Philippi Caulini Neapolitani Progymnasma De veterum jctorum philosophia

발행: 1779년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

est. Circa namque illud temporis h. e. an. 392. C. Fannio Strabone, S: M.

Valerio Messala Cois., Sctum de Phil sophis At Rethoribus invenio , quo

PP. censuerunt , ut Marcus Pomponius Praetor animadverteret , curaret

que, uti ei e Republica. , ideque sua

videretur , uri Romae ne essent . Quod quidem ea, fortasse de causia a Sen tu factitatum , ne quid praeter instrututa majorum, qui a Scientiis abhor-Tuerant, agi videretur. At longe si verius illud est, quod de Graecorum legatis , paucis post annis , scilicet an . 598. scribunt Plutarchus , aliique . Athenienses Oropiorum Urbem Baeotiae va-1taverant ; quae tu auxilium Romanos accivit : hique per Sicyonios qui gentum talentis circiter Athenienses muletati sunt. Hanc ob rem isti s laetis tribus tunc temporis disertissimis Philosophis , Diogene Stoico , Ca

neade Academico, δέ Critolao Peripatetico , Senatum Populumque Rom. d Precatum misere : illi autem ibi diutius quam negotium ferret, immor

ιi , juventutem omnem graecis elo&uentiae

52쪽

tiae lenociniis in se traxerunt: maxime autem Carneadis in dicendo pr sigite, cum summo lepore conjunctae , quibus de quacunque re persuaderet , venti instar tota urbe personabant : &fama erat, Graecum virum ad stup rem usque in percellendis hominum, demulcendisque animis valere : quo I more correpti juvenes , quasi furore quodam ad philosophiam ferebantur . Haec sapientiae semina uberem promi te bant messem . At intercessit severa Catonis majoris auctoritas , qui totam hanc ' 1egetem , velut in herba suffocavit. Is avitae disciplinae innutritus ,

quae militarem austeritatem unice sectaretur , metuebat ne adolescentes

Philosophiae studiis mancipati , milia

tarem gloriam parum pensi haberent. . Ad hos confirmabant Graeciae fata ;quae cum universa in se recepisset 1iu. dia , pristinae fortitudinis laudem amiserat fere omnem, vixque ulla libe tatis umbra fruebatur: voluptates enim animos corruperant; ti Opi ates per

Philosophos ae Sophistas quocumque vellent , populum trahebaut . Quare statim

53쪽

satam in Senatum venit , & Magia

stratus accusavit , quod eam legati nem tamdiu in urbe, re infecta, desidere passi e1sent: cujus auctoritas adeqvaluit, ut mulata ad centum talentos redacta, legati quamprimum re confecta domum remitterentur οῦ juventus vero ad majorum iustituta revocaretur. Quem Panaetium Africanus. , aliique audiverant, eundem habuit praecept

rem Q. Tubero, ortus ex praeclara ΑΕΟ-Tum gente , ut testatur Pomponius si); hinc male in Pandectis Florentinis. pro Panaetii legitur Pansae eoque in Panaetiana doctrinae profecit, ut Stoia cum appellet ibidem Pomponius ;& CL cero , eruditum uirum ex sudiα Stoia

eo sa) . Summam autem privati publia . cique juris notitiam disciplinis Stoici adjunxisse, ex Gellio s3ὶ satis constat. Scripsit autem De oscio judiciae libro

ad amicum C. Oppium nec non S natusconjulta. Sed vix Ruum. Tuber nig

54쪽

nys in Pandectis vestigium : videsis L. qui vestem β. do supell. leg. T

beronis gloria non imparem, eadem Panaetii Schola eduxit Sex. Ρompe-jum , Gn. Pompeji patruum, quem Ictis accenset Pomponius in cit. L. a. S c msultissimuni laudat Tullius . Sed Ion-giua in Panaetii doctrina se praestitie Q. Μ ullus Scaevola, qui in Stoa adeo profecit, ut cum Apollonio Oratore feliciter Rhodi disputarit : ti Romae acutissimus inter oratores , totiusque Civitatis oraculum evaserit, teste Cia cerone si), aliisque. L. Crassus cum Praetor ex Macedonia decederet, invisit Carneadem , Clitomachum , AEschinem, aliosque mul to8. Horum praecepta recoquendi gratia , libros Platonis evolvit ; deinde ad illum Gorgiae se contulit, ex quibus tandem intellexit, hominem praecipue oratorem , Reip. futurum adj mento non ipsis modo conciunculis , sed illa consiliis gubernando. Atque iaest Crativa ille, quem ita e Philosoph

1 De Orat. L. I. n. 39.

55쪽

phorum doctrinis profectum, eloque tissimum praedicat Tullius . Ab eo tempore vetus illa & simplex Afrkani , Laelii, Galbae eloquentia , artificioso

sententiarum, ac sermonia ministerio Romae coepit resonare. Et revera quiadem oratores, ut ex ipso Tullio h bemus , in Philosophorum Scholis instituti, quam docte, quam acute, non solum de natura rerum, sed etiam de moribus hominum, de virtute, de officiis diiserunt: deque se ipso scribitidem Tullius , quod quicquid in ei quentia effecerit, id non Rethorum sed Academiae spatiis consecutum . L. Lucullus cum Quaestor in Μac donia esset, & post hunc Magistratum bellum quoque Μithridaticum non sine fortunae favore gereret, Praeclaram est nactus occasionem, philo phos Graecos , praecipue Athenienses conVenie di , ut ab iis eruditus , patriam Ornaret , juvaretque. Quo autem animo

Lucullus erga philosophiam fuerit , praeter Plutarchum , testatur Cicero , Luculli familiaris, cujus nomine insignivit Academicarum quaest. Lib. qua

56쪽

tum : Lucullus vero praecipue vete rem Academiam coluit . Cum autem magno estet ingenio, non modo ipse inter armorum strepitus philosophiae navavit, sed Romae valde promovit. Quare Bubliothecam collegit copiosi1simam , ubi Graeci conVenirent disputatum , & cum quibus inter disceptandum ipse versa-Tetur: magno autem eos in honore habebat , Ni domi te ad coenam cum iis erat; cujus rei testimonium perhibet Plutarchus : Studioso cuique, O BLbliothecae, O quae circa eas erant Scho tiae, atque deambulacra, libere, perpetuoque patebant, quo se Graeci , cum perocium licuisset , conferre solebant; ibi loquendo , legendo, disputando , diem jucunde terebant si).L. Sylla expugnatis Athenis Olymp. CLXXIII. , ex Apelliconis Teii bibliotheca omnes Aristotelis, & Theophrasti libros Romam detulit. Apellico autem iste , homo peripateticus, cum opibus polleret , aliasque bibliothecas emisset, eam quoque Aristotelis ma-

57쪽

s gno aere comparavit. Libros itaque illos describendos curaverat , eorumque, qui detrimentum aliquod passi essent, lacunaR expleverat Iis autem Romam asportatis , cum adhuc apud Syllam essent, Τyrannio Grammaticus, quem Lucullus captivum duxerat , Aristotelis 1tudiosissimus , ab iis, qui bibli thecae praeessent, veniam obtinuit codbeibus Aristotelis utendi quare eos ex laceris membranis transcripsit , quantum potuit emendavit , sicque frequentiorem eorum lectionem fecit Accessit deinde Andronicus Rhodius, qui peripateticam deperibat, Si non modo extantes adhuc Iacunas, ex ingenio & conjectura supplevit, obscura illustravit ; sed etiam scripta argumenta assinia in unum conjungens , in proprios tractatus distribuit; tab las quoque sive indices eorum composuit, sicque vulgatiorem fecit genuinam Aristotelis philosophiam. Vides nunc Romanos sensim expoliri, atque ad Sapientiam excitari : ita quidem ut nisi eorum opera accessisset, fortasse Aristotelis libria perpetuo caTendum

58쪽

dum haberemus . Paullatim itaque graecum morem , Sc Graeci homines , dc Romani ab iis reduces , Romam , cum plurimis illorum scriptis inVexerunt. Ita quum jam prisca illa aulteritas , nimiaque arroga utia temperari coepisset , illorum exemplo, Romani primores bibliothecas extruxere, atque porticus , ubi cum Graecis praecipue disputaret . Tales fuere praeter Lucullum, Atticus , Cicero, Varro, aliique. Et primus Asinius Pollio publicam aperuit , teste Plinio , deinde Augustus Apollinis templo, quem in Colle palatino construxerat , addidit porticus cum bibliotheca latina , graecaque , eamque δc clariorum Scriptorum imaginibus locupletavit . Ab eo quoque tempore viri optimi filios in Graeciam instituendos miserunt: de Athenas Atticum invisisse, tradit Nepos ; idem quoque de se narrat Ovidius; ὀc ipse denique Cicero , ejusque filius : post Syllae vero direptionem miserunt 1c Spartam, Rhodum , Apolloniam, Massiliam, aliaque loca philosophiae studio clara.

59쪽

M. Brutus avunculum Catonem im

tandum suscepit ; quare Plutarchus scribit , nullum fere fuisse Graecorum Philosophorum , quem non audierit ;nullam Sectam , quam non cagnoverit si Sed maexime Platovicam doctrinam a plexus est namque δc mediam Academiam non admodum proban9 , an tu quam sectabatur , Si propterea Antiochum Ascalonita in perpetua in admiratione habebat, fratremque ejus Aristonem, amicum sibi & contubern lem adsciscebat. Idem tradit Cicero, qui ita ad Varronem: Brutus quidem noster excellens omni denere laudis, se

Philosophiam latinis litteris persequiarur , nihil ut iisdem de restas a Grae vicis desideres . sa) Libros autem eoustria psit De virtute, quorum mentionem, faciunt Cicero δc Seneca, & alia fortasse Cassium illum Romanae libertatis vin dicem, Epicurum secutum esse , patellex Tullio su; idque Plutarctius m

60쪽

morabili exemplo, de spectro, quod Brum apparuerat, confirmat I). Et fortasse ea praecepta Epicureus ille Catius Insu-her Romae evulgaverat, ut idem Tullius Botare videtur . Sed princeps inter Epicureos dicendus es et C. Vellejus S nator , quem Cicero in Libro I. de

Natur. Deor. introducit recensentem,

quid alii de Diis senserint, de quid

ipse existimet; cujus deliramenta statim Cotta Academicus , acri judicio examinans & convellens , ostendit Epicurum verbis reliquisse Deos , revera sustulisse. Caeterum viri summi apud

Romanos tantam foeditatem non put

bant cum Epicuro sentire, quantam iactabant Stoici, M Academici ; vel indignos esse ejus hortos , ex quibus S pientiam addiscerent . Inter hos fuere praeter Cassium, et Vellejum, L. Torquatus , C. Trebatius, L. Papirius Paetus, Verrius , L. Sansejus , T. Albutius, M. Pansa, Μ. Fabius Gallus, aliique bene multi.' M. Piso praeceptorem habuit Si

D 3 seam ab in Bruto

SEARCH

MENU NAVIGATION