Philippi Caulini Neapolitani Progymnasma De veterum jctorum philosophia

발행: 1779년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

quid publicum furatus fuerit, sive pamvum , sive magnum id sit, pari suppliacio puniatur . Nam qui rem parvams tulit, etsi minori ν quam qui magnam ,' rapuit, aequa tamen cupiditate

furatus es sa). Ex hoc juris publici

principio confesta est Romanis regula juris In delictis voluntatem potiuS. quam exitum spectari : quae traditur a Papiniano in L. Fraudis 8o de R. J , ab H driano apud Callistratum in L. Divus I . ad L. Corn. de Har. Re denique ab Arcad. st Honor. in L. quisquis C. ad L. Iul. Μajest. Ulpianus autem in L. et I . de furtis, qui locus ad exemplum affertur, nos docet quaestionem fui1se, an is , qui ex acervo modium sustulerit, totius modii furtum faciat, an Vero ejus tantum quod abstulit :Et Ofilii sententiam obtinuisse scribit , quae ferret , eum totius acervi furem esse ita tamen ut in tantum furti actione teneretur, quantum abstulerit. Duas distinguit Ulp. in delicto obligationes . reparationem ι &

112쪽

tera laesam societatem publicam i peetat. Prima damno, altera actus vitiositati, quae eadem semper est, respondet. Η jus autem in cit. L. eam suggerit rationem , quae Trebatio placuit , sciliacet, qui aurem alicujus tangat , t tum hominem videri tetigisse. Haec autem aut allusio est , ex eo deducta , quod is, qui partem hominis tangat,

cum eadem ratione partem alteram posset, totum hominem videri tetigis se : aut una est ex impropriis .rationibus aliquando a J Shis allatis , quarum eXempla vide apud Cujacium Obs LibS

cur Icti verborum sudio vacarint . Primam Stoicae Ρhilosophiae partem o cupat Logica; quae in duas deinde diaspescitur , Rethoricam, S: Dialecticam: Rethorica est ars bene dicendi apposite ad persuadendum : Dialectica est disserendi scientia , quae interrogando,& respondendo absolvitur . Utrique operam navasse Zenonem, jam innui

113쪽

1o6mus. Curn vero nova omnia, ae lata. Ientia placerent, ita in verbis fuit , ut geI.eratim Verborum, non rerum i ventorem diceres : In illis autem exquirendis adeo perdite conatus est , ut ignobilis verborum opifcx dicatur Tuu

lio si) ; & ejus turba salse quidem

traducatur a Comico apud Athenaeum: Audite Porticesses, mercatores nugarum, Vertorum arbitri, O censores sa) . Intcr Zenonios autem emicuit ChrysγPus , Vir acri ingenio , qui ad insaniam rem perduxit: omnia Tullius: In enodandis autem nominia , quod mis randum si, Iaboratis . Saturnus quia se saturat annis : Mavora , quia magna vertit : Minerva , quia minuit , vel quia minatur . Venus quia verit ad omnia . Ceres a gerendo . Quam peric Iosa consuetudo P in multis enim nominibus haerebitis. Quid Vejovi facies PQuid Vulcano P Quanquam , quoniam Neptunum a nando appellatum Pata3 ,

114쪽

nstam aeris nomen, quod non possis una, ἰittera explicare unde ductum se . In quo quidem magis tu mihi natare υι- fas e3, quam ipse Neptunus . Magnam

molestiam suscepit, O minime neces. Ham, primuε aens, pos Cleanthes , deinde Chrympus commentitiarum I

bularum reddere rationem, vocabulorum

cur quique ita appellati sint ι caussas explicare . Quod cum facitis , illud profecto constemini, longe aliter rem se habere, atque hominum opinio sit si).

Inquiramus modo de caussa cur Romani Prudentes in verbis quoque R

Tint , veluti qui in omni jure civili ita eos eκagitat Tullius) relicta aequiatate, verba tantum retinuissent. Illam e plicem statuo : Exactam juris consitati intelligentiam : Optimam obvenientis administrationem. Et constituti juris capita sunt Leges XII. Tabul. , Magistratus Edicta , Populi Leges , Imper. Rescripta: Ius obveniens consistit in Contractibus, Testamentis , Actionibus. Et Romani quidem cum inter

finia

115쪽

IM finitima odia, atque invidia I ad summum pervenissent , illud unum agebant ne quid majelias , atque Pop R.

magnitudo detrimenti caperet . Ita-.que ut perpetuo ea illibata maneret , S: Civibus metus , exteris reverentiae esset, omnibus pene vitae actibus fouIemnem , quam quiritariam dicerem , verborum formam adscripserunt . Id autem cum ad reipublicae concordiam

esset opportunum . accessit, quod illud ipsum ad privatorum jura statim perspicienda s quod caeteroquin eodem Ue geret ) mire inserviret . Quare non modo in ferendis legibus , in testamentis , adoptionibus , in actionibus in Judicio proponendis; Verum in manumissionibus , nuptiis , & fere omniabus privatis negotiit decoro Titu , Verbiscue ad majestatem compositis usi

sunt.

Et ejectis Romae Regibus , eorumque legibus exoletis , missi quidem sunt sapientes viri conquisitum meliores leges , quas sibi Graeci, & Lacedemonii sanxissent; easque Romam asportatas

cum aliquot patrita moribus in XII

116쪽

I 'Tabulas retulerunt . Hae autem cum tanquam uniVersae sapientiae fontes civibus proponerentur , conceptissimis formulis , & ut prisca illa aetas fer bat , angustissimo verborum ambitu complexae sunt . Cum vero ante A

gutii tempora jam XII. Tabularum sermo obsolevisset, ut Horatius . Gellius testantur , jam ex obscurissimo diacendi genere vix sensus patebat . Hinc Antistius Labeo , fui temporis in j Te maximus , in Grammaticam , O Dialecticam, litterasque antiquaS , altioresque penetraverat , O Latinarum

vocum origines percallens , ea Praecia

pue scientia ad enodandos plerosque juris laqueos utebatur si) . Qui sequiori arvo apud illos jus ex suis fontibus

ministrarunt , eandem viam incedere nece1Ium fuit , propterea quod nomina instrumenta rerum sint , ut

fuse Plato sa) : Et apposite Trebatius apud Celium sa) : quorsum nomiana , nisi ut demonserent moluntatem dia

i) Gellius Nodi. Att. L. XII. c. I .

117쪽

rectis P Verborum . itaque proprietati 'adeo Veteres illi studebant, ut Ulpianus ob nimiam verborum subtilitatem, Venator nominum . O spinarum collector

dicatur apud Athenarum i) . Hinc in Libris iuris sollicite vidimus investigata Verborum etyma , ut servi, testamenti, mutui, stipulationis , interdicti , furti , aliorum innumerum : Et in Digellorum calce perpetuus prostat Ti- , tutus de verborum signiscatione ; quinque de Legatis Libri, circa verborum Proprietatem praecipue versantes : Et in compluribus Uigestorum Titulis pars prior in expendendis verbis Edicti occupata est . Itaque doctrina de Verborum originibus , O proprietate , juris voluntarii praecipua fax est.

Modo ad formulariam Romanorum jurisprudentiam propius accedamus . Nihil tam congruum fidei humanae , quam ea quae placuerunt ser Uare contra cum nihil inter homines grave, sanctumque, quod non convellere con1ueverit in

nata

118쪽

nata illa generi humano perfidia, Romani pactis nudis actiouem deneg

xunt , 1latuentes ex certis tantum

promidionrbus jure nasti actiones , alias vero ab una promissoris fide , Si probitate pendere. Cum enim quod nobis interius est, nullo fensu percipiatur , nec possit dignosci an quis pex jocum, Vel ex animi sententia promi- ierit, sollemnem modum cuique ς-- tractui perscripsere; ut qui illum a Ghibuisset, vellet, nollet, civiliter obligaretur . Contractus alii Te, verbis alii , scriptura , consensu denique perficiuntur. Verbales i. e. stipulationes latius patebat, nam eaeteri omnes ea . confirmari, Sc in eam poterant transire cum tota obligatio ex sola verborum conceptione promanaret. Adeo itaque sancta erat in stipulatione verborum Te

ligio, ut si incongrue esset responsum , h. e. si alter rogaret pure , alter sub co ditione promitteret, inutilis esset stipvlatio. Quibus enim verbis stipulator praeibat , eadem omnino ipsa reserre promissor debebat . Verba ista eranti tina , nam quae propria essent juris CiviliS,

119쪽

vilis , nonnisi latine expedirentur Ηine Icti praesto erant , qui stipulationum formulas componerent Audi Tullium ita ad Atticum, Quamobrem quo me vocas ' aut quid hortaris P ut libelloseonfieiam de stilicidiorum ac parietum jure ρ aut ut stipulationum , O judiciorum formulas componam si)P δc idem saepius notat in Topica; & lucule tius pro Roscio Comaedo. Vide Brisi sonium de Jormul. O sollem. P. R. verbis L. IV. in sin

At quam sollemnius testamenta condita . Id autem Si ex veteri testandi Titu, ne captionibus locus fieTet , profluxit. Et primitus quidem, cumtei amentum esset nova lex , nonnisi in Comitiis calaris condi poterat . At post legem XII. Tabul. latissima potestas patribussem. patuit , ut non amplius auctore populo , collegioque Pontificum quis de bonis disponeret :tamen Patricii, qui tanquam arcano potentiae , juris formulis plebem sibi subjecerant, priscam illam testandi, ra

ij De Leg. L. L 2.

120쪽

tionem recenter usu e Xoletam , retinendam putantes , testamentum per aes s libram invexere . Haec autem familiae mancipatio ita constituebatur, ut antestatus Sc libripens cum quinque. testibus , civibus Rom. adesset, quibus praesentibus , more majorum, imaginaria venditio fieret. Postea prolatis ceris testator solemne recitabat

carmen : Haec uti in his ceris scripta sunt, ita do, ita lego, ita testor, itaque vos, Quirites, testimonium praebit te . At Praetor qui juris rigorem ad

aequitatem componebat, noVum indu-

Nit testandi modum , quem Praetorium dixere , in quo & antiqua & novior contemperata formula , ritusque. Hinc factum, ut septem testes adesse deberent , iique qui in comitiis esse poterant : uno contextu scribi oporteret verbis imperativis, i. e. Verbis legis heredem nuncupari, Se alia sexcenta :quae si pertaesus testator omisisset , ut Lucius ille Titius apud Scaevolam, is voluisse non videbatur , quod enixe Voluerat . Hinc non modo in concipiendis, sed consignandis quoque ta-H bu-

SEARCH

MENU NAVIGATION