장음표시 사용
271쪽
A R T. IV. causalitatis 1 ema Peripateticum exponitur, σ
I43. f Aussalitatis , seu physici influxus M a systema a Peripateticis pessime ,δc portentote expostum I. duplicem Animae tribuit intellectum , agentem unum , patientem alterum I i. duplicem ponit idearum , seu specierum naturam , quas impressas dicunt , & expressas. Hisce positis principiis , ita rem expedire
putant . I 44. Externa objecta statim ac in corporis organa sensoria agunt, commotionem in fibris excitant, quae ad ' cerebrum illico perducitur. Hanc fibrarum cerebri commotionem ideam materialem, o speciem impressam dicunt. Impressa isthaec species ab agente intellectu arripitur , & spiritualizatur , seu in ideam vere talem, & perceptibilem convertitur, & in inteniectu patiente exprimitur, a quo propterea per cipitur ' & haec vocatur idea expressa . Simili modo ungulae corporis affectiones Animae communicantur . Quod vero spectat corporis motiones ex Animi imperio derivantes, inquiunt, vim quamdam 'ex Anima in corpus manare,&corporatirari, ejusque membra agere juxta determinationem ab Anima acceptam . I 43. Portentosam opinionem exposuisse . confutasse est : neque enim operae pretium est in ea diutius immorari. Alias ergo concipien
272쪽
Caussalitatis issema novo conamine exponitur , quidque tandem sentiendum sit de Anima ,
o corporis commercio edocetur,
146. T Icet caussalitatis systema pessime sal a a Peripateticis expositum , haud
tamen ab eo recedendum videtur ; sed potius novo conamine, si Superis placet purgatior philosophia duce adriiti debemus. in eo, ador Nando. Sane cujusque phaenomeni sua. sufficiens ratio esse debet. Cum etgo ratio suffciens harmoniae Animam inter & corpus nequeat aliunde derivari, quam ex altero trium systematum , a G-sissentiae ., harmoniae praefabilitae,& eaussalitatir 1 I., illis prioribus rejectis art. II. & III., nonnisi caussalitatis ' systema reliquum est, quod amplectamur. Revera , etsi concedamus , inti; mum conscientiae sensum non satis, clare testari realem , & reciprocam Animae & corporis achionem , sicuti ex. gr. nostri existentiam, libertatem &c. testatur; haud tamen inficiari potest, naturae veluti sensu 'nos de ea moneri ; quippe nemo unus systematis studio vacuus , sibique constans de eo audeat dubitare . Accedit, quod ipsis fatentibus aliarum sententiarum. Patronis stanta inter Animam , & corpus intercedit harmonia , quanta intercedete potest ex reali , reciproca utriusque substantiae actione . Itaque. ita mihi sentiendum Videtur , .
273쪽
εc vires sibi natura inlitas, ea praesertim gaudere , qua omnes, δc singulas ideas ipsa sibi cu- dat. Sicuti hempe in singulis plantis peculiaris quaedam vis , quam plasticam dicunt , natura indita est, qua frondes, flores dic. sibi gignunt juxta propriam cujusque indolem . & naturam: ita ea vis Animae matrix dc primigenia , natura indita est , qua teipsam diendo . seipsam modificando , omnes & singulas ipsa sibi cudat
ideas. Dir hac vi sequenti capite redibit sermo. II. Animam inter & corpus mutuam , & rea- Iem actionem ex propriis, & natura insitis vi. ribus fluentem intercedere , ut ita queat Antisma , vel potius ejus Vires assici', excitari, cieri , ac peculiari modo determinari e peculiari. hus corporis actionibus; & e converso , vires corporis cieri, excitari, ac dete inari queant ab actione Animae. h. I 48. Revera nemo sanus , ac praejudiciis vacuus inter impossibilia mihi rejecturus vide. tur , Vires corporis cieri , excit iri , ac deteris minari posse ab actione Animae, δοῦ vicissim . Nam substantias materiales mutuis viribus inister se lagere, seque ipsas ciere, praeter occasio. natistas. nullus dubitat . Quid ergo asserere u tabit. Animam quoque & corpus mutuis viribus se assicere λ quia nempe sunt substantiae diversae
naturae 8 At non video , eccur haec naturarum diversitas mutuam inter eas actionem excludere
necessario debeat. Et I. quod adtinet actIonem Animae in corpus , puto , quod Deus Animam eiusmodi naturae condere potuerit, di revera con
diderit iit simplex eum sit, di cogitandi Sc
274쪽
volendi multate praedita, vi quoque
trice gaudeat, Qua corpus, cuI copuIatur Ciem
p6ssit ' Certe si natura substantiarum
za contineri videtur vI moir Ce 3
nis ac sunt substantiae materiales, facultati DuS qui m ornatam nobilioribus, haudisse activa vi illa . qua inferiores substantiae Gaudent & quacum in commerc1um Venire WH
Cum ad hominem constituendum natura sua si
Is. Quod vero spectat ri Animam , quid pugnat asserere, Ani m lesse naturae, ut assici queat act1one & temperatione corporis, ejusquς Iim
eius natura fluentes a modita ta V1, ςR 1iari actioneum Z ίη Nempe vis, qua substant,a matein alteram ejusdem naturae MΠΤ :recessum scilicet motum , gignit, in alter
agens, illam diverso plane modo assiciet , put Trales ipsius vires ciccitabit , -t , de terminabit. Sicuti ex. gr. planta natura lua& vi sibi insita vegetat . soli , tit, plurimasque alias suae naturae
mutationes subid , plurimum tamen' determinatur, ac dirigitur ab externis caum Coiler Pin 3.ta6. conixa Epicureos adnotavimus.
275쪽
puta aere, luce, calorico, aqua &c. ita nihil ve
tabit , vim Animae insitam sibi ipsi cudendi
Ideas, seque ipsam modificandi, a corporis, cui copulata est , temperatione obtundi , excitari , S. ex peculiaribus fibrarum cerebri agitationibus determinari ac dirigi ad peculiares ideas sibi cudendas , dc ad peculiares modificationes sibi inducendas sa). I p. Equi iam intelligo, magnum mysterium harmoniae Μentis , & corporis , postilenus dicta , adhuc tenebris circumsepiri. At si quod sentio , libere expromere licet . edisseram , hujusce nodi vere gordiani plenam solutionem extra humanas vagari ideas , neque si sapimus , quid ultra de eo enodando sollicitos nos esse debere . Revera Iso. Quo effectuum derivantium ex reis ciproca substantiarum actione inter se, adaequata tradatur explicatio , clara & distincta notio in antecessum habeatur , oportet , virium , e qui-
a) Nolim calumniam quis mihi inserat ex hoc exi. amplo . Quorsum exempla spectent , norunt quotquot aequo iudicant )ove , quod semel monuisse susticiat. Quod ad praesens adtinet , aperte dico , vim plantae vegetati vana ex summa virium omnium simplicium substantia rum , seu elementorum , quibus planta coalescit, confla fi ; atque adeo vel distblutis. plantae elementis, vel extraordinem positis, violenter actis, di clatis &c. vis vegetativa deperit . Contra se res habet de Anima , quae cum simplex sit substantia 3 & una , vi activa cogitam di expoliari non potest; ad summum in agendo obtundi poterit, neutiouam extingui ;. substantiarum quippe naturae mutuis inter se actionibus modiscari quidem ponsidit'; 'at deleri sequeunt i
276쪽
bus actiones fluunt substantiarum , quibus vires. ipsae insunt, mutuaeque excipiuntur actioneS. At virium quarumvis incomperta nobis est in-rerior natura , & realis essentia , non secus ac
substantiarum , quibus illae insunt . Et quod ad praesens adtineti, sufficiat animadverterς, I isubstantiarum materiesium nos 1 nihil aliud sci-' - , nisi quod invicem inise 1πρpt, & in sensus nostros , atque hinc varia Μenti percipien-.ti phaenomena oecurreret; 2. similitu humanae Mentis nihil aliud uos scire , nisi quod sinsiplex sit substantia , sentiens , attendens , sibi conscia &c. Cum igitur intimam realem essentiam ignoremus utriu'ue generis subst/ytiariura, nec . non realem naturam vitium ilia ipsi. ruiniu'. hinc prosecto fieri: nequit , quin inexi ea bile isit phaenomenon commercium Animam inter S corpus , ejusque plenii solutio ςxtra huma
- is g 161 quo ergo , inquies, philosophorum spectant theoriae , & systemata λ Nempe humam,
nar cognitiones reapse circa phaenomena versan- sur , non circa phaenomenorum caussas . Cum
enim phaenomena vel quamdam inter se habeant analogiam, Vel qinemdam nexum, tum alia sint aliorum modificationesi; in eo totius, philosoriphias summa versatur , ut phaenomem peculia vris .per pauca, quaedam generalia, di singulis nota, expD damus , vel per eis similia , quae: magi patent . Analysis ope Philosophi ex peculipribus phaenomenis generalia, , quorum illa sunt, modificationes i; colligunt: tum inversa metho
do , quam synthesim appellant , h rc genet lig
277쪽
phaenomena pro principiis ponunt , dc in eom. binationes, quas subire possunt, inquirunt ' atque hac methodo rationem adsignant peculiarium quorumvis phaenomen rum , quae per illas combinationes possibilia sunt. Theoriae itaque , systemata, explicationes philosophorum &c. peculiaria respiciunt phaenomena ad certam classem spectantia , quatenus ex primitivis, & generalibus phaenomenis derivari possunt. Is 2. Iam vero cum quaeritur , quomodo
Anima in corpus, & vicissim corpus in Animam agit, patet, primitivi & generalis phaenomeni rationem quaeri, sicuti in physicis sit quaererem, quomodo Planetae in Solem , & Sol vicissim in planetas agit: qui vegetantia, & animalia seipsa reproducant, & illa exhibeant phaenomena , quae cujusque sunt propria &c.,Cum
ergo r. virium interior natura lateat ' 2. nec
generaliora , & magis simplicia nobis pateant ejus generis phaenomena, quorum reciproca Μenintis , & eorporis harmonia sit modificatio, nullam adaequatam, vel sussicientem illius explicationem adsignare poterunt Metaphysici . Quam ergo hac de re lupra exposuimus opinionem, & explicationem, mancam esse, & tenebris circumseptam, ultro fatemur' sed ab ea haud recedendum putamus, neque ultra sollicitos nos esse debere .is3. Actionem Animae in corpus negant aliqui eo permoti argumento, quod ipsis ignota sit fibrarum cerebri textura , tum nervorum , & musculorum per corpus dimanantium origo , quorum scilicet ope singulae motiones cieri debent . At id nihil vetat, quominus Animam ex
278쪽
im perio suum ciere corpus cicamus quam enim lictionem in corpus exercere Anima debeat , & in quam cerebri partem , experientia edocetur, quin corporis & cerebri texturam calleat. Sane videmus, pueros manus, pedesque &e.
diu inordinate gestare , ad objecta parum , aut nihil dirigere icientes , demum suorum organorum ulum longa experientia ediscere. Coneia pe ab ingenioso quadam Arri ce fontem quemdam ais artis mechanicae , oe b draulicae amussim ita confructum esse , ut quρmpsemum asserculi , per quos aditu demum ad fontem datur , incedentiatim gressu deprimuntur , occulto mechanimo va-νiartim rotarum , funiumque ope Iub asseribus ab ,sconditorum , aliae atquae aliae miriscae oecies. e fonte conjejlim prosiliant , quales v. g. fontes Κ r.e berus , Schortus , aliique deleribunt. Concipe jam tibi , puerulo ad hocce o Ectaculum admisso. , cum hac adcurrit, Aeptunum cum tridente minaei ob-υiam feri , dum illae , Nereides ,' ex alia parte Glaueum marinum, alibi vero Delphinos , oe sieporro . Puer se meebanismi absconditi ignarus , nec ad omnia praetentia attentus , non observabit, se revera actione sua producere hosce sectus, observabit tamen , s adversus eam partem procebserit , semper sbi hoc potius , quam attiad obviam feri objectum d poterit igitur jam pro lubitu
haec Phaenomena moderari, ac si v. g. Neptuni , ae Iceptri eiusdem tricipitis contemplatione delectet tir , ef ere , ut prodeat . si Icilicet versus cer, tam Plagam adcurrat . Nemo dubitaverit, puertim horum moturem causam esse, ac ad ione sua pbae,
279쪽
De Uearum , noxionumque nasura , a quς origine. Is . TNquistio, quam modo adgredimur .
I. idearum notionumque naturam, at .
que originem expensuri , adeo est cum praecedenti, quae commercium Animam inter, & corispus i spectabat, copulata, ut altera ab altera sejungi nullo modo possit οῦ & qui in una erraverit, in altera per devia pergat, oportet. Μultiplices , discrepantesque hac de re philosophorum sententiae nequeunt veritatis eonsecutionem dissiciliorem, & abstrusiorem , quam revera est, non reddere Quare hisce modo posthabitis , tres animadversiones , quae ad veritatem c pessendam sternunt viam , in antecessiam exhibebo tum rem ipsam expediemus; tandem prae ei puas aliorum sententias summatim exponemus, R breviter perstringemuS
notionumque natu=am, atque originem - , i, A .' expiscandam.
is si 'A Nima eUro I. Nihil Μens per- IIc cipere potost nisi in seipsa . Id equidem loco axiomatis haberi potest; sive enim perceptiones pro actionibus , sive pro .passioni-: s bus
280쪽
hus inniis haberi velint, sunt prosecto i plius Μentis modificationes, & immanentes , non effluentes. Nequit ergo Μens quidpiam percipere nisi in seipsa. 'Iss. mmad. IL Cum dicimus. Mentem objecta externa percipere , isthaec reapse non percipit. Si enim ita, cum nihil Μens percipere possit nisi in seipsa , vel objecta , quae
dicuntur externa, in Μente formaliter contineantur oportet, vel ipsa Μens perceptis objectis intime fiat praesens. Ambo haec pugnant. ergo dicimus, Μentem externa objecta γπeipere, reapse non percipit ipsa objecta. f.. Is 7. Id cum omni careat dubio, pronum fuit deducere Μentem in ideis objecta munpere. Habuerunt scilicet ideas veluti 6 era: rum imagines, quae, cum Μenti fiunt praesi res , ab ipsa intelliguntur , seu percipiunt' bHinc passim audire est, Μentem in ideis objeri extra positae: con remplari Imaginationis prosecto isthaec. est illuso a speculorum phaenomenis derivata. Cum nimirum objecta extra oculo,rum obtutum posita ope imaginum in speculis opportune positis depictarum intueamur. facile fuit concipere , objecta extra posita sisti coram
Μente per imagines . scilicet ideas , & in . his illa percitu. Sed quam praepropere, & ostia
Is 8. . nimad. III. Nequit Mens iii Ideis itanquam in imaginibus .res extra positas percipere . Nam I. Si ita: ubinam has ideas , scuimagines resdere dicemus in Anima ne vel