De clavium potestatis existentia atque natura. Dissertatio

발행: 1921년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Mura. 77

e Differunt ratione effectus.-Baptismus confert gratiam et characterem indelebilem. oenitentia confert gratiam tantum. -Baptismus meram producit cancellationem debiti Poenitentia est absolutio vere juridica de qua postea).-Baptismus facit membra Christi Poenitentia mundat membra illa Baptismus

aufert quodcumque peccatum, sive originale sive personale. Ρ nitentia aufert tantummodo peccatum personale. Ergo. i Ratione frequentationis.-Baptismus nonnisi semel confertur semel enim quis nasci potest sub eodem respectu. Ρ nitentia quoties necessitas adest, confertur poenitentia enim est mundatio mundatio autem repeti potest quotiescumque necessaria est. EMO.

g Attributione operationis.-In baptismo operatio tribuitur in sacra Scriptura virtuti aquae et Spiritu Sancto; et haec operatio est simplex reconciliationis ministerium. In poenitentia operatio tribuitur voluntati et judicio absolventis; et haec operatio est vere judicialis. Ergo.

h Baptismum differre a poenitentia liquido patet etiam

ex antiquorum consensu tam catholicorum quam haereticorum.-

Antiqui enim cognoverunt duas remittendi peccata vias de una omnes consentiebant, de altera disputabant. Hae duae viae sunt baptismus et poenitentia. Alias etiam cognoverunt vias, sed de his non disputabant. En quaestio Potestne Ecclesia peccatorem gravissimis etiam criminibus reum ab ilis criminibus mundare Per baptismum potest, respondebant omnes, tam catholici quam haeretici, α, montanistae atque novatiani. testne Ecclesia peccatorem illum ab illis criminibus mundare per poenitentiae sacramentum Z otest, respondebant catholici; haeretici autem, montanistae et novaliani, negabant Ecclesiam Posse peccatorem absolvere ab idololatria, fornicatione et homicidio sed concedebant Ecclesiam posse alia peccata remittere Per praedictum sacramentum poenitentiae. Utrique ergo distinguebant unam ab altera potestate baptismum c., a Poenitentia. Utrique admitebant poenitentiam tamquam medium absolutionis, licet haeretici restringebant poenitentiam ad certa peccata. Ideoque praescriptionis argumento firmatur etiam catholicaveritas de distinctione baptismi a poenitentia. Jure ergo meritoque Sancta Mater Ecclesia tenuit ac tenet praefata sacramenta esse plane distincta. Manc doctrinam ex-

92쪽

78 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. ponit in sess. XXIV cap. II, sancta ridentinara modus, eamdemque munit canone hoc: Si quis Sacramenta confundens, ipsum Baptismum oenitentiae sacramentum esse dixerit, quasi haec duo Sacramenta distincta non sint, atque ideo Poenitentiam non recte secundam post naufragium tabulam appellari, A. S.'''. Nostris etiam diebus, Sanctum Oricium, per decr. Lamentabili', eamdem doctrinam docuit modemisticum commentum damnans: Usus conferendi baptismum infantibus evolutio fuit disciplinaris, quae una ex causis exstitit, ut sacramentum resolveretur in duo, in Baptismum, α, et Poenitentiam . Non usus ergo, sed expressa tristi Voluntas, expresse manifestata est causa distinctionis baptismum inter et poenitentiam. N. B.-Nonnulli citantur Patres, ut Cyrillus et Augustinus; tamquam intelligentes verba, quorum remiseritis . . .' de baptismo Sed, rudi apparet ex contextu videnturi loqui sensu

accommodatitio.-Praeterea, non excludunt catholicam interpretationem.

ARTICULUS IV.

Clavium potesta est potesta vere remissiva peccati, non autem declarativa tantum.

Rejectis protestanticis placitis clavium potestatem confundentibus cum potestatibus praedicandi et baptizandi, jam ad characterem vere remissivum clavium accedendum est.

Haec catholica doctrina clarior apparebit, examini subjectis: a errore Judaeorum et ovaliani: b opinione Richardi a S. Victore; c opinione nonnullorum Scholasticorum, et d Pseudo-

reformatorum errore.

1. Error Iudaeorum et Novatiani. Iudaei et juxta plures atres 3 Novatianus asseruerunt hominem minime posse peccata dimittere, sed tantummodo Deum

Haec assertio dupliciter repelli potest aut negando absolute, aut distinguendo. a Absolute negando responderi potest, quia Dominus noster Jesus Christus hanc potestatem hominibus dedit: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis . . .' Negatur ergo quod homines non habeant hujusmodi potestatem. Ideo S. Petrus

93쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 79 vsologus' , citatis S Joannis verbis, ita prosequitur: Ubi

sunt, qui per homines hominibus peccata remitti non posse praescribunt . . . Remittit Petrias peccata et toto cum gaudio suscipit poenitentes atque omnibus sacerdoιibtis hanc a Deo concessam amplectitur potestatem'.-Ideo etiam myo a S.

Vietore merito infert 'Ergo Christus homo discipulis suis vicem ejus agentibus in terra potestatem dedit dimittendi

peccata ...b Etiam distinguendo solvi potest dictum iudaicum et novatianum: Homo nequit peccata dimittere, dist.. auctoritate propria et ex se, tamquam causa principalis, conci auctoritate delegata, seu communicata a De', atque ut causa instrumentalis libera et secundaria, neg. O ristus enim hanc auctoritatem suis sacerdotibus communicavit, ut constat ex mox citatis verbis: Quorum remiseritis peccata . . .' Sic questionem solvunt

sancti P. et magni theologi v. g. S. Mianus S. Ambrosius, Ilum ara Victore, Alexander Halensis aliique. 1. S. Pacianus ad Sempronianum' ait 'Solus hos dimittere peccata), inquis, Deus poterit Veriam est, eponit S. Praesul- sed et quod per sacerdotes suos facit, ipsius potestas est' Et in epist. 3 n. 7, sequenti ratiocinatur modo 'Ceterum quod ego facio, id non meo iure, sed Domini. Quare sive baptizamus sive ad poenitentiam cogimus seu veniam petentibus relaxamus, Christo id avetore tractamus. ibi videndum est, an Christus hoc possit, an Christus hoc fecerit'. 2. Similiter . Amibrosius arguit contra novalianos: Cur baptietatis, si per hominem peccata dimitti non licet In baptismo utique remissi pecatorum omnium est: quid interest, utrum per poenitentiam, an per lavacrum hoc jus sibi datum sacerdotes vindicent Unum in utroque mysterium est. Sed dicis, quia in lavacro ratur mysteriorum gratia. Quid in poenitentia Nonne Dei ninne operatur ZVM. 3. Deus dimittit peccata ait myo ' et homo, cui Deus potestatem dedit, peccata dimittit; sed aliter Deus aliter homo, Deus enim ex semetipso et per semetipsum peccata dimittit

94쪽

80 De Oamium Potestatis Exitientia Atque Natura. quando vult homines autem non ex se, sed ex gratia in eis et per eos operante, peccata dimittunt'. agisterialensis, . . M., similiter respondet ad hanc. quam sibi facit, objectionem:

potestas ligandi laositis Dei est, dicendum quod hoc intelligitur

esse solius Dei auctoritate sive a se praelatorum Ecclesiae est ministerio dato a Deo, non a se ''. Simili modo respondent subsequentes theologi.

2. opinio Mehardi a Sanet Victore. Si quis legat iehardi a S. Vietore opusculum, cui titulus:

Tractatus de potestate ligandi et solvendi'' ', ad hanc, ni fallor, veniet conclusionem juxta Richardum, sacerdos revera non dimittit peccata ipsa, sed tantummodo poenam peccati. Haec

conclusio firmatur praesertim capite VII et capite X praecitati opusculi, ubi colligendo dicit: ' O nstat itaque, quod superius diximus, illud vinculum quod est ad obligationem culpae, solus

Dominus viae et solet per semetipsum solvere illud autem quod est ad obligationem poenae, tum per semetipsum, tum Perministrum suum solet dirumpere' N. B. Mirum valde est, quod Richardus defendat remissionem poenae tantum, atque non etiam peccati. Et mirum valde est, quia Richardus invicte refutavit sententiam de declaratione seu ostensione vide si sq. 3, aurea exegesi facta in verba Domini quibus potestatem concessit. Utinam sustinuisset exegesim illam in toto tractatui Crisis. Haec opinio, salva reverentia tanto theologo debita, rejicienda est; utpote quia non plane explicat Domihi nostri Jesu Christi verba: Ouorum remiseritis peccata, remittuntur eis . . .' Dominus enim noster loquitur de remissione peccati, ut patet ex textu Ergo jure Domini verba ad poenam tantum restringi non possunt. Ideoque rejicienda videtur haec sententia. Si objiciatur solum Detini peccata dimittere PoSSe reSpondetur, sicut prius in anteriori g, c., Deus dimittere potest auctoritate propria homines autem auctoritate a Deo communicata. N. . ropter eamdem insumcientiam non placet quorumdam Scholasticorum illa quasi limitatio, juxta quam clavium potestas nonnisi quodammodo' attingit ad remissionem peccati.

95쪽

De Osinum Potestatis Existentia Atque Natura. 81

Dominus enim non dicit quorum quodammodo remiseritis peccata . . . Sed simpliciter seu sine ullo additu dicit ' Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis'.

si opinio nonnuliorum Scholasticorum.

Opinio ipsa de ostensione. Nonnulli Scholasticorum, ut referimus a S. Victore'', tenuerunt sacerdotes semper et tantummodo stendere peccatorem

solutum vel ligatum esse: Dicunt quidam, it Hugo, M. cit. quod illud quod sacerdos dicitur solvere, non est aliud quam solutum ostendere similiter dicitur ligare, id est ligatum ostendereV.-Pro hac sententia citantur Petrus Lombardus Magister Sententiarum, Alexander Halensis, qui primus Sententiarum librum, tamquam textum, in scholis adhibuit S. Bono

ventura, aliique.

Quod Petrus docuerit hanc sententiam negari non potest, cum clare pateat ex suo lib. IV Sent. dist. XVIII, ubi inter alia dicit quid tenendum' sit, juxta ipsum, circa quaestionem de potestate ligandi atque solvendi 'Hoc sane dicere ac sentire possumus, quos solus Deus peccatum dimittit ac retinet, et tamen Ecclesiae contulit potestatem ligandi et solvendi sed aliter ipse solvit et ligat, aliter Ecclesia. Ipse enim per se tantum ita dimittit peccatum, quod et animam mundat ab interiori macula et a debito aetema mortis solvit'' '. 'Non autem hoc sacerdotibus concessit, quibus tamen tribuit potestatem ligandi et solvendi, id est, OSTENDENDI homines ligatos vel solutos . . ., quia, etsi aliquis apud Deum sit solutus, non tamen in acie Ecclesiae solutus habetur nisi per sacerdotis judicium' - .Quoad Alexandrum Halensem, res aliter omnino se habet. Praedictam enim opinionem non docet, immo expresse reprobat, cum dicit: 'Haec sententia tam frivola est quam ridenda ρ . Et adductis rationibus contra eamdem sententiam, concludit: ΡΤenendum est ergo hanc sententiam esse nullam'. Iuxta Alexandrum, Praeterea, non tantum Deus, sed etiam sacerdos, absolvit

-M. . L. 176, 147. Sent. IV, d. 18, cap. 5, edit. Quaracchi secunda, tom. ΙΙ, pag. 62. h Ibid. cap. VI, et idem repetit cap. VIII. Sum. Theol. pari. IV q. 20, membro 3, a. 2.

96쪽

82 De Clarimm Potestatis Existentia Atque Natura. pecceso attamen sacerdos absolvit non propria auctoritate, sed auctoritate a Deo data est et cooperative: Potestas ligandi ac solvendi a peccato est solius Dei, proprie et per se loquendo, et

quodam modo cooperative est ipsorum Sacerdotum . . . . De

hac cooperatione intelliguntur verba Domini in Matthaeo et Joanne . . .' Et ibidem membro 6 art. 3, explicat quo sensu ligandi et solvendi potestas solius Dei' sit sc , auctoritate sive per se' quoad Ecclesiae praelatos declarat eos absolvere ac ligare posse auctoritate Dei: Praelatorum Ecclesiae est ministerio dato a Deo, non a Se'.

Itaque nullum adest dubium saltem ut mihi videtur circa mentem Doctoris Irrefragabilis Alexandri, quidquid dicat

Estius 3. Quoad S. Bonaventurae mentem, res non ita claret Attamen,

diligenter inspecta S. Doctoris terminologia, magis accedit ad opinionem Hugonis et Alexandri, quam ad opinionem Richardi et Petri ombardi.

Si quaeratur ait S. Bonaventura' ' utrum potestas clavium se extendat ad delendam culpam dicendum quod bene potest se extendere per modum deprecantis et impetrantis . . . Sed per modum impertientis non Ouoniam ergo potestas sonat per

modum activi et impertientis EX SE hinc est, quod potestas

clavium, proprie loquendo, non se extendit supra culpamV. Praecitata verba sunt aliquatenus dissicilia intellectu Sed si accommodentur verba illa terminologiae communi, tunc apparebit S. Bonaventuram non sustinere sententiam de ostensione, licet S. Doctor terminologiam communem non adhibeat, sed adhibeat terminologiam sibi propriam. Communiter dicitur Deus absolvit auctoritate propria et Nse. S. Bonaventura dicit Deus absolvit per modum activi et impertientis ex se' -Communiter dicitur Homo absolvit auctoritate communicata, auctoritate data, ministerio seu auctoritate ministeriali, non a se, vel ex se. S. Bonamentura dicit Homo absolvit per modum deprecantis et impetrantis'.-Praeterea, notandum est S. Bonaventuram distinguere inter hominem justificatum per contritionem perfectam et hominem attritum. Si homo justificatus est, tenetur accedere ad confessionem, quiR

In IV Sent. Comment.. om. III pag. 236, edit. 1680, aris. Quaracchi tom. IV pag. 473.

97쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 83 justificationi necessarium est propositum confitendi' et quia confessio instituta est sub praeceptOV Quaracchi tom. IV pag. 432), et etiam bonum est, ut accedat ad confessionem homo ille

ad erubescentiam . . . ad humiliationem et gratiae augmentum', necnon ad majorem certitudinem Ibid. pag. 450). fortiori tenetur accedere ad confessionem homo simpliciter

attritus. Itaque, secundum S. Bonaventurae mentem, ad quaestionem

hanc Utrum sacerdos culpam delere possit, sic responderi potest: Dist. ex se , neg. quia hoc facere non potest nisi Deus per modum deprecantis et impetrantis, seu auctoritate a

Deo data, subd. Si homo justificatus' sit per contritionem, neg. 'quia culpa jam deleta est' Quaracchi tom. IV, Pag. 431); et in casu sacerdos ostendit' hominem illum esse absolutum eique gratiam augmentat Ibid. pag. 450); si autem homo sit tantum attritus, nam possibile est, quod aliquis ad absolutionem accedat attritus' Ouaracchi tom. IV pag. 473),

cone , quia confessio sacramentalis valet ad deletionem v aequantum ad eos qui se non praeparaverunt sussicienter omnino

Itaque S. Bonaventura docet sententiam de ostensione. Sed eam non docet simpliciter et absolute, sicut asserit Estius loc. cit.), et sicut videntur asserere Pohle-Ρreus ' et esch ' Sententiam de ostensione docet Seraphicus tantummodo, quando agitur de homine contrito contritione periecta. Illi ergo textus qui opponuntur et in quibus apparet S. Bonaventura tamquam sustinens absolute sententiam de ostensione, explicari possunt adducta distinctione de auctoritate propria et de auctoritate delegata, vel etiam adducta distinctione de homine perfecte contrito et de homine simpliciter attrito. Crisis. pinio sustinens ostensionem in omnibus casibus, cujuscumque sit, rejicienda est; quia conformis non est verbis Domini nostri Jesu Christi qui contulit Apostolis eorumque successoribus, potestatem culpamque ipsam delendi Absolvamusque negotium hoc verbis Richardi a S. Victore cir. N. B., pag. 80 desumptis ex suo Tractatu de potestate ligandi et solvendi', quaeque sic sonantes Exstat quorumdam de potestate

M The Sacram. vol. III pag. 147. d. Prael. Dogm , De Sacram. Pari. II, Pag. 8.

98쪽

84 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. ligandi atque solvendi sententia tam frivola, ut ridenda videatur potius quam refellenda. utant enim et praedicant sacerdotes non habere potestatem ligandi atque solvendi, sed ostendendi homines esse solutos vel ligatos. Sed numquid Dominus dicit: Quodcumque ligatum ostenderis erit ligatum, et quodcumque

.solutum ostenderis erit solutum Dicunt apostolicos viros peccata dimittendi vel retinendi potestatem non habere, cum D minus hoc dicat. Dicunt eos tantummodo potestatem utriunque ostendendi, cum Dominus hoc non dicat Ouorum remiseritis, inquit, Peccata, non quorum ostenderitis, remittuntur eis' '. Haec praeterea sententia numquam praevaluit Pauci tantum eam sustinuerunt, iique obruti sunt auctoritate Angelici Doci ris necnon Subtilis Doctoris, qui cum suis scholis antiquam de vera peccati remissione sustinuerunt doctrinam contra paucos illos qui eam obnubilabant. II. Intimius discutitur opinio de ostensione, et de remissione

poenae.

Operae pretium est investigare de quanam praecise agebatur questione inter Scholasticos, quando nonnulli negabant potestatem clavium peccatum dimittere vel solvere posse, et ammabant hujusmodi potestatem tantummodo ostendere remissionem vel solutionem peccati. Hoc nosse valde necessarium est, ut

percipiatur discrimen Scholasticos illos inter et Reformatores, de quibus in si sequenti. Inter Scholasticos quaestio circa potestatem clavium, specialiter quando agitur de remissione culpae, spectari potest tamquam corollarium quaestionis de dispositionibus subjecti Debetne

poenitens ante confessionem facere actum contritionis seu actum

doloris caritate perfecti, an sussicit quilibet dolor, quaelibet peccati detestatio, diunmodo actus ille sit supernaturali. Major Scholasticorum pars specialiter post S. homam et en Scotum, exigebat quamlibet detestationem, supernaturalem quidem, sed non caritate informatam. Illi pauci Scholastici, Richardus a S. Victore, Petrus Ombardus, aliique, exigebant caritatem stricte dictam ideoque, cum peccata jam deleta essent per caritatem logica necessitate compulsi, venerunt ad hanc conclusio

99쪽

De Clamium Potestatis Existentia Atque Natura. 85nem Potestas clavium non remittit peccatum, quia non adest; sed tantummodo remittit poenam peccato debitam et ostendit in facie Ecclesiae peccatum fuisse deletum. Idcirco non errarunt Scholastici illi circa ipsam potestatem, sed tantummodo circa dispositiones in subjecto requisitas. Audiamus statum quaestionis ab ipsis antiquis Solet quaeri, it myo a S. Victore ' utrum solvatur hom a peccato, ut primum habet veram cordis ontritionem. Quod videtur illa auctoritas velle. Dixi: Confitebor adversia me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peeeati mei Ps. 1). Item: Peccator quacumque hora ingenueris, ah, erit Ezech. 18). Sed si per contritionem cordis solutus est a peccato, in

confessione oris non solvitur; ad quid ergo confessio oris est utilis, si ante confessionem oris solutus est a peccato Sed si per contritionem cordis solutus est a peccato quo solvit eum sacerdosy' Deinde um exponit sententiam de ostensione, adducit rationes illam sententiam sustinentium et tandem reiicit sententiam illam. Similiter arguit Petrias Lombardus: Hic quaeri solet, si peccatum omnino dimissum est a Deo per cordis contritionem, ex quo poenitens votum habuit confitendi, quid postea dimittitur ei a sacerdote Video enim, quo vinculo eum ligat, M. temporalis Poenae, Sed non, a quo eum absolvat; et ideo quaero: Ante poenitudinem quippe cordis anima rei maculam habet et foetorem peccati, atque aeternae ultionis vinculo ligata existit; si

vero ante confessionem, per cordis contritionem Deus per se ipsum, sine ministerio sacerdotis, et debitum omnino relaxat et

animam interius purgat a contagio et foetore peccati, quid ergo mundat, quid absolvit sacerdos Ubi sunt claves illae, quas Dominus tradidit Petro et successoribus ejus dicens: Tibi

dabo . . . y'μ' Deinde varias adducit sententias, et simul protestatur neque se neque sustinentes alias sententias negare potestatem peccata remittendi sacerdotibus concessam fuisse. Vide, V. ., M. V ejusd dist. ubi aperte dicit: Nec ideo tamen negamus, sacerdotibus concessam potestatem dimittendi et retinendi peccata, cum hoc Veritas in Evangelio aperte doceat' .

M. . L. 176, 147. η' Sent. IV, d. 18, c. 1, in edit. Quaracchi pag. 857. MIbid. pag. 61.

100쪽

86 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. Ut videtur ergo non agitur proprie de ipsa potestate clavium, sed potius de dispositione juxta illos Scholasticos, ad confessionem requisita, et de reconciliasione remissionis cum subjecti dispositione. Cum ex falso principio processeritu pauci illi

Scholastici, c., caritatem exigendo tamquam dispositionem necessariam pro coniessione, ideo ad falsam conclusionem de- Venerunt, M., ad sententiam de sola ostensione remissionis peccati et ad sententiam de remissione menae.

In hac quaestione de dispositione subjecti S. Bonaventura carpitur a Ohle-Ρreus et a Pesch, 1. c. Sed injuste quia S.

Bonaventura non exigit caritatem tamquam conditionem necessariam ad confessionem. Hoc clare patet ex discussione ac solutione hujus quaestionis quam S. Bonaventura instituit' : An quis quoad modum obligetur confiteri ex caritate'. Adducit prius rationes exigentes caritatem, quas postea aut repellit omnino aut ita explicat ut appareat caritatem non requiri necessario. Ideoque non est S. r. pro hac parte. Deinde adducit rationes non exigentes caritatem, et eas relinquit intactas. Ergo S. Bonaventura hoc agendi modo videtur inclinatus saltem ad negativam partem. Et hanc negativam partem amplectitur S. r. in conclusione: Concedo ait quod non est neceSSa rium, nec obligatur quis confiteri ex caritate, sed tenetur confiteri vel ex caritate, vel ex dispositione ad caritatem sussiciente, vel secundum probabilitatem, vel secundum veritatem'. Aliis verbis, si poenitens habeat caritatem, optime si non habeat caritatem, requiritur ut aliquo modo se disponat ad gratiam per omnium peccatorum detestationem. Quodsi se non disponit, immo cum voluntate peccandi accedit; dico, quod peccat mortaliter, quia Sacramentum irritum facit, quantum in se est, et hoc non est sine contemptu unde tenetur iterum reverti ad sacerdotem et petere absolutionem'. Iuxta S. Bonaventuram ergo non requiritur caritas tamquam conditio necessaria ad confessionem sumit detestatio peccati et voluntas non peccandide cetero. Non adest ergo ratio, cur praefati auctores impugnent S. Bonaventuram, cum S. Dr exigat conditiones, quae ab omnibus exiguntur. Sed objiciunt auctores citati: S. Bonaventura exigit eamdem dispositionem pro confessione ac pro ma Eucharistia recipienda.

SEARCH

MENU NAVIGATION