Institutiones philosophicae auctore Mariano Semmola in usum suorum auditorum concinnatae. Institutiones metaphysices

발행: 1797년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

III. Hinc ratio delum itur eccur per attentionem ideae vividiores fiant, & clariores . Fib rum enim commotiones, queis I iistiva facultas cietur, & idear excitantur in Mente, foventur , fiuntque intensiores. Tum per attentionem Μens

veluti pressius certis fibris seipsam appIicat; siauti e contrario recedere videtur ab aliis, a quibus suam avocat attentionem, unde harum commotiones , & respondentes ideae languescant ' illas e contrario foventur , fiuntque vividiores. β. 3I. Attendendi vis tum extensive cum intensive in hominibus admodum discrepare continua edocet experientia . Revera quae attentio nis intensias in Archimede, qui, ut fertur, ma thematicis speculationibus totus incumbens, captae civitatis clamores non sensit, diripientes furentesque romanos milites, nec non fugientem un- dequaque populum & obstrepentem minime animadvertit 8 Quam mira attentionis extenso in

Iulio Caesare , de quo ajunt, septem diversas , aut si ipse simul scriberet, quatuor epistolas calamo exarandas dictasse λ ih. 32. Attendendi facultas, quum praesertim

reflectit, maximopere commenda venit, atque

adeo summo studio colenda . Ea sane foecunda parens est omnium humanarum scientiarum et Ea rerum, quae sunt a sensibus remotae, ideas praestat d Ea tandem Principes in re litteraria constituit. Quod ut in propatulo ponatur per singulas intelligendi facultates percurramuS. ACI. al is reflexionis est opus. Analysm enim

instituere dicimur , cum plura simul posita objecta seorsim,& fgillatim perscrutamur, vel siam

202쪽

gulas ejusdem compositi objecti partes, & relationes . Id vetro ad reflectendi vim spectat. ΙΙ bseractχ eamdem habet originem : fit enim abstractio cum objecti compositi partem

contemplamur seorsim a caeteris partibus quibus consociatur . III. Nec non Conscientia eκ eadem reflexione derivat ' cum nimirum nosmetipsos, & ea quae in nobis geruntur successive perlustramus . IV. Intellectus neque est sa- cultas ab illa reflectendi distincta . Cum enim idearum distinctarum repraesentatio , quae intellectui vulgo attribuitur , e reflectendi vi pendeat, ad hanc illum revocandum esse quisque intelligit. 33. V. sicuti per reflexionem plures succensve perscrutamur ideas , 'ita per contemplationem Menti simul praesentes sistere solemus . Cum reflexioni contemplatio accedit , in quo ideae conveniant , & in quo discrepent , facile animadvertimus . Si nempe aliquid eorum , quae

in una idea pervolvenda novimus in altera pa riter occurrat, in quo cooveniunt animadvertimus e si vero aliquid eorum, quae uni inesse ideae per reflexionem novimus, pugnare agno scamus uni vel pluribus , quae alteri ideae insunt, quaenam sit idearum discrepantia , innotescet . Ρari modo quaslibet alias idearum relationes peis rutamur nempe comparatio idearum nihil est aliud , nisi simultanea idearum per reflexionem prius perlustratarum contemplatio . Cum itaque Mens animadversae idearum . noti mnumque relationi lacquielcens , judi)are dicatur;

ambigendum profecto non est , judicandi facun

203쪽

talem ad illam reflectendi revocandam esse .s4. -VI. Ratiocinari dicimur, cum idearum A puta & C convenientiam, vel repugnantiam, vel quamvis aliam relationem intuitive non

percipientes , illam deprehendere satagimus per interpositionem mediae ideae B. Μedia porro haec idea nonnisi ex reflexione , & analysi primarum idearum Α& C Μenti occurrit. Haec enim meis dia idea , vel una est ex simplicibus, quae ineompostis ideis A & B continhntur ' vel ejus mois di est, ut dum alteram puta A continet, ipsa

tamen in altera B contineatur ' ex quo inferimus etiam A in B contineri. Alterutro modores se habeat, evidens est, Mentem suam rati cinationem nonnisi reflexione absolvere. 5s. VII. Facultas generalium idearum nexum, ἐς relationem clare pervidendi , Ratio communiter appellatur. Hoc sane sensu Tullius de Ois. l. i. hoc vocabulum usurpavit. Homo enim, quod rationis es particeps , per quam consequentia cornu, caussas rerum videt , earum progressus , σquasi antecessiones non ignorat, similitis dines comparat , rebra ue praesentibus a ungit, atque a nectit futuras , facile totius vitae cur1Gm videt', ad eamque degendam praeparat necessarias . Sed idearum nexus ac relationes reflexione assequi. mur. Quam ergo dicinius Rationem , reflexione

comparamus . y l

sis.' Μox allata definitio Rationem DF, Hiυe inspectam respicit . Sed hoc vocabulum Natio potest & objectiυe usurpari, quo respectu

determinatum id earum numerum , atque neXum

importat. Hoc sensu dicimus communem quam dam

204쪽

dam rationem hominibus insidere: Nempe cum snguli homines, quacumque patet tellus, similes di naturam, di sensus habeant nec non unam,& ubique uniformem naturam rerum sensibus subjectam, ita & communes quasdam , constantesque habent notiones . Harum perspici ethtes

ne um, merito communem quamdam 'rationem

habere dicimur : id quod communem sensum alii appellant. ue . De Ratione sufestive inspecta intel- ligendum est effatum illud haec doctrina es Jupra rationem . Nempe scuti persaepe fit, ut rerum idearumque nexus perspicientiam unius exsuperans, alterius perspicaciam minime effugiat I ita fieri quandoque potest, ut sngulorum hominum perspicientiam penitus eludat. Hujusmodi sunt, quae dicimus castissimae nostrae Religionis Dogmata. s8. Quid vero 'sibi vult haeci alia expres sis, talis doctrina est contra rationem 3 Heic vocabulum ratio objective sumitur : Nempe cum quis nexum tribuit ideis omnino oppositum ei, quem omnes clare perspicimus iisdem idcis re vera inesse ; mydo illum contra rationem effutire pronunciamus , & propositionem ejusmodi

absurdum idearum nexum complectentem conis tra rationem esse decernimus . Interim advertant Tyrones, claras distinctasque esse oportere ideas, ut decernere possimus, determinatum nexum , relationemque ipsis tributam absonam esse, & rationi contrariam . Sin minus ab huis

jul modi decernendi prurigine cohibenda Mens est, ne contra rationςm ipsi nos judicemus. Hφe

205쪽

contra eos dicta sint , qui est aena nimis iudicandi licentia freti, castissimae Religionis dogma

in contra rationem esse, arguunt , non minus impie, quam imperite-Num ne Scioli isti praeter om. hominum conditionem claras distinctas.

que hzbeat ideas, quibus illa Dogmata constant8

, De Imaginatione . '

ε. sy. D Erum sensibilium licet absentium

IN. imagines tam vivide Μenti quandoque occurrere , ipsamque concitare , perinde ac res ipsae praesentes essent, & sensibus subje.ctae , frequens experientia testatur . Vis isthaeetam vivide sistens Menti objectorum absentium a magines , facultas imaginandi dicitur ' ipse utaro idearum occursus imaginatIo appellatur. . M. Physicam imaginationis caussam in L. cili fibrarum cerebri mobilitat: , ac nimia itaritabilitate consistere, nihil est quod dubitemus: atque adeo imaginandi facultas haud putanda est alia a facultate sentiendi . Egregie ad rem nostram Boerhavius tom, ψ. prael. ac in suas instit med. n. s86. Si a caussa interna eadem , que υisida impressio D sensorium commune facta fueris, quae quidem is externo objecto D -ἐebat feri ; cogetur utique Meus aeque credere imaginationi , ae fensbus Iolet credere. Si feno. rium meum ita dispositum fuerit , uti dispositum es, quando circulum rubrum ante oculos viario , eredam utique videre me circulum rubrum, i in

206쪽

ibet ducenti homines me circuinparent qui com- inreui consevsu negarent 'adebe circet Asiat/ rubrum . 6 I. Intensior ac vividior iii haec commotio , quae imaginationena giguit i. l ex ipsa cerebri physica conititutione , cori utque corporis temper metuo pendet . . vel ,ex ulo Μentis conamine quod β. Q. attentiooena diximus. yeItandem, ex utraque simul caussa. In priori casu Mens in ima nando passive te gerit, aeque acini lentiendo a neque imaginationes queunt ipsi

aliter attribuit, nisi, in quantum contra non obnitatur , ve . ΩbNE p qu.erenuo. quae sensus concutiendo illam, ab imagiι:ationibuS avocent, vel alias, quantum fieri potest, vividiores ideas, excitando , quae priorem imaginationem obtun

ζ 62. Atqui stupendos prorsus imaginationis effectus , saltem praecipuoS , heic percurramus operae praetium est. Ac I. tanta quandoque, adi tam vivida est imaginatio, ut tanquam realiter praesentia, ac I ensibus subjecta Menti exhibear objecta,r quae nullam tunc temporis habent realem existentiam. Hoc equidem phaenomenon omnes in somnio experimur, coliticentibus enim ternis sensibus vividior efficitur imaginatio. Sed& vigilantibus oecurrere soletit hujus generis' deceptiones , praecipue, cum concitatioribus affectibus Animus agitatur ι praesertim vero eas ἀ-

de re est in sexu muliebri , quippe qui mobiliores, cerebri i fibras gerit . Legatur Muratorius, s Forea della fantasia c.9.). Diabolos praeci. pitatos a Deo pingens Spinellus tam atrocem vultum. Lucifero tribuit, ut 3c ipse fuerit hor.

207쪽

rore perculsus et posthac, quod vixit tempus, oculis contanuo portavit hunc Daemonem saevam exprobantem picturam. Ita spiritus Torquati Tam pro 'vera imaginationis illusione censen dus. Huo spectat celebris historia de MN ν . Legatur ' Davangati Tranensis Anti es. q.63. II. Ηuia priori prorsus amnis est: altera imaginationis illuso, qua plures affectiones exisperimur in corpore, nulla licet existat realis ejus generis caussa . In hunc censum praecipue veniunt aegri illi, qui vulgo imaginarii audiunt,

qui nimirum malis premi arbitrantur , quibus nonni R in imaginatione laborant. Exemplum satis elegans ex Μalebranchio adferam. is Saneis quodam aegrotante factum est: ut Ancilla ean. delam admoveret , dum ipsi aegro venae peis is dis inciderentur,' simul ac, illa scalpellum viis det infixum, tantus pavor illius pervasit aris es, tus, ut per triduum , aut quatriduum in e se dem pedis loco, quem viderat incidi, senisse serit dolorem adeo acerbum ,' ut per illud

tempus in lecto decumbere coacta fuerit .R -- eber. de la Ueritὸ Πυ. 2. pari. I. cbap. 7. n. Σὰ

Non sngulari. Medicis occurrit observatio , qua constitit, nonnullos de saevis lamentari doloribus in illo corporis membro . quo jamdiu per

amputationem caruerunt, & male se hahere modo In uno, modo 'in altero manus, qua carent,

digito. Nempe hae sensationes ex interna causis sa cerebri fibras , quae ad ' datas corporis partes' relationem habent, vehementer commovente , .ependent.

imaginationis viride pereulsae e - .

208쪽

citantur in nobis etiam invitis motiones iis similes, quas in aliis observamus. In charitatis domo Bartem V1rgo timore correpta in comvulsiones periodice recurrentes incidit . Aliε Virgo parosismo adstans eodem morbos asi in fuit . Sequenti die idem morbus aliam adsta tem Virginem corripuit . Tertia dies tertiam Virginem similiter eodem morbo prostratam vi

dit ; & ita deinceps , singulas quasi Uirgines

in ea domo degentes idem . corripuit morbus . Medicorum conamina irrita suere , donec- Baeerhavius observatione edoctus unius parosismum in similem commotionem caeteras Virgines in eodem cubiculo degentes mox adigere , mor bum non realem esse, sed ex commotis imaginationibus pendere. optime novit. 'Quare ad istud imaginationum syntoma praecavendum se convertit. Praescripsi ergo plures in eubiculo coram parari fornaces continuo ardentes, e quibus praetcriptae figurae serrea instrumenta candescentia educi possent singulis momentis infligenda brachio cujuscujusque, mox ut consuetis corriperetur convulsionibus . Terror ex tam atroci medicamine singularum artus pervasit, 3c intentum effectum extemplo produxit ' singulatum nempe imaginatio nova commotione curata fuit,& morbus ex imaginationum contagio pendens

Q Ex imaginationum contagio excitatur in Men- ltibus vis quintam morum, ac facinorum imitatrix, quae in aliis, quibuscum vivimus, observamus . Quae exem

209쪽

' a IV. Objecta sentibus exposita vi ima. nationis diverit mode prorsus adparent, ac reis vera sunt . In hunc censum veniunt ex. gr. qui

animum gestant pavidum : hi enim in subdubia

di ce' sui ipsius corporis umbram expavescum tamquam horribile & insolens phantasma . Tum quot quot vehementiori concitantur affectu, de refinis, quae vident, audiuntue turpissime judicant, sua tamen judicia rectissim 'putantes sa).. Fibrae nimirum cerebri ex Vt a flectuum ad cert s comis motiones dii positae , ae proclives, ex minima quavis caussa externa, ut minimum amni, ad il-ras suscipiendas facillime . determinantur . ADque hinc Menti exhibentur iceae vel maxime difformes ab objectis rv. libu . . 55. V. Alias vis imaginationis, Animam Z veluti: detinet.& in se rapit , ut ita exteris norum objectorum actiones in sensus minime advertantur. Qui graVς negotium Μente gerunt, di toti sunt in illius contemplatione , . quandoque nec praetereuntes cernunt , nec vocantes

audiunt Huc spectat, quod de Arcilii mede alias diximus 51. Divus Augustinus Pres,

plo & educationi tribui vulgo solent, reipsa ex in-- ducta in imaginationem modificatione , & quasi contagio quodam derivant . Hinc est quoque, quod alio-ι rum anee us Mentem nostram quando ue subeam, nempe laeti simus cum laetis, incerentes cum moerentibuς &c. ay Huc spectant , Ciceronis Verba l. a. de divinar . Sanguinem pluisse senatui renunciatum es :- atratum m itim suxisse sanguine o deorum fudine smuIaera .

210쪽

byterum quemdam Restitutum nomine laudat , 4 suo tempore. viventem, qui, & sponte sua , &ab amicis rogatus adeo se e sensibus evocabat, .ut non solum coram loquentes non audiret , sed neque punctiones, neque inustiones suo cor. pori illatas sentiret , nisi cum ab alienatione Mentis ad se iterum rςdib ut . . q. 57. Tandem eum imaginatio ex facili , cerebri irritabilitate dependeat , . consequitur , illam ex mutato corporis , & cerebri statu obtundi posse, nec non obtusam reviviscere. Id cum ex pluribus fieri queat caussis, tum prae. cipue ex aetate, cibo , potuque plurimum penodet. At haud praetereundum est , morbosa aliis

qua caussa fieri quandoque, ut imaginatio, di memoria alias obtusa, di dissicilis , vivida fiat, ac facilis ex inducta in cerebri fibris sensibiliotate, seu irritabilitate majori . Nempe , . quae cerebri fibrae' olim agitatae propter crassiore

constitutionem, parVam aut nullam mobilitatem suscipientes, minus aptae erant quominus veterem commotionem renovarent; modo m

biliores , sensibilioresque effectae, illam distincte queunt renOVare s adeoque , quae olim obtusa dissicilis, vel nulla subibat Menti imagi- natio, & memoria, clara fiet, facilis, & promisota . Hinc stupendi prorsus phaenomeni ratioane, depromere iaci Ie possumus , eccur nempe Rudes, & illiterati homines febri & delirio coris repti plura quand que loquantur erudite , &ῆ ilomate antehac ipsis prorsus ineomperto; tum haec iterum ignorant, st, N 3 -

SEARCH

MENU NAVIGATION