Philippi Caulini Neapolitani Progymnasma De veterum jctorum philosophia

발행: 1779년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

omnium 1e Collegia extitisse , Veterea

Auctores, atque marmora testantur .

Romanorum Ictorum Philosophia minia me a Stoicis derivavit. REfutaturo mihi vulgatam opinionem de Stoica veterum Romanorum Philosophia , opportunum Vid tur quasi in limine, Stoicorum me tem , atque mores , ab eorum Prudentum indole , atque ingenio abhOTTeu-.tissimam , ex Antiquitate depromere. Et Athenis quidem, cum post tempora Periclia summa morum corruptela grassaretur , 8c Philosophi de morali doctrina minus essent solliciti, Socrates ille eam e coelo evocavit , ὀc de rebus ad mentem humanam , societ tem civilem, moresque hominum, per tinentibus . quibus felicitas mortalium reapse continetur, philosophari coepit. Sed obstrepentibus adhuc luxu,

atque lubidine , Antisthene3, unus e

Diuitia by Corale

82쪽

- I cI

Socratis discipulis , parum vel nihil proficere posse ratus , Virtutem incuticandam potius rebus ipsis, & factis , quam praeceptis , regulisve constituit. Quare elii Socrates duram vitam si legisset, ipse tamen longe asperiorem secutus eth: barbam itaque promisit , tunicam abjecit, detritum pallium ita composuit , ut in sinistro humero duplicatum , dextero vero ita subjecturi haberet , ut ipse humerus nudus SceXertus extaret; peram quoque, atque baculum mendici instar assumpsit. Ita praeparatus omnes eloquentiae nervos ad corripiendos malos, exagitanda Vitia , Si commendandam virtutem, intendit ; idque solo reprehensionum, disto-Tumque acumine . Disputavit in Gymnasio Cynosarges extra urbis maenia , ex quo ejus Secta Cynica .

Diogenes, qui Cynicus, Antistheni in disciplinam se dedit, atque Cynisimum, quod ille professus erat, longius

produxit . Cum namque cognovisset nominem non sibi solum nasci, sed Patriae, caeterisque omnibus, quare vir tutem mature sibi comparandam consiti

83쪽

ἶituit, ut validis Instructus viriuus,

suis atque caeterorum malis Occurreret. Cum vero praecepta, quae in mente noltra

agitantur, illam egredi non 1 oleant; atque adeo affectibus, qui ex humana con-1titutione proveniunt, mederi nequaquam pollint; putavit potius corporis veluti fabricam immutare , ut illud quod universarum affectionum subjectum existit, iis alienum foret. Bedibus itaque nudis , demissa barba , pabaiolo duplicato involutus, peram Pro obsoniis gestans , per urbem Vagabatur. Nullum apud eum erat Iocorum discrimen , sive comedere, sive dormire, sive loqui vellet : hinc dicere solitus, publica Atheniensium loca extructa , ut ipse inhabitaret . Edixerat ad amicum ut casam sibi construeret , quod cum ea qua vellet celeritate nou esset actum , dolium pro casa selegit . Ita state fervente arena volutabatur , ni-Ve rigentea statuas hyeme amplect batur , dictitaus ita tolerantiam acquiri. Μendicus stipem per urbem quaeritabat, ut vilissima obsonia, ad vitam solum compararet. Diogenes it que

84쪽

qne humanis quasi curis e Xemptus, activam. totiusque humani generis felicit tem intendebat. Temperantiam autem virtutem elle principem, optime ratus, eam ad extremum utque servabat, dum gravissimo caeteris esset exemplo . At Civium felicitati acrius studebat: nam quotidie in vicis Si compitis peculi ri arte eos convocabat , ibique nouoratoriis calamistris, sed ipsius Nat Tae Vocibus, more. , Vitia notabat , & remedia proponebat . Nulla autem contumelia, vel maledictum eum a sterrebat, cur ad populum acrius dus putaret. Sectatores habuit bene mutilos , inter quos Monymus Syracusius, Onesicritus Aginensis; Crates Thebanus , a quo Leno. Haec itaque Cynicae sectae fundamenta : Virtutem si iacere ad beatam vitam. Eam in rebus, factisve es , non verbis : sapientem sibi satis esse : ejus enim omnia rnihil ei novum: Regem esse : non ad legem, sed virtutem vivere . Sola bona pulchra ; mala , turpia: denique; finem

hominis , secundum naturam viuere .

A Diogene qui Antisthenis auditor fuita

85쪽

fuit, profluxit Crates Thebanus , a quo Zeno Cittieus, Cittit natus: Hie Stoicam Sectam condidit; quae proi de Cynicae propago fuit . Oraculum

Zeno consultus , accepit , vitam 1ibi in terendis Antiquorum libris esse agendam : quare opportunitate facta , ad Cratetem se contulit, ejusque animum admiratus, ei mordicus adhaesit : deinde ad Stilponem per decennium divertit , hinc ad Xenocratem, denique ad Diodorum Cronum, cuJus dialectucae studio omnino vacavit. Ita ex co Tasas aliorum doctrinis, novum philosophiae systema conflavit, ex quo sectam erexit. Fuit autem Zeno natura acerbus, δc morosus , dc temperamento melancholico , St cholerico ; eam, temperamenti conditionem augebat diasciplina Cynica, austeris quidem Sc s perbis etiam praeceptis , ad magna, et excelsa , sed tristia, At acerba , animum formans. Incedebat itaque facie gravi , & severa, & supercilio adducto ;facilem tamen se omnibus praebebat :a fastu erat alienus: rem familiarem tu na frugalitate curabat : Cynicam

86쪽

carpendi, & redarguendi artem mire temperabat . Cynicum Vestitum ser VaVit; nam retenta tunica , pallium quoque duplicavit: quam Vestitus rationem Stoici deinde tenuerunt, ea demove Vultus gravitatem, & austeram magistri faciem assectantes. Zeno ita' que sic in Platonicorum, Eristicorum , & Cynicorum Scholis inititutus , ad suum Syllema non modo Platonis doctrinam compilavit, Pythagorae Physiologiam , Diodori Croni dialecticam. Cynicam vero Sectam ita , ut totam fere in suam transtulerit. Omnis it que Stoica virtus ex Cynosarge profluxit , eo discrimine , ut naturam vincere Stoici , excedere conarentur Cynici ; reliqua omnia ambobus communia. Quare Laertius sI , comm nionem M societatem quandam esse .

dixit, his duabus Sertir, & Cynis

mum esse brevem ad virtutem Viam. Cum autem Zenoni virtus triplex esset, triplicem quoque philosophiam focit, naturalem, moralem, & rationalem .

si Lib. VI.

87쪽

8Οlem. Et quod ad rationalem attinet, eam in Rethoricam, & Dialecticam diavilii: Haec autem unice in subtilit tibus, rebusque exilibus, atque inultilibus ad nauseam conquisitis , Versabatur. Hinc objeotum iis a Cicerone;

Dinosum di urendi genus , O quod

νellant de spinis , atque om nudent , quodque pungant quas aculeis , tute rogatiunculis augusis , quibus etiam , qui sentiuntur , nihil commoventur animo , ut iidem abeant , qui venerant si) : Idemque Seneca ipse agnovit sa). Quod ad physiologiam attianet , ea magnificis verbis summam praetetulit lapientiam , & fundamenta praebuit morali: Capita vero huc re dibant. Mundum hunc componi ex materia & anima mundi , quo nomine ipsum Deum , hoc est ignem puristimum intelligebant. Cundia Fato regi, cui ipse Deus sit obnoxius ; Fati nomine intelligens rerum omnium immobilem , & immutabilem ordinem ,

H De Finibus L. HL ε.

88쪽

sa aut vicissitudinem necessariam mundi creati, increati. Perpetuas Mundi esse periodos, ita ut hoc Mando per ignem destructo, . N ad statum Mundi increati redacto , novus prodeat per seminales xatione. , qui idem fatum sit subiturus . Μundi materiam simplicem , informem , atque immotam ab aeterno extitisse , semperque extit ram. Solem purissimum esse ignem , uti & caetera astra. Lunam ad terrae

naturam accedere. Astra non errantia cum universo Gelo, circumvolvi , eris Tantia vero propriis motibus cieri .

Animum hominis divinae essentiae esse particulam, hoc est animae mundanae, quae in syderibus purior sit; unde ex Ceso & aethere advenire , ὀc in hanc

essentiam iterum tandem confluere.

Physiologicis hisce principiis Doctrinam moralem Leno superstruxit: cujus principia ita se habent. In vita hominis ante omnia respiciendum ad finem. Est vero finis, cujus caussa fiunt omnia , ipso ob quam sit , habente nul

89쪽

εc ratio totius mundi, agitans ti viavificans omnia : Homo itaque, ex uniaverΙo decerptus , ViVere debet, ut pa tem totius decet , dispositioni, ordini , atque naturae ejuS se attemperando. Vivere autem secundum naturam est vivere secundum virtutem : Sola igitur virtus sussicit ad beatitatem. Proinde quae e Xtra nos sunt, cum non ex virtute proveniant, idcirco nec ii nesta, nec beatitatem essicientia; ideoque prohibenda ; ut corpus, possessio, gloria . Bonum itaque est, quod ex virtute est, M ad felicitatem perducit juxta naturam creaturae ration lis . Idcirco omnia bona aequalia , tiquodcumque bonum est , idem etiam appetendum . Bonum quoque neque incrementis , neque decrementis aptum

Licet autem solum bonum sit , quod honestum , malum quod turpe , e Xistunt tamen inter haec & illa, quae indifferentia sunt. Anima libera est , ut agere queat, quod Vult, neque enim extra quicquam est, quod jubere, vel cogere queat. Primus animantiS appetitus est seipsum tuendi & serva

diis

90쪽

di. Hanc appetitionem sequuntur rerum cognitiones, dc inde desiderium ea consequendi, quae ad conservationem naturae suae pertinent. Actionum, quae ab appetitu procedunt, quaedam ossicia sunt, quaedam praeter ossicia , quaedam neutrae . Ossicium est actio vitae

conveniens, et naturae dictatis consentanea. Praeter ossicium est gaio , quam omittere ratio exigit neutra actiones sunt, quas neque praecipit , neque prohibet ratio. Est Numen alia quod , quod rerum humanarum curam

gerit, qui Deus Vocatur e Deus itaque ante omnia colendus , per Omnia cogitandus , in omnibus agnoscendus .

Porro eo tendere debet homo , ossicii erga se memor , ut ab omni affectu liber evadat, fiatque απαθης , quem qui gradum consecutus est, vir Sapiens est. Juste, Sc sapienter, ac cum ratione sapiens se ex vita educet ; neque hoc tantum in necessitate ultima faciet, sed cum primum illi coeperit suspecta esse fortuna . Summa ossiciorum erga hominem sibi congenerem, constat dilectione omnium , etiam inimicorum . Peccata F et omnia

SEARCH

MENU NAVIGATION