem comitemque habeat,ad res grauiores aduocat tamen

quia Mecoenas meus es, imo quia Pari

siensis Academiae a Chri ianis imo rege

patronus S Mecarnas factus es, huc te tanti per demittito, σ Analytica posteriora

354쪽

'riora quae oristoteli philosophiae

principia oe fontes habeant) explicata, paulo diligentius quam antea , ple-

niueque animaduersa cognosicito. In caeteros organi Alci libros pare Ammaduersionum reliquarum diligentiam meditatisiumus ut cum singulas Annis te-

Ieae Logicae partes ad illamprincipiorum Aristot Acora librum aestimatas, o Aristotelicua non Aristotelicis distin Loie-ycio qui verbo Aristotelet , reipsa tamen

Aristotelicaepbilosophiae imperiti mi S

inimicissimi, cognouerint, Animaduersiones no iras quia locis omnibus Ari- sotelem principem ducemque ex Aristo tens certissimis principiis, certissimi que iudiciis bequuntun vere Aristotelicas e sestentiant: Diale sicam no Erum squia veram Ari latelis Logisam, quae post ad humanae vita ,prudentiaeyue usum

355쪽

referri, cum sententiis γ merbis totam exprimit, tum imprimis Aristotclica

Analyticet methodi forma dissonit vere Logicam esse percipiat:ver que legibus

Aristotelis oe principiis conformatam G composita tandem aliquando cognoscant. Vale. Lutetiae, e Praelleo nostro1113. Calend.Ianuari,

LEGE

Fol. ras. pag. parte α. doctrina, quae suis decretis 123. 2. explicat,est omnium doctrinarum domina. 6. a. sed secundo Animaduersionum.

357쪽

μ P. RAMI VERO MANDUI

eloquetiae & philosophiae proses

seris regii, Aristotelicaru animad- uersionii liber nonus & decimus.

Summa posterioris analysios.

v A E partes sunt artis logieae, topi

ca in inuentione argumentoru,id est mediorum,principioru , elementorum sic enim nominantur in or

gano)&analytica in eorum dispositione.Topicae partis multas adhuc artes in Porphyrio,Categoriis Interpretatione, Priorib' analyticis, ut in inuentione medii, ut in capite de diuisione, notauimus: multas deinceps etia in posterioribus 3 analyticis notabimus. Analyticae prima pars in syllogissimo prioribus analyticis exponitur:secunda est in dispositione logioris disceptationis,ut artis unis uersae,id est methodo, sic enim nominetur post rioribus analyticis instituitur. Fieri vero potest, ut vel in arte &doctrina tota,omnes res inuentae sint, sint etiam aestimatae&iudicatae, ut topica & syli gistica logica nil praeterea iam sit opus : sic tamen mediae primis atque utraeque postremis colata &4 conturbatae ut artis & doctrinae specie& λrma nihil possit esse di simillius. Ergo ad hac confusionε tollendam methodus artificiosa quaeritur: de qua

in Porphrrio &Categoriis diximus,quae s i. x

358쪽

t PE T. RAMI generalirma primo, υ-Mηm sebalterna medio, res στα- specialissima postremo loco disponat,euius si qua in organo logico doctrina est,ea certe est in analyticis posterioribus. At Aristot les hic vid tur neque nominatim, neq; de industria sibi proposuisse hanc methodum, atque hanc uniuersam totius artis & disciplinae seriem tanqua perpetuam longioris cuiusdam catenae continuationem : sed syllogismum demonstrativum eius catenae velut annulum quendam saepius in sese replicatum, ex x quo scientia omnis efficiatur. Sic enim Aristoteles suellogismum illum velut unicum omnis artis ac scientiae artificem & magistrum dicere videtur: &certe duorum posteriorum primo toto nil nisi d

monstrationis nomen auditur,secundo etiam late

celebratur. Quod si sit, certe fuerit ambitio illa,de qua secundo animaduersionum libro monui. syllogismi doctrinam reperit Aristoteles , inuentum suum extollere & exaggerare ita voluit, ut syllogio smo totam logicam & inuentionem &dispositionem per species nescio quas confictas ex artificii,id est,operis logici accidentibus non veris artis logicae partibus obseruatas subiicerer : syllogismo ap dictico suam & inuentionem & dispositionem attribueret , ut iti topicis dialectico & in elenchis sophistico: inuentionis & methodi quae a veteribus traditae fuerant,communem sine sillogismo nullam artem faceret: & syllogismi a se inuenti nomi- ne logicam sibi vendicaret. Veteres , ut constat ex

Platone, construendarum artium materiam definitiones , diuisiones,caussarum propositiones,exem-

359쪽

ANIMA D. LIB. IX. si pia sine syllogismo statuerant. Aristoteles nouum nomen quasi nouam rem demonstrationem in logicam induxti: sine syllogismo demonstrationem

nullam facit,& demon strationis tantum caussa definitionis de definitionis gratia, caussaru caussat tu Se distributionis meminit ut interpretes aiunt eamque ipsam definitionem in demonstrationem quasi trans Ormare voluit, atque esse aut demonstrationis partem,ut principium, ut coclusionem: aut demonstrationem quandam thesi tantum dinferente .diuisionem vero etiam exagitat de primo analytico de posteriorum secundo non solum ut eco'ογκον,sed velut captiosam de sophisticam, quae petat quaestionem, non autem doceat. Sic omnes saciendae artis de scientiae partes demonstrativo syllogismo videtur attribuere. At Aristotelica demo stratio nec logicum verbum, nec logica res magis est quam declaratio,explicatio: nec demonstratio, vlla peculiaris virtus est aut inuentionis aut dispostionis:& syllogismi cui demonstrationem suam Aristoteles subiecit, nullus est usus inscientiis&artibus vel analytica quae ab Aristotele docebitur lege Armatis, ut tandem docebo:definitio,divisio, caussae redditio , exempla sine ullo syllogismo per se abunde sufficiunt. Quare licet Aristoteles ad demonstratiuu syllogismum analytica posteriora re serre videatur, attamen non solum quid Aristote-

les egerit,sed multo magis quam suis principiis &summis iudiciis congruenter egerit, quaerendum esse,&omni modo retexendum Sc iudicandum. vi quod Aristotelicis illis principiis consentaneum b.ii.

360쪽

suerit sequamur,& in Dialecticarum institutionu 1 compedio teneamus: quod contrarium principiis iisdem fuerit separemus.Aristotelica denique ano Aristotelicis secernamus:scenim me Aristoteleum fore profiteor. His vero posterioris analγseos libri faciendaru artium leges licet obscurissime deco fusissime tamen comprehensas esse video, maximamque spem ad restituendam logicam ex his IN bris concipio . Etenim de posterioribus analyticis, haec logica documenta deduco:Scientiarum atque et

artium omnium materies Scinuetio est ex caussis,

caussatis, subiectis, adiunctis,iisq; no modi cui upuis,sed uniuersalib', necessariis, cognatis,propriis. Vnde rerum tum definitiones, tu distributiones, tum demonstrationes, caussarumque redditiones

fiant.Definitio & distributio G' οὐmω ,essentialia, . illa ex caussis primis & notissimis, haec aliquando ex caussatis interpretatur: si de definitoru aut distributorum se biector u madiunctis per se qualita- stibus quaeratur,qualitatum ipsarum definitio rur sus, aut certe firma causi a & ratio adhibetur , quae συμζεζηram κροαθ' taetra affectiones & accidentia per se adi uncta demonstret. Hanc accidu-tium de subiectis explicatione Aristoteles demonstrationem appellat.Atque haec inuentionis. Edispositionis autem partibus,syllogismi ara hic nu Ila

instituitur: methodus vero omnium & collocatio tota tum desinitionu,tum distributionu , tum demonstrationu ab uniuersalibus & generalioribus,

id est natura prioribus & notioribus ad singularia& specialia procedet: ex omnibus primo,

SEARCH

MENU NAVIGATION