Institutiones philosophicae auctore Mariano Semmola in usum suorum auditorum concinnatae. Institutiones metaphysices

발행: 1797년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

. 12. II. Sensationes non sunt nec de eo ,

quod est objectum , nec de eo, quod accidit in organis se iis oriis , per quae illas excipimus. Sa ne quid sit lu3 nemini mortalium liquet I quid

sit oculus, tum quae oculi partes, quomodo afficiantur a luce , norunt paucissimi : & tamen plebeii homines nullo Philosopho deterius viis dent. Philosophos videre est musices mathematicae peritis imos, qui tamen pessimi sunt musici: Dii e contrario egregii passim occurrunt Musici , qui aures lunt, & praeterea nihil. Sapiens Clic micus salis marini compositionem callenS ,

quando illum linguae applicat, intelligit perspicax , solutas mole culas salinas per linguae porOS subire,& nervo.s ejus papillas vellicare: Verum nihi) deterius quicumque idiota saporem salsum distinguit . Sensationes igitur nec sunt de eo, quod est objectum externum, nec de eo, quod in Organis sensoriis accidit. 13. Re quidem vera nullam sui speciem , seu entitatem bo sentientem Animam externa ob-jEcta immittunt, sensus tantum iercellunt, commoventque fibras ' tum ex harum commotio. num occasonibus Mens afficitur , & in se experitur dulce, amarum &c. albiam, rubrum, &c. calidum, frigidum, &c. &c. Itaque dulce, amarum&c. rubrum, caeruleum &c. calidum, frigidum &c. .nqn sunt reales qualitates objectis externis insitae.

Sed neque sunt qualitates ex organis sensoriis haustae: nihil enim in organis existit, cum Μςns sensatione aliqua percellitur , nisi determinata quaedam fibrarum commotio , quae sane toto caelo

182쪽

differt ab illa specie , quae Animam lassicit' I . Discant hinc I. Ty nes, psalnornena esse censendas species illas, quae Μenti praesto

adsunt, cum objecta externa corporis sensus pul 1 ant. II. Quid intrinsecus sint externa objecta penitus latere . III. Illa phaenomena relationem prae se ferre , quae Animam inter , & externa objecta interest , quaecunque tandem ista sint . IV. Totam rerum Universitatem nostri respectu magnificum esse , & admirabile Phae. nomenon , Seu ordinatum , & regulare phae. nomenorum sibi coexistentium , & successivorum Systema ' quid vero intrinsecus ea sit, &quae vera , interiorque ejus structura, vetitum

mortalibus nosse.

I 3. Quid i erramus ergo omnes cum dicimus nivem esse albam, ignem calidum, aloe amarissimum Θ &c. Saepius in Logica monuimus,

Verba non rerum naturam , sed ideas notionesque rerum, queis informatam habemus Animam, denotare. Cum ergo ex occasione sensationis affirmamus ex. gr. nivem esse albam , id de ipsa sensatione , qua intrinsecus assecta est Anima intelligendum est ; ita nempe a objectum, quod Mente complectimur, est album . Quod si de objecto extrinsecus posito illud ipsum amr- mare quis intelligat , turpiter prose o hallucinatur , haud secernens speciem Μenti oblatams sensationem ) , ab extrinsecus posito objecto,s caussa sensationis externa ). Non enim biens reale & extrinsecus positum objectum attingit: a solis asscitur fibrarum commotionibus ; &hae

183쪽

hae quid'' ab objecto extrinsecus posito pendent , at nihil cum eo commune habentis. Inquient vero Tyrones : diximus'. ex sensationum diversitate tuto deduci, ex. terna earum objecta in aliquo discrepare . 'ΡΟ - ro in quo discrepabunt, si colores, sapores, Odores &c. non sunt nisi Mentis sentientis phaenomena , neque aliam praeter mentalem habent existentiam λ Facilis est responsio ex iis , quae hactenus sunt exposita . Diverse sensationes ex dirersis fibrarum commotionibus pendent 8. Diversae fibrarum commotiones exigunt diversu tactum . Diversus tactus optime fieri intelligitur ex diversa mole, figura, nexu particularum objecta externa conflantium , tum ex diversis eorum peculiaribus viribus . En discrimen , quod quantum hactenus novimus, in corporibus exinternis nostrarum sensationum objectis statuere possumus. Cons. 24. 23. eos. I7. Praejudicatae sententiae vulgaris en ori ginem . Iisdem recurrentibus in sensus objectis

easdem ab infantia passi semper sumus sensati nes. At non intelligetites , qui ex objectorum praesentia semper praesto sint sensationes, incau-& sestinanter judicavimus , sensationes esse quilitatum: realiter objectis inhaerentium imis miniones in Animam : Sc sensationes ab exis ternis sensationum Caussis nihil discrevimus . I 8. III. Sensationes non sunt in hostra potestate positae, seu quod idem est, Anima intentiendo non est libera . Revera simulac in corporis sensibus excita fuerit irritatio & ad

cerebrum s ut mox edocebo ) perducta, velitani

184쪽

Anima nolitve , modificationem in se putetur,& aliquid in seipsa experietur . E contrario

velit , contendatque quantum voluerit , rosae ex. gr. odorem s entire , musicum concentum

audire &c., nisi commotio in sensuum fibris

opportuna excita fuerit , voti compos neutiquam em cietur . Illud penes Animae arbitrium positum est , caussis externis, quibus sensus cor cutiuntur , occurrere , illas persequi, vel evitare postquam earum experientiam sibi comparavit ; at sensationem sine externa caussa excitare , Vel excitatam avertere nullo modo potest . Igitur sensiendi facultas in sui determinatione passiva est.

3. 19. Evincimur hinc praeter nostri existentiam & alia plura existere , quae sint nostra- . rum sensationum concaussae , & objecta , licet, quid haec sint intrinsecus, minime moneamur . Delirant adeo Idealistae spectabilis Μundi existentiam in dubium revocantes, delirantque promi ecto turpius populo sensationum phaenomena ipsi Μundo adjudicante. t*. 2O. IV. Licet sensendi facultas determi. sationem extrinsecus . excipiat, haud tamen pu tanda est mere passiva: hac enim facultate Μens intimitus veluti commovetur & asscitur, seque commoveri, & assici persentit . Passiva itaque est solummodo in excipienda determinatione caeterum intrinsecus activa haberi, debet . Rem exemplo ex materialibus rebus desumpto illustrare

ae quavis externa caussa contingitur etiamsi lovissime , solia contrahit, in quo statu aliquan-

185쪽

11 PSYCHOLOGIA

diu net, tram ruysus explicat. Certe externae caussae contactus principium est contractionis soliorum in mimosa , atque adeo haec modo passive se habet .' at contactus ille non est caussa adaequata praedicti effectus Interior her. bae isti iis activitas suae naturae conveniens ex trinsecus excitata , interior & proxima est con- tractionis caussa essiciens . Fluc adcedit quod per hanc facultatem Μenti praesto adsunt phar- nomena si deae & notiones), quae cum nihil commune habeant cum fibrarum motionibus , ' non nisi ex ipsius Μentis natura fluere possunt. 2I. Ex. hactenus dictis colligo, sensitivam Animae facultatem d bus constare . I. ejusmodi naturali animae temperatione , ut' diversimode assici queat, cieri, & determinari a diversis fibrarum corporis commotionibus . II.

ejusmodi ipsius Animae interiori vi , quae sit

repraesentativa I quaeque suae naturae necessitate,& constitutione illa cudat, exhibeatque phaenomena , quae ideas dicimus, juxta determinationem quam a fibrarum. corporis commotionbhus suscipit. Nam ad primum quod attinet, sensitiva facultas juxta motiones fibrarum se ex rit 7. & 8., nec non sensationum phaenomena in nostra non sunt potestate I 8. Quod ad secundum spectat , sensationes non sunt im- missiones qualitatum ex objectis externis in

' animam adeuntium I 2.3c I3., neque Μens

in suis sensationibus mere passive se habet g eto. Sed de hac re copiosius suo loco.

186쪽

A. R T. II. suae sit sedes principii sensitiυa saeultate

praediti. 22. I 'Ibrarum irritatio in organis sensoriis

x excitata a quavis externa Caussa , nisi ad cerebrum usque propagetur , nullam in Anima tentationem gignit . Praedem do experientiam - Sane obtruncetur nervus , Vel fortiter ligamento comprimatur ' qua vis producta

irritatione infra sectionem , vel ligamen , nihil anima experietur: illico tamen sensationem patietur , sive ligamen relaxetur , sive irritatio ultra nervi sectionem inferatur . Quare principium sentiens , seu Anima non ubivis in corpore residet, & in quolibet organo seniorio , sed in cerςbro , ex quo suam originem nervialis picantur. . 23. At duae heic occurrunt quaestiones I. Quaenam est illa cerebri pars hac praerogativa caeteris praestans , ut ad eam sint deferendae sinis gulae sensuum irritationes , quo in Anima sensationes ant λ hanc cerebri partem , commune sensertum & Animae sedem dixerunt . II. Qui sensuum irritationes ex intimis corporis p rti bus ad cerebrum, vel potius ad commune sensorium deducuntur Τε. a . Quod ad primam adtinet , nulla cerebri pars pro communi Animae sensorio statui posse videtur . Ut enim aliqua hujusmodi cen

seri queat , illud prius constare debes, sin-

Suis

187쪽

gulos nervos , quot quot per singulas corporis partes migrant , & lonse lateque diffunduntur, ex ea primam originem ducere inAin ullam cerebri partem humi modi esse recen. tissime constitit ex observationibus summa sagacitate ab Ab. Tossoli captis, stom. XIII spuis

ctorii nimirum in duo priora cerebri ventricula pergunt. Gustatorii ad tertium . Acustici e corporibus striatis labuntur. Optici e corpore cal. lolb emergunt. Somniavit ergo Cartesus cum Ani. mae sedem in glandula pineali locavit : quippe ex pineali glandula nec unus nervus originem ducit'. loem de Digby dicendum, qui ex glandula pineali in septum lucidum animae se. dem transtulit. Neque adsentimur Cl. De la Ρeyronie, aliisque in corpore valloso animae sedem

constituentibus licet enim hinc emergant aliis qui nervi, veluti optici, non omneS tamen. 26. Quo secundae quaestioni facerent satis,mdduxerunt Nonnulli exemplum chordarum, quae altera sui extremitate perculsae, illico alteri. extremitati motum suum tribuunt : at non satis pensiculare . Sane tremor in unam chordae extremitatem illatus , ad extremitatem alteram

illico propagatur , si tensa illa fuerit , & in viscillando libera, ab omni scilicet exrerno impedimento expedita. At neutrum de nervis dici potest , nullam tensionem habentibus , & in sui ductu undique irretitis . Alii vero nervos lia. bent veluti totidem tubulos; quos purior , ac subtilior sanguinis pars, Mam fluidum nerveum,

188쪽

dc D ritus animales Vocant , perpetuo implet , ac pervadit. In hac porro hypothesii inquiunt,

nequit nervus , ne Glusque contingi , qu n aliquatenus prematis r ς neque potes ullatenus pr mi , quin ob disiensionem spiritus contentus uriageatur , neque spiritus ille Sic urgeriγ quin pel- Iat ἰ seu potius repellat vicinum insantem , ac

pari ratione adυenientem ex cerebro ' neque se

porro repelli , quin tota serie ob repletionem , continuitatemque compAlsa , spiritus exisseus ad ipsam originem nervi , nervulique in cerebrum

quasi resiliat- Verba sunt Gassendi pb, s. s.

membr. 2. l. s. c. I. Hujus eXplicationis exemplum ex tremulis aeris undis sonum deferentibus e corpore sonoro ad aures, facile est desumere . Atqui hujusmodi sententia licet cominu ni voto veluti caeteris vero similior excepta sit ,sblida tamen caret demonstratione . Hac interea utemur, donec melior non occurrerit si . CAP a) Nuperus Auctor Thouro in dissertatione Lugdunensi

Accademiae exhibita, in qua quaestionem exhendit, utrumat mos phaerae electricitas aliquid in hunaanum corpus influat &c. novum hac de re lystema proposuit. Utraque, asserit, electricitas , positiva nempe & negativa seorsini in cerebro hospitatur. Substantia corticalis puta positi-Vam continet electricitatem, negatiVam vero medullaris substantia. Utraque habet suos conductores, nervos 1 cilicet , quorum alii positi Vae electricitati inserviunt, alii vero negati Uae . Hi ex extremis corporis partibus electricitatem deserunt ad cerebrum ; illi vero ex cerebro ad musculos, & ad extren is partes. Sensatioises Mentis fiunt ex appulsu ad cerebrum electricitatis , quam nervi negativae electricitati inservientes a corporibus in tensus incurrentibus rapiunt, uuleruntque ad cerebrum . Llotus

189쪽

CAP. De Memoria .

A. 27. Uotidiana experientia edocemur , Mentem etiam remotis objectis , quibus assicitur, adhuc sibi praesentem retinere posse illorum ideam , . seu notionem . Hujusmodi Mentis actus coram retiis snendi ideas, notionesve objectorum , etiam it. lis remotis ac absentibus , vocabulo contempla.tionis , mockio duce, designamus.18. Rursus experientia patre facit, Μentem persaepe occasione externae caussae, persaepe suo veluti arbitratu , & imperio , ante habitas, con. sepultasque ideas , notionesve revocare . Hunc mentis actum, reminiscientiam appellamus. Eadem experientia novimus, Mentem ante habitias ideas sibi recurrentes ut plurimum reCognoscere ,' scilicet animadvertere , illas ideas notionesque haud esse recentes , sed jam ὁlim habuisse . Hanc animae conscientiam , seu anim. l Ver ionem, recognitionis vocabulo exprimimus. go. Tres modo recensitos Μenus actus vulgo Memoria nomine complectimur . Itaque Me.

Vero musculares cientur ab electricitate, quam Anima in musculos immittit per nervos positivae electricitati destinatos . Atqui clarissimus Auctor in praefata dissertatione argumentum ouidem sui ingenii praebet, non vero sui system iis . Ipsemet videtur istud proponere pro imagina iionis specimine ad rem perdifficilem, si superis placet,

190쪽

moria est illa Animae tacuitas , qua retinet ,

revocatque antehabitas ideas, ac recognoscit veteres esse.

De Contemplatione

g. gr. Otus ab externis objectis in no- 10 stris sensibus exciti, & ad cereis bri fibras perducti Animam diversimode Hodiis ficant , sive repraeselitationem aliquam quam dicimus ideam ) sive affectionem squam notionem appellamus ibin , . ingerendo . .Quare pronum est intelligere , fibrarum cerebri commotionem eo usque perdurare debere, quo illa notio, vel repraesentatio Animam occupat . Animae itaque contemplatio ex continuatione motionum in ce-xebri fibris est repetenda: atque adeo ad sentiendi facultatem spectat. 32. At continuatio motionum in cerebri fibris duplici ex caussa fieri potest . Vel enim fortior, & vehementior illata est, concussio in 'sensuum fibras ab externis objectis, & modo cerebri fibrae vehementius commotae in eadem suscepta commotione, etiam citra Animae impe rium, diutius perseverabunt. Hinc fiet , ut ea in dem idea vel notio Μentem sive lubentem , sive invitam occupabit, & quidem vivide. Uel fibrae leniter commotae , ad quietem mox su a sponte redirent, quo casu paullatim evanesceret 'adea. & notio; & modo ut in inchoata com motione . illae perdurent, Μentis quoddam velu- M ti

SEARCH

MENU NAVIGATION