M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus Orationes tom. 5

발행: 1827년

분량: 684페이지

출처: archive.org

분류: 로마

641쪽

vescit nim in dies intestinum malum, nec externis hostibus magis quam domesticis laboramus qui erant omnino ab initio belli, sed facilius frangebantur. Erectior senatus erat, non sententiis solum nostris, sed etiam cohortationi hus excitatus. Erat in senatu satis vehemens et acer Pansa, quum in ceteros huius generis tum maxime in socerum cui consuli non animus ab initio, non sides ad extremum defuit Bellii in ad Mutinam gerebatur, nihil ut in Caesare reprehcndores nonnulla in Hirtio. Huius belli fortuna, ut in secundis, fluxa ut in adversis bona. Erat victrix respublica, caesis Antonii copiis, ipso expulso a Bruto. Deinde ita multa peccata, ut quodammodo victoria excideret e manibus perterritos, inermes saNCios non sunt nostri duces persequuti datumque Lepido tempus cst, in quo levitatem eius, Saepe Perspectam, maioribus in malis experiremur. Sunt exercitus honi. sed rudes Bruti et Planci Sunt fidelissima et maxima auxilia Gallorum. Sed Caesarem meis consiliis adhuc gubernatum, praeclara ipsum indole admirabilique constantia improbissimis literis quidam sallacibusque interpretibus ac nuntiis impulerunt in spem certissimam consulatus. Quod simul atque sensi neque ego illum absentem literis monere destiti, nec accusare praesentes eius necessarios, qui eius cupiditati suffragari videbantur; nec in senatu sceleratissimoruin consiliorum sontes aperire dubitavi nec vero ulla in re memini, aut senatum meliorem, aut magistrati S. Nunquam enim in honore extraordinario potentis

hominis vc potentissimi potius 'uandoquidem po

lentia iam in vi posita est, et armis accidit, ut Dcmo tribunus plebis, nemo alio magistratu, nemo

citatus. Erat in SS. nonnuIli addunt Praeterea.

642쪽

AD M. BRVTVM a. B. I. EP. I 63 9 Privarias, auctor exsisteret. Se i in hac constantia atque virtute erat tamen sollicita civitas. Illudimur

enim Brute, quum militum deliciis, tum imperatoris insolentia. Tantum quisque se in republica posse

postulat quantum habet virium; non ratio, non modus, non lex, non mos, non ossicium valet; non iudicium, non existimatio civium, non posteritatis verecundiu. Haec ego multo ante prospiciens sugiebam ex Italia tum, quum me vestrorum edictorum fama revocavit. Incitavisti vero tu me, Brute, Veliae. Quamquam enim dolebam, in eam me urbem ire,

quam tu fugeres, qui eam liberavisses, quod mihi quoque quondam acciderat, periculo simili casu tristiore perrexi tamen , Romamque perveni, nulloque praesidio quatefeci Antonium I contraque eius arma nefanda, praesidia, quae oblatu sunt, Caesaris consilio et auctoritate firmavi. Qui si steterit idem, mihique paruerit, satis videmur habituri praesidii. Sin

autem impiorum consilia plus valuerint, quam nostra, aut imbecillitas aetatis non potuerit gravi latem rerum sustinere, spes omnis est in te. Quam ob rem advola, obsecro, atque eam rempublicam , quam virtute atque animi magnitudine magis, quam eventis rerum liberasti, exitu libera. Omnis omnium concursus ad te laturus est. Hortare idem per literas Cassium Spes libertatis nusquam nisi in vestrorum castrorum principiis est Firmos omnino et duces a. bemus ab occidente, et exercitus. Hoc adolescentis

praesidium equidem adhuc strinum esse consido. Sed

ita muli labefactant, rat, ne moveatur, interdum e

limescam. Habes totum reipublicae statum , qui quidem tum erat, quum has literas dabam. Velim dein-

643쪽

ceps meliora sint sin aliter fuerit 'uod di omen avertanti reipublicae vicem dolebo, quae immortalis esse debebat. Mihi quidem quantulum reliqui est

raeturae ut adiuvet, ceιerisque in rebus eum complecιatur, rogat.

BRVTVS CICERONI S. Voleris Antisti talis animus os in rempublicam, ut

non dubitem, quin et in Caesare et Antonio se Praestaturus suerit acervimur propugnatorem communis liberiatis, si occasioni potuisset occurrere. Nam qui

in Achaia congrcssus P. Dolabella militus atque equites habente, quodvis adivo periculum, ex insidiis paratissimi ad omnia latronis, maluerit, quam videri aut Couctus Esse pecuniam dare, aut libenter dedisse homini nequissimo atque improbissimo is nobis ultro et pollicitus est, ct dedit IIS xx ex suu pecunia et, quod multo carius est, se ipsum Obtulit et coniunxit.llui persuadere coepimus, rit inperator in casti is remaneret, remque publicum defenderet. Statuit eundum sibi, quoniam exercitum dimisisset. Statim vero rediturum ad nos confirmavit, legatione Suscepta, nisi praetorum comitia habituri essent consules. Nam illi ita sentienti de republica magnopere auctor sui, ne dilIerret tempus petitionis suae. Cuius factum orianibus gratum esse debet, qui modo iudicant, hunc

644쪽

cxercitum esse reipublicae. ibi tanto gratius, quantoctis aiore animo gloriaque libertatem nostram defendis, et dignitatem; si contigerit nostris consiliis exitus , luem Optamus , perfuncturus es. Ego etiam, mi Cicero, proprie familiariterque' te rogo, ut Velerem ames, Velisque esse quam amplissimum inui etsi nullux deterreri a proposito potest, tamen excitari tuis laudibus, indulgentiaque poterit, quo magis amplexetur ac tueatur iudicium suuiu. Id mihi gratissimum

crit. XII.

Excusae se rufo quoa matris eius e sororis precibus, deliberis M. Lepidi, quem hostem Senattis iudicarat, excistian dis satisfacere non posset. De uti,fio liberaliter promittit, otipsum vi in Italiam Meniat, hortatiar.

CICERO BRVTO S. I iis daturus eram Messallae Corvino continuo literas,

tamen Veterem nostrum ad te sine lite vis meis venire nolui. Maxi in in discrimine respublica , Brute, vel Satur, victoresque rursiis decertare cogimur. Id accidit M. Lepidi scelere et amentia. Quo teli pore quum multa Propter eam curam, quam pro republica suscepi, graviter errem, tum nihil tuli gravius, quam Ille non posse matris tuae precibus cedere, non Oxoris. Nam libi, quod mihi plurimi est, facile mosatisfacturum arbitrabar. Nullo enim modo poterat causa Lepidi distingui ab Antonio omniumque iudicio eliam durio erat, quod quum honoribus amplissimis a senatu esset Lepidus ornatus , tum etiam

645쪽

64 EPISTOLARUM

paucis ante diebus praeclaras literas ad senatum misisset repent non solum recepit reliquias hostium. sed bellum acerrimum terra marique gerit: cuius exitus qui futurus sit incertum est. Itaque quum rogamur, ut misericordiam liberis eius impertiamus

nihil assertur , quo minus summa supplicia, si quod

Iupiter omen avertati pater puerorum vicerit, subeunda nobis sint. Nec vero me sugit, quam sit acerbum, parentium scelera diorum poenis tui. Sed hoc praeclare egibus comparatum est, ut caritas liber rum amiciores parentes rei publicae redderet. Itaque

Lepidus crudelis in liberos, non is, qui Lepidum hostem iudicat. Atque ille si armis positis, de vi

damnatus esset quo in iudicio certe defensionem non haberet eandem calamitatem subirent liberi, bonis Publicatis. Quamquam quod tu mater et soror de- Precatur pro pueris id ipsum ci multa alia crudeliora nobis omnibus Lepidus Antonius et reliqui hostes denuntiant. Itaque maximam spem hoc tempore habemus in te, utque exercitu tuo. Quum ad rei publicae summam , lum ad gloriam et dignitatem tuam vehementer pertinet te in Italiam, ut ante scripsi, venire quamprimum. Eget enim vehementer quum viribus tuis, turn etiam consilio respublica Veterem, pro eius erga te benivolentia singularique osticio, libenter ex tuis literis complexus sum : eumque quum tui, tum reipublicae studiosissimum amantissimumque cognovi. Ciceronem meum propediem ut spero, videbo. Tecum enim illum , et te in Italiam

celeriter esse venturiavi consido.

646쪽

Liberos Lepidi commendat, silique ut hoc detur rogat, ne ex lege cum iis agatur.

BRVTVS ClCERONI S. De M. Lepido vereri me cogit reliquorum timor: qui si eripuerit se nobis quod velim temere atque iniuriose de illo suspicali sint homines oro atque

obsecro te, Cicero, necessitudinem nostram, tuumque in me benivolentiam obtestans, sororis meae liberos obliviscaris esse Lepidi silios, meque his in

patris locum successisse existimes. Hoc si a te impciro nihil profecto dubitabis pro his suscipere. Alite Palii cum suis vivunt nihil ego possum in sororis meae liberis sacere quo possit expleri voluntas mea aut officium. Quid vero aut mihi tribuere honi possunt, si modo digni sumus, quibus aliquid tribuatur,

aut ego matri ac sorori puerisque illis praestaturus sum, si nihil valuerit apud te reliquumque senatum contra patrem Lepidum Brutus avunculus Scribere multa ad te neque possum prae sollicitudiue ac stomacho neque debeo. Nam si in tanta re, tumque necessaria verbis mihi opus est ad te excitandum et confirmandum, nulla spes est iacturum te quod volo, et quod oportet. Quare noli exspectare longas preces. Intuere me ipsum, qui hoc vel a Cicerone, coniunctissimo homine, privatim, vel a consulatri tali viro, remota necessitudine privata impetrare debeo. Quid sis iacturus, velim mihi quamprimum rescribas Kalend. Quint ex castris.

Nihil ego possum Lambin Nihil addebatur a te. Id in eodd. Ball. et ego non Possum. I ariss omissuiu arvustius deurit. Intuere me imum, aut hoc Vulgo

647쪽

EPISTOLARUM XIV.

Pauestatem et brevitatem mistolarum Bruti accusat rogat, ut Ciceronem secum retineat et in Italiam quam primum ut veniat, hortatur.

CICERO BRVTO S. Breve tuae literae breves dico immo nullae. ri-husne versiculis his temporibus Bi situs ad me Nihil

scripsissem potius. Et requiris meas. Quis unquam ad te tuorum sino meis venit Quae autem epistola non pondus habuit Quae si ad te perlutae non sunt, ne domesticas quidem tuas perlatas arbitror Ciceroni scribis te longiorem daturum epistolam. Recte id tu idem sed haec quoque debuit esse plenior. Ego autem , quum ad me de Ciceronis abs te discessu scripsisses, statim extrusi tabellarios, literasque ad Ciceronem ut etiamsi in Italiam venisset, ad te rediret. Nihil enim mihi iucundius, nihil illi honestius. Quum quam aliquoties ei scripseram, Sacerdotum comitii mea summa contentione in alterum annum esse reiecta quod ego quum Ciceronis causa elaboravi tum Domitii, Catonis, Lentuli, Bibulorum quod ad te etiam scripseram. Sed videlicet quum illam pusillum epistolam tuam ad me dabas, nondum erat tibi id notum. Quare omni studio u te, mi Brute, contendo, ut Ciceronem meum ne dimittas, tecumque deducas quod ipsum, si rempublicam, Cui susceptus es respicis, tibi iam iamque faciendum est. Benatum enim bellum est id quo non parvo scelere Lepidi. Exercitus autem Cucsuris, qui erat Ptirnus. non inodo nihil prodest, sed etiam cogit exercitum

648쪽

luum flagitari qui si Italiam attigerit, erit civisicino quem quidem civem nppellari fas sit , qui se non

in tua castra conserui etsi Brutum praeclare cum Planco coniunctum habemus. Sed non ignoras, quam sint incerti animi hominum et insecti partibus, et exitus proeliorum. Quin etiam . si, ut spero vicerimus, tamen magnam gubernationem tui consilii, tuae.

quo auctoritatis res desiderabit. Subveni igitur, pordeos, idque quam primum tibique persuade, non loIdibus Martiis, quibus servitutem a tuis civibus depulisti, plus prosuisso patriae, quam si mature c-neris, profuturum. II Idus Quint.

Messallam misi e laudat, et reprehensionem nimiae in tribuendis honoribus facilitatis , in oenis autem decernendis se, eritatis accurate diluit Vrget praeterea reditum in Italiam, et de Lepidi liberis studium suum pollicesur.

CICERO BRVTO S. Messallam habes. Quibus igitur literis tam accurate scriptis assequi possum, subtilius ut explicor , quae gerantur, quaeque sint in re publica, quam tibi is

exponet, qui et optime otnnia novit ocelegantissime expedire et deserro ad te potest Cave enim existimes, Brute quamquam non est neceSse, ea me ad te, quae tibi nota sunt, scribere sed tamcn tantam omnium laudum excellentiam non queo silentio praeterire cave putes, probitato constantia Cura, tudio reipublicae quidquam illi esse simile ut eloquentia , qua mirabiliter xcellit, vix in eo locum ad

Magnam tιbernationem' Genter Depulisti Stearn e conieeutra videbatur glossema esse, quod verum Vulg rmialisti. vocabulum extruserit.

649쪽

laudandum habere videatur quamquam in lia ipsa, sapientia plus upparet. Ita gravi iudicio, multaque

arte se exercuit in verissimo genere dicendi. Tanta autem industria est, tantumque evigilat in studio, Dinori maxilla ingenio quod in eo summum est gratia habenda videatur. Sed provehor amore. Non enim id propositum est huic epistolae, Messallam ut laudem, praesertim ad Brutum , cui et virtus illius non minus, quam mihi nota est, et haec ipsa studia, quae laudo, notiora. Quem quum a me dimittens graviter errem, hoc levabar uno, quod a te tanquam ad alterum me proficiscens, et ossicio langebatur, et laudem maximam sequebatur. Sed haec hactenus. Venio nunc longo sane intervallo ad quandam epistolum, qua mihi multa tribuens unum reprehendebas, quod in honoribus decernendis essein nimius, et tanquam prodigus. Tu hoc alius Ortasse, quod in animadversione poenaque durior nisi ortasse utrumque tu. Quod si ita est, utriusque rei meum iudicium tibi cupio esse notissimum neque solum , ut Solonis dictum usurpem, qui et sapientissimus sui ex septem , et legum scriptor solus ex septem. Is rempublica in duabus rebus contineri dixit, praemio et poena. Est scilicet utriusque ei modus , sicut reliquarum et quaedam in utroque enore mediocritas: scd non tanta de re propositum est tro loco disputare. Quid ego autem sequutus hoc bello sim in sententiis dicendis, nperire non alienum puto. Post

interitum Caesaris, et vestras memorabiles Idus Martias , Brute, quid ego praetermissum a vobis , quantamque impendere reipublicae tempestatem dixerim, non es oblitus Mugna pestis crat depulsa per vos,

misitat Gulielm eoni Migilat. S. sar leet XXII, Vulgo olim Et sapie uissimus aia Vietor e eod. elua uena

650쪽

AD M. BRVTVM LIB. I, ΕΡ. 5 magna populi romani macula deleta vobis vero parta divina gloria sed instrumentum regni delatum ad Lepidum et Antonium quorum alter inconstantior alter impurior, uterque Pacem metuens, inimicus

otio. His ardentibus perturbandae reipublicae cupiditate, quod opponi posset praesidium , non habebamus. Erexerat enim se civitas , in retinenda liberi late consentiens. Nos tum nimis acres; vos fortasse

sapientius excessistis urbe ea , quam liberaratis Italiae sua vobis studia profitenti remisistis. Itaque quum teneri iarbem a parricidis viderem, nec te in ea, nec Cassium tuto esse posse eamque armis oppressam ab Antonio mihi quoque ipsi esse excedendum putavi. Tetrum enim spectaculum, oppressa ab impiis civitas, opitulandi potestate praecisa Sed animus idem, qui semper infixus est in patriae caritate, discessum heius periculis serre non potuit. Itaque in medio Achaico cursu, quum testarum diebus Auster me in Italiam , quasi dissuasor mei consilii, retulisset, te vidi Veliae, doluique vehementer Cedebas enim , Brute, cedebas, quoniam Stoici nostri negant sugere sapientis Romam ut veni, statim me obtuli Antonii sceleri atque dementiae quem quum in me incitavissem.

consilia inire coepi Brutina plane vestri enim haec sunt propria sanguinis rei publicae liberandae Longa

Sunt, quae restant, praetereunda sunt enim de me; tantum dico, Caesarem hunc adolescentem, per quem adhuc sum ras, si verum lateri volumus, fluxisse ex fonte consiliorum meorum. Huic habiti a me honores

nulli quidem, Brute, nisi debiti nulli, nisi necessarii. Vt enim primum libertatem revocare coepimus quum se nondum ne Decimi quidem Bruti divina virtus ita commovisset, ut iam id scire possemus, atque omne praesidium esset in puero, qui a cervi-

SEARCH

MENU NAVIGATION