Philippi Caulini Neapolitani Progymnasma De veterum jctorum philosophia

발행: 1779년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

vel a divinis pendent , vel sacrorum potestati subsunt : eorumque omnium notitiam eo esse comparatam , ut in

illis quid justum quidve injustum' sit deprehendatur. Alii vero , inter quos eminet Hetneccius, putant f bene quidem sed mala de causta J Ictos perpetuo atque acriter cum Philosophis maxime Stoicis certasse, Si invidia potius eorum Seientiae definitionem quo nihil absurdius ) suffuratos, eamque suae jurisprudentiae assuisse.

De Statu Philosophias apties Romanos. . Antiquis ma Hominum Philosophia. innuitur . Graecorum Philosophandi initia proponuntur . Historia cel brium in Philosophia Romanorum

percurritur . Graeca cum Romanis insituta conferuntur.

ΡHilosophiam cum Homine ipso o tum habuisse , illius naturalis indoles post humanam labem praeclare

32쪽

felicitatis non immemor , praecipuo quodam stimulo ad illam fertur, modisque omnibus ad eam a1sequendam conatur. Ipse autem in solo Deo summam veramque felicitatem contemplMtur I Deum autem primum Verum , ipsamque vesitatem esse satis cognoscit. Igitur acquisitione vesi, infinitae illius felicitatis particulam comparare

fibi posse persuadet . Atque hinc in homine insatiabilis illa veri videndi

cupiditas. - ἰ

Primi itaque mortalium, qui past

ritiam artem , Vel agrorum culturam, vel deuique nauticam exercebant, nat raeli quadam voluptate , astrorum cursus , plantarum propagationem , Ve torum atque aestus vicissitudines notabant. Paullatim deinde ulterius p netrarunt , & de humame mentis natura , facultatibus , deque hominia Mne , ejusque Vita instituenda , tam demque de primario Ente naturam Ie- gente , quantum cuique per se lic Tet, investigabant . At hujusmodi ejus aetatis Sapientes aliter rationes inb

33쪽

bant ; nam quae ipsi saperent , quia

maximum & supra homines rati ; ea nonnisi ab iis , qui peculiare Vitae ge nus instituerent, assequenda putabant: quare sibi summopere abblandiebantur, Ze inani quadam gloria intumescentes, non doctrina modo, sed Si caetero viatae cultu se a populo secernere seude bant.. Hinc procul a voluptatibus Mhominum consuetudine in lucis se rumque Sc speluncis secedebant, ibique

asperam Vitam, Vino atque animalibus abstinentes , corpus quasi nudi, ag bant . Universa autem , quae ad humanam sapientiam pertinerent , inV

stigabant; quare Theologiam , Politicam , ac morum doctrinam sapiebant: quamobrem fieri quoque oportebat, ut istaec Scientia simplex potius esset cognitio , . quam scientifica meditatio , quaeque traditione potius ad posteros 'Propagaretur . Ex hac male concepta sui idea in tanta temporis asperitate, factum quidem est , ut omnia arcana servarent , nunquam apud populum evulganda. Quae porro animi Virtu- τω , quae arcam Sapientia , non m

34쪽

17do apud plebem eos summopere comis mendabat , sed N apud ipses Reges, a quibus in consilium admissi, ti de Regni felicitate ex vaticinandi arte con

sulti & ut denique Deos pro salute

patriae deprecarentur . QuaIe plerumque & iis saera concredita , aut sautem qui sacrorum curam haberent ,

populi Sapientea fiebant, ut praecipue de AEgyptiis relatum est . Hi itaque erant apud AEgyptios Hierophantae , apud Indos Gymnosophistae, apud Per fas Magis apud Gallos Druidae . D

Dique hanc Doctrinam, quae barbarica Philosophia audit ., un1versae humanae Sapientiae prima extitisse fundamenta,

i omnibus est in compertor. Cum autem Graeci commercia cum

hisce Barbaris agitarent, & religionem,ia politica instituta, deque Scientiis a que Artibus mon pauca, in patriam Teportarunt, ibique suomet ingenio & pr prio marte philosophari incipientes , tandem universam philosophiam ad perfectionis apicem perduxere . Omnem autem Graeciae Sapientiam a Barbaris provenisse, M ob id geutra illas Grae-

35쪽

28 eis invisas evasisse, testantur Τatianus, Athenagoras , Theophilus , Clemens Alsxandrinus. Graeci igitur poliquam ita

a cultu fero primum emerserunt , ad illud unum contenderunt , ut Verum atque bonum cognoscerent , in ejus cauisas inquirerent, & ex fontibus deductas Veritates certa ratiocinandi me. thodo aliis proponerent 2 ad hoc enim juvabat iuriata gentis curiositas , ὀc libertas quam ipsa regiminis serma , co tra ac apud Barbaros, Quebat. Et priscis quidem barbarieae adhuc philos phiae temporibus, homines prout agrestes & ingenio rudes, ea quae Vel humanum captum excederent , vel di turnam saltem meditationem expost irent, assequi volentes : vel caussas cum effectibus turpiter confundentes deformissimas rerum ideas pro imaginatione potius sibi essinxere : ὀc ut aliqua proponam ; quicquid ex se nulla manifesta caussa ageret , divinitatis aliquid tu se habere putarunt, cur ad

eorum cultum convolassent: hinc astr Tum cultus : ignis loco clauso seIVM

36쪽

eos te Romanos migraVit: porro animos ex aere constare; intelligentiam vero in motu cithsimo praesertim I tationis positam . Praeterea primi illi Graeciae Sapientes , qui praeter cet Torum commune sentirent , statim perspexere novis hisce e Philosophia rati nibus , quae plerumque ad rempublicam continendam inservirent, gentem moribus esseratam nullo modo flecti posseatuue emolliri ; ut itaque Respublica suis cohaereret vinculis, animique mistescerent, doctrinas sacras , atque I ligionem fabulis complexi sunt : qua de re eleganter Strabo : fieri non potest, ut mulierum, O promiscuae tum hae multitudo philosophica oratione emeitetur , ducaturque ad religionem , pi

ratem O sdem : sed supersitione ad hoe Praeterea opUS est; quse incuti sine fabularum portentis nequit siὶ . Denique

cum apud Barbaros, qui inter voluptates vitam tuaducerent, in more esset, quae optima, carminibus complecti, f ctum ut poetae, sapientiae custodes ,

37쪽

audendi fingendique licentia usi. pr

anas veritates in infinitum immutas.sent. His ex caulsis orta est fabularis illa Graeciae Philosophia , quae primam

Graecanicae Sapientiae aetatem occupat : tunc temporis enim floruere viri

illustres universae poeseos parentes , Pro metheus , Linus Orpheus , Μ eus Aristophanes, Hesiodus, Homerus ex quo factum est ,. ut hujus philos Phiae vera principia eruere quasi impossibile Viri docti demonstrarint . At confirmatis aliquantisper homisenum ingeniis meliusque constituto Reipublicae statu , uon modo- philos phia se ad scientiae rationem composuit, sed universa Civitas certis legibus consedit. Tunc enim sacra a profanis , mysteria recondita a publicis Civitatis. regulis atque legibus f Parata sunt, sicque. religionis custodia tradita Sacerdotibus Leges vero ordinatae a Viris prudentibua , . publicae salutis. intelligentissimis: Timc qumque meditatione atque ratiocinatione de divinarum humanarumque rerum

eritate inquiri coeptum ; idque paul

38쪽

aliquorum hominum evasit , qui de Sapientia prae ceteris essent sollicuti; hique & alios edocere ὀe in se tentiam suam trahere studebant Hinc Scholae: hine Sectae . Qui autem Primcipes extiterint , hi fuere duo, Thmles unus e septem Graeciae sapient hus, e cujus Schola non Ionici tantum, sed Si Socrates ejusque discipuli pro diere , quibus sectam Academicam , Cyrenaicam , Eristicam, alia ue munores Ρeripateticam, Cynicam , ti Stoicam debemus t Alter Pythagoras S, stilus , qui non Scholam modo Pyth

soricam in M. Graecia celebrem Ap

xuit, sed ὀc occasionem dedit Eleat cae , Heracliteae , Epicureae , Pyrrho

Haee Sectariae Philosophiae primo

dia: quo autem modo ea adoleverit ,

quaeve fata subierim, ex Hiit iΣ --bemus . Nam cum aspectabilia haec Mundi machina statim oculos perce

Iax; hinc primum de Elementis, d que Principiis quibus Elementa in hunc Univetium coaluinent, Sapientes illi dispu-

39쪽

et1putare coeperunt. Cum vero in re- hus naturalibus saepe tam multa co

currant , ut intelligentissimi scrutat ris intelligentiam iubterfugere videantur , hinc factum est , ut prisci illi recte prius facti circumstantiis separatis, simpliciorem rem illam sibi peximaginationem reddentes , facilius com sequentias deducerent, & inde ad circumitantias primitus separatas redi Tent: atque ita imaginariam Naturae Scientiam fecere, quam Mathesim nominarunt . Quoniam uero Physica Scientia nisi ab Homine recte ivitituto acqui-xi potest ; hinc Hominem nolse primarium putarunt, δc de Animi natuora , ejusque assectionibus , deque renata diis tractandum existimarunt. Iccirco prius Legibus a Deo Homini inditia diligenter exquisitrs , ad assectiones ,.Vitia, quibus Hominum natura subji Citur . , atque remedia s quae omnia apud mos Ethicam constituunt , gradum .faciebant : Atque hujusmodi Seientiae

pro diverso hominum statu tres fecere. ParteS , taconomiam , Politicam . Com- mercium. Sec altius penetrarunt , Sc

40쪽

de humanae mentis natura, deque ejus attributis multa subtiliter exquirere cc Perunt , quaeque apud nos ad Psychelogiam amandantur . Tandem ex hisce

omnibus profluxit idea illa , ad quam mira. Universi compages , humanique animi praestantia nos ducit , scilicet'

ad primum Ens, contingentium universarum rerum unicum factorem; deque ejus attributis, quantum fas est,

disputarunt; idque eorum Theologiam

faciebat

Ηi autem Sapientes in Porticibus suas peragebant disputationes. ConVeniebant ibi animi, voluptatisque gratia, indeque concertationes instituebant. Erant autem Porticus , aedificia juncta sacris AEdibus , vel illustrium virorum domibus, necessitatis , aut ornamenti, animive gratia . Sed praeter illas , jam inde antiquissimis temporibus in Graecia erant Gymnasia δc Academiae, atque

adeo Scholae publicae, in quibus docebant Philosophi. Et celebriora quidem Gymnasia erant tria: Academia , Lyceum, ti Stoa : In Academia docebat Plato ;

SEARCH

MENU NAVIGATION