Philippi Caulini Neapolitani Progymnasma De veterum jctorum philosophia

발행: 1779년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

Brutorum animabus senserunt, ti primi eas materiales , di materiali cogniatione praeditas ; alios vero machinaaeiIe proprii mechanismi Vi agentes .

Cum itaque Ulpianus hic loci juris

cognitionem brutis attribuerit, eorum sententiam secutum este putandum est, qui Animata bruta putassent. At tam to molimine opus non est . Congerit hie Tribonianus ea Veterum fragmenta, quae jus omne partirent , definiren que . Et primo statuit jus Naturae esse quod Natura omnia animantia es cuit . Το autem animans & hominem quoque comprehendit: Igitur quaedam ponit quae & homo & caetera Anima tia agerent; eaque relate ad hominem dicit e1se juris Naturae: Homo quidem agena ratione praefulgente I Bruta ea Tatione, qua fortasse non carent. Illud certum est Bruta quam multa agere , quae homo ex recta ratione ageret: ea

itaque Ulpianua dicit sibi venire sub

Iure Naturae; cetera vero aut ad Ius gentium, aut Civile pertinere. Neque regeres Rationem esse, principium juria Naturae, qua carent animalia : nam

ea Diuitiaod by Corale

102쪽

ea earere, dici vix potest . Caeterum quid Vlpiano intereit, ea ex ratione agere, vel alio, si fieri posset principio; at enim est ut ea agant . Florentinus tu L. de I. O I e gnationem inter homines satuens Praeceptum juris naturae de astero non laedendo a Istis receptum, nuper ex Ulpiano innuimus. Hoc ipsum eviscripsit Florentinus in eit. L. : hominem scilicet homini insidiari nefas esse Cum enim Natura nos pares fecerit , nosque conservari voluerit , fit , ut

alter alterum aequo amore teneatur quo pertinet illud Florentini : Nat ram cognationem quandam inter homi

nes consiluisse. At non ex simplici isto principio, sed ex ancipiti, Millo Animae mundanae, omnia compi dentis , ut nuper indicavi , cognatio illa Stoicorum promanavit ; quam Sc Tullius, deinde Seneca , Libanius , M. Antoninus prosecuti sunt. Nil itaque est, quod Florentino ex Stoicis tri

buamus .

103쪽

36 Ictorum sententia de Usuris illa Seneca . Vides isto diplomata Glyngrapha3 , O cautioneS , vacua habendi simulacra , umbraS quasdam aνaritiae laborantis, per quas decipiant animum inanium opinione gaudentium .

Quid enim isa sunt Z Quid foenus , OKalendarium , O vjura , nis humanae cupiditatis extra naturam quaesta nomina 8 si) Huic consonare Pomponium hactenus putatum est : Usura pecuMiar quam percipimuε in fructu non est, quia non ex ipso corpore, sese ex alia causs

es, id est nova obligatione cet) . O quam

diversa i Stoicus illic cupiditatem ii minia insectatur : Jctus fundamentum usurarum in jure civili: aitquς usuras. neque naturalibus , neque civilibus se ctibus accenseri; quia res ipsa nullum fruetum , nullamque utilitatem parit, nisi aliquod hominis factum accedat , h. e. usus de quo Vel contrahentes, vel judex pro caussis constituent. Et qui si) De Benef. L. m. c. Io

104쪽

quidem in contractibus stricti juris

usurae non debentur, nisi promissae: In bonae fidei ex mora quoque. Caeterum quis neget cum Stoicis, naturae abho rere senerationem , cum fiat quaestus ex ipso numo, non ex eo, cujuS ST tia repertus est.

Ictorum sententia de foetu adhuc

in utero .

Stoici putabant animam non in utero concipi, sed effuso jam partu , nondum vivo infanti imprimi. si) Anima itaque nonnisi nascenti infanti insinuatur, uti Lactantius sa) : quarescetum in utero non aliter crescit , quam planta ; ab eo postea decidens , sicut maturi fructus ex arboribus sa). Tria autem ex libris juris asseruntur loca, quibus consensus veritas adstruitur. Et Ulpiani, primus in L. I. st de in p.

ventre: Partus antequam edatur muli

105쪽

ris portio es, ves viscerum. At Iocum hunc ad regulas artis revocemus. Fuit Romae Sctum Plautianum de liberiae agnoscendis , de quo Titulus in Pand. quo maritus post divoItium leue tuc filium, quem in utero gestabat uxor, agnoscere , ut alimenta praestet : Muxor infra inenlam se praegnantem esse, marito denus clare. Quid itaque si m

Iter se praeguantem dissimulet casus est Ulpiavi ) , vel etiam neget ρ Scto I

cus non erit; nullo enim modo appa-Tere is poterat, qui tu rebus humanis adhuc non erat, dum potius ParS Vuscerum esset: Post editum plane partum a muliere, jam potes maritus jure suo filium per interdictum desiderare , aut exhiberisibi , aut dicere, permitti extraordinem. Papiniani est alter in L. In Lege Falcidia st ad L. Falciae ubi scribit: Fructus, qui maturi mortia tempore fuerunt, augere hereditatem fundi nomine, quia videtur illa in tempore fuisse pretiosor. Circa ventrem ancillae

nulla temporis admissa distinctio es ,

nec immerito: quia partus nondum edia tua, homo non recte fui se dieitur. Ait Pap

106쪽

Pap. fructus maturos autere heredita tem fundi nomine . quia quid praeter fundum esse videntur , cum M percipi , bc separari , ὀc verti ad usum possint ; aliter si pendentes ; nam tunc pars fundi sunt si) . Itaque partus

ancillae si maturus mortis tempore esset, augeret hereditatem. Videamus modo quo tempore istum maturum dicatur, ut in usum Venire possit; Sc quidem cum editum fuerit, h. e. cum homo erit , cum antea recte homo dici nequeat . Denique in I. st . de ven. in posse. miti. ea occurrit Ulp. locutio eum qui in utero est , in rebus humanis non esse , cum ea agere nequeat , quae homines agunt . Itaque quid ex adductis Ulp. & Pap. sententiis confici mus ' fortasse istum animam recipere cum editum demum fuerit, ut Stoicorum opinio ferebat; vel potius talem non esse, ut inter homines apparere possit, satrem qualis ad humanas actiones desideratur ; Vel denique , ut commu-G et ni

107쪽

ni sententia nysiologi , veluti reliqua

matris Viscera se habere , cum & e dem modo nutrimentum capiat , atque naturam, proprietates a sanguine materno agnoscat

An si αυποχωρῖα apud Neratium in L. liberorum II. f. non solentsi. de his qui not. infam. Palmarium est in Stoica Ethica αυ-τοχ Ηρἰα, tum quia Vita inter indifferentia esset; tum etiam quod interdum nexus rerum ita postularet , ut sapiens ultra vivere in commune bonum non posset. Ex hac doctrina , Neratii sententiam profluxi1Ie putatum est: Non jolent lugeri hoses, vel pe duellionis damnati, nec buspendios , n que qui manus sibi intularint, non tam dio vitae , se mala conscientia . Quid ergo' Forta 1se taedio vitae licebit manus sibi inferre ρ Mortem quis sibi poterit consciscere vel ob conscientiam patrati criminis , Vel prae animi angore : si primum , tunc tanquam conflatius , & damnatus , ipse de se sententiam

108쪽

Ham tulisse videtur si): ideoque neque testamentum , nec quaelibet volu tas valebit, neque heredem habebit , sed fiscus bona vindicabit; corpus cruci assigitur; neque lugebitur: Hinc Varro apud Servium : suspendiosa h. e. qui suspendio vitam linierunt ) justa bieri jus non es a eorum Domina apud Graecos in parentalibus , & funebribus epulis haud ciere fas fuit. Alii sunt stulti ae miseri, qui vel adversa valetudine , vel aere alieno confliEtati, morti se tradunt ψ quaeque

mors conscita dicitur Μarciano in cir L. f. est. hique tanquam viri non vi, Ti habentur e eorum vero testamenta manent ; 1i non testati sint habent

legitimos successores et) . eorum coT-Pora humantur , memoria lugebitur sa): Si autem factum non peregerint, igno-G a minia i) L. vlt. L i. st de bon. eo' qui

ante sent.

109쪽

minia plectentur sit.

Proculdani arithmeticam propomtionem secuti .

Ratio est duarum homogenearum magnitudinum secundum quantitatem ad se invicem quaedam habitudo: Ita Ε clides L. V. Elem. At magnitudines& circa quantuplicitatem , Si circa excessum in hac ratione conferri possunt: si primum consurget ratio geometrica : si alterum arithmetica. Sint modo dure rationes vel geometricae , vel arithmeticae; easque inter se conferamus: ω geometricam quidem ge metricae aequari dicetur , cum quoties in prima ratione, prima quantitas auteram continet, toties in secunda prisma continet tertiam : arithmeticam vero cum quo excedit prima secundam quantitatem, eodem tertia , h. e. pruma secundae rationis , excedit quase tam . Haec Rationis mathematicae idea, cuius vocabula ex Aristotele primus

110쪽

ungo Grotius in jus Naturae Invexit, quae expendere hujus loci non est. Iulud modo expendamus quo uos reU

eant Eruditi. Hi laudant primo L. 23. C. de Matia , ubi de ex aequandis legati partibus agitur : at quid rationis arithmeticae illic est ρ Fortasse meli Ta essent, quae de desietorum aequalitate ex Stoicis Ulpiano tribuuntur At in eo mirum quidem, vostros, neque Stoicos penetrasse , neque ad j aris principia attendisse . Et Stoici peccata omnia paria dixere ἔ Ram qui peccata recto utique abest: Sunt autem talia si formaliter considerentur, quatenus nempe a virtutis Uia recedunt, quae nonnisi una est; non vero si materialiter expendantur: Rem explicat

Chrysippus apud Stobaeum . Feruntur,.s manant omnia ab ullo maIitiae fonte, judicio in omnibus peccatis eodem, ides pravo, sed per causam externam, Cimca gram judicia persciuntur, dismilia redduntur peccata in qualitate sa). Id sapienter Plato edixerat: Si quis alia

SEARCH

MENU NAVIGATION